Lectio 73, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.12-dev-master | December 15, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, December 15, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio73

Lectio 73, de Trinitate

Decima manuductiones

1Consequenter materiam continuando inceptam ad fortificationem intellectus circa apprehensionem mysterii trinitatis sunt manuductiones adducendae.

2prima est secundum guillelmum parisiensis, et hoc considerando animam secundum triplicem habitudinem. prima est ut est in se quaedam vita intrinseca et ex hoc oritur quod ipsa est apprehensiva et intellectiva, quae est secunda habitudo, et ex hoc quod est vita intellectiva arguitur quod ipsa est affectativa. et ideo intrinsece ipsa quodammodo Repraesentat ordinem increatae trinitatis.

3secunda manuductio est iuxta aliquorum imaginationem ponentium quod potentiae animae sint inter se distinctae Realiter et quod nihilominus concurrunt identice cum ipsa anima. unde fuit opinio quaedam quod anima et substantia animae est quaedam potentia vocatur memorativa et potentia receptiva specierum intelligibilium, deinde anima est potentia Realiter intellectiva, deinde ipsa est Realiter volitiva, et tamen imaginatur quod huiusmodi potentiae inter se distinguuntur, id est, quod memoria non est intelligentia, nec intelligentia sit volitiva, licet concurrant identice cum anima. et quantum ad hoc esset magna trinitatis similitudo. nam sicut in trinitate ponuntur tres personae, scilicet pater, qui se habet per modum speciei intelligibilis et est Realiter idem cum essentia et producit filium, sicut species intelligibilis producit notitiam, et ita secunda persona distinguitur a prima et ista secunda persona est verbum. et ex conexione primae et secundae personarum producitur per modum amoris spiritus sanctus et est idem cum essentia. Et ex conexione speciei intelligibilis et notitiae producitur volitio seu affectus. et istam tertiam personam productam dicendum esse idem cum essentia. et distinguitur a qualibet aliarum duarum personarum. sed est dissimilitudo quia una potentia animae non producit Realiter aliam, sed quantum ad modum capiendum quod una Res sit tres satis capitur in similitudine animae imaginando quod potentiae animae sint distinctae ab ipsa anima.

4tertia manuductio consurgit ex actibus potentiarum animae, quia anima Recipit speciem intelligibilem primo et per illam actuatur illa et ab illa specie procedit cognitio vel notitia de Re cuius species est impossibilia et formatur cognitio obiecti. deinde ex specie intelligibili procedit affectio praesentati obiecti, et est similitudo quantum ad emanationem personarum, quia primo Repraesentat existentiam personarum, deinde emanationem inter illas, et ex illis duobus consideratis Remanet imaginatio trinitatis. nam SV288va ex parte essentiae vel substantiae animae intelligitur essentia in divinis ex parte speciei intelligibilis producentis intelligentiam intelligitur pater et ex intelligentia imaginatur secunda persona, scilicet, filius. et ex specie intelligibili et notitia producta producitur affectio ex qua intelligitur tria persona, scilicet spiritus sanctus. nam pater est persona producens filium ad modum speciei intelligibilis producentis notitiam et ille filius vocatur intelligibile et ex conexione illorum producitur amor.

5quartus modus imaginandum quod accidentia diversarum specierum ex inhaesione et unione Realiter ad subiectum identificatur cum subiecto. unde sic opinantes imaginantur quod unius formae ad subiectum tanta est unio quod Realiter vi illius unionis forma identificatur cum subiecto. et hoc sonat illud nomen unio. unde in anima imaginatur tria accidentia, scilicet speciem intelligibilem, notitiam, et amorem. nunc imaginatur sic: quod concurrant identice cum potentia. Ita quod vi unionis formae ad formale fit unum essentiale et Realiter idem. et ex ista hypothesis, licet sit falsa, tamen per hoc haberetur quod species intelligibilis esset anima et notitia etiam. et volitio quae esset anima ratione unionis, et ista non propter hoc uniuntur inter se non obstante identitate ad tertium. et Isto modo imaginatur trinitas, scilicet quod duae Res concurrant identice cum alia. et tamen Remaneat illarum distinctio et haec est imaginatio trinitatis.

6quintus modus supponendo quod eadem materia potest esse in diversis locis vel forma hoc apparet de corpore christi et de anima nostra intellectiva secundum fidem et ponitur casus quod sortes applicet se ad generationem filii. Deinde in instanti decisionis sanctis materia sortes ponatur tota sub forma sci?us[?], et consequenter disponatur materia ad formam embrionis. et consequenter usque ad formae intellectivae productionem, scilicet, usque ad hoc quod materia sit sufficienter disposita ad Receptionem formae intellectivae. deinde quod in illo instanti in quo materia est sufficienter disposita ad effusionem animae quod anima sortis Realiter in huiusmodi materia ponatur ipsa eadem Remanente in sorte, tunc in illo casu sortis et filius suus, qui sit plato gratia exempli, sunt eadem essentia, quia in utroque est eadem materia et eadem forma, et tamen adhuc manet inter sortem et platonem distinctio relativa, quia unus est filius et alius est pater. nam oportet quod sit aliqua oppositio relativa tollens affirmationem unius de Reliquo. et ideo oportet concedere quod ibi sit distinctio aliter idem generaret se quod est contra augustinum.

7Sexta imaginatio est supponendo opinionem quam recitat Magister in tertio, scilicet quod unio hypostatica Realiter fiat per identificationem naturae assumptae a supposito substantantae, id est quod natura assumpta Realiter identificetur verbo utroque extremo Remanente. unde sit una natura quae assumatur personaliter et Realiter tribus angelis, qui scilicet sint essentialiter distincti. in illo casu nulla erit a angelus et erit b angelus et eadem natura erit c angelus. et tamen a non est b nec b, c nec propter hoc unus angelus erit alter et tamen sunt una natura et sunt distinctae personae, licet sit eadem quidditas et eadem entitas.

8septimus modus est ponendo quod unus angelus sit Realiter in tribus locis. tunc ille angelus SV288vb habet aliam ubertatem in suo situ et aliam in alio. et tunc ponatur quod loco huiusmodi ubertatis et localitatis sint relationes inter se Repraesentates concurrentes identice cum angelo. et aeque facile est de locationibus, sicut de relationibus quo casu dato habetur imaginatio trinitatis.

9octavus modus ponatur quod sit intelligentia creata, quae sit per suam essentiam sui et aliorum cognitio seu cognitiva et quod etiam sit illorum dilectiva per se quorum cognitiva est, et hoc per essentiam et voluntatem et ponatur quod in illo non obstante intelligentia possit habere notitiam a se distinctam et inhaerentem ac producentem volitionem quaequid notitia sit adaequate illorum notitia quorum intelligentia est cognitiva per sui essentiam. deinde illa notitia producat amorem respectu illorum quorum est notitia. et ponatur quod ista notitia et iste amor identificantur cum essentia intelligentiae. tunc illa intelligentia erit a notitia quae est ipsemet, et b notitia quae erant ab ipsa distincta. et sic quaelibet notitia est eadem cum essentia et cum illa identitate essentiae erit distinctio relativa inter notitias et haec est imaginatio trinitatis. nam intelligenita se habet, sicut pater in divinis. et eodem modo notitia quae est eadem cum essentia eodem modo se habet sicut pater. et notitiae quae erat distincta ab intelligentia se habet, sicut filius, quia producitur ab illa et volitio vel dilectio vel affectus se habet, sicut spiritus sanctus.

10nona manuductio est de triangulo, quia in ipso sunt tres anguli realiter distincti, et tamen Resolvendo ad quidditatem angulus nihil aliud est quam superficies, ergo tres anguli sunt superficies, licet unus non sit alter. patet igitur quod imaginabile est plura esse distincta cum identitate alicuius essentiae. et tamen illa, plura non distinguuntur inter se.

11decima est quae consurgit ex dictis philosophorum et maxime ex positione platonis et hermetis.

12nam plato ponit quod species est communis quidditas suorum individuorum et non est loquendum de terminis, quia non est difficultas quoniam[?] species de suis individuis praedicetur. sed illam quiditatem ponit essentiam unicam quae plato, sortes, cicero, et sic de aliis. et tamen sortes non est plato, etc., licet sint eadem essentia humana, nam, ut ait porphirius, ex participatione speciei plures homines sunt unus homo. unde plato posuit magis difficilem proprietatem quam sit in trinitate personarum, quia posuit quiditatem hominis esse simpliciter aeternam, et tamen individua sunt corruptibilia et illa quiditas est plures homines distincti qui tamen sunt eadem essentia. et sic positio platonica nedum est aeque difficilis, sicut imaginatio trinitatis, sed est etiam difficilior quae cum identitate aeterna ponit corruptibilitatem individuorum.

13hermes trimagesti ponit quod deus est quidditative monadus[?], licet producit eum. nam ratione productionis deus distinguitur a monado, licet deus sit idem quiditative. et ista manuductio non solum valet ad hoc imaginandum, sed etiam ad defensandum contra SV289ra gentiles trinitatis articulum, quia suum dictum est difficilius quam nostrum, et dicta philosophorum magis transcendunt intellectum quo ad illam positionem quam dicta nostra respectu articuli trinitatis, et sic nos ut ipsi revelatione indigemus ad dicta nostra perspicienda.

Notabilia

14Circa praedicta pro maiori evidentia ponuntur notabilia.

Primum

15primum quod ex negatione muta extremorum actuatur existentium non Infertur unum illorum alterius non esse essentiam. unde, si sit negatio terminorum sic quod unum negatur de alio. hoc non est per se, sed ratione suorum signatorum quod huiusmodi negatio mutua non inferat unum non esse essentiam alterius ex eo quod a non est b non sequitur quin[?] a et b sint una et eadem essentia. patet instantia in materia opinionis platonicae, quia sortes non est plato. et cum non sequitur quod essentia sortis non sit essentia platonis, nec sequitur sortes non est plato, ergo sortes non est essentia platonis, ut individuis non sequitur pater non est filius, ergo pater non est essentia filii. et posset poni exemplum in aliis casibus, tamen sufficit de illo quod est in materia platonica.

Secundum

16secundum notabile est quod affirmationes oppositae non praecise denominant identitatem essentialem. nam si sic, sequeretur quod ista esset vera sortes est plato. Item ista pater est filius, scilicet per affirmationem praecise denominaretur identitas praecise, quod est falsum et haereticum. et sicut negatio non negat identitatem essentiae. ita affirmatio non affirmat identitatem essentiae praecise.

Tertium

17Ex quo sequitur tertium notabile quod per huiusmodi affirmationes denominatur identitas subsistentiae et non essentiae praecise.

Quartum

18quartum notabile quod esse sortes vel esse Platonis secundum quidditatis denominationem non consurgit immediate ex essentiali et absolute ratione quidditativa. patet quia sortes et plato habent essentialem denominationem quiditatis, immo omnis denominatio quiditatis competens uni convenit et alteri, igitur ille denominationes non consurgunt ex essentiali ratione, et proportionaliter de illis denominationibus patris et filii in divinis, nam ille non consequitur essentialem rationem. nam staret homine esse qui non esset pater seu sortes.

Quintum

19quintum de ratione essentiali non est quod in essentia sit aliqua negatio nec includit negationem in sua formali ratione. nec Repugnat rationi essentiali sortis quoniam[?] ipse sit eadem quidditas cum platone. nec est Repugnantia, quoniam[?] sint eadem essentiam. patet quia ratio quidditatis nullam includit negationem nec esse sortes sumitur a ratione essentiali et absoluta.

Modi imaginandi Trinitatem

20ex quo sequitur quod non est evidens Repugnantia quod sortis sit essentialiter idem cum platone, licet sit repugnantia, sed illa est ex rationibus individualibus descendendo ad materiam, quia dictum est quod ex parte essentialis conditionis non Repugnat personas identice concurrere. et sic non Repugnat quoniam[?] pater SV289rb et filius et spiritus sanctus sit eadem essentia, quia non est de ratione essentiae quod quicumque habet essentiam sic[?] pater quia filius esset pater et hic fundatur potentialitas distinctionis personarum cum identitate essentiae. et sic patet cum simplicitate unitate subsistentiarum stat pluralitas divinarum personarum. nec oportet confundere personas nec separare essentiam, ut aiebat Arrius. nec oportet ponere quod pater et filius et spiritus sanctus sit unica persona, sed propter diversas habitudines aliquando denominatur pater, et aliquando filius, et aliquando spiritus sanctus.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus