Lectio 74, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.12-dev-master | December 15, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, December 15, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio74

Lectio 74, de Trinitate

De modo imaginando Trinitatem

1De modo imaginandi trinitatem, tota difficultas stat in hoc: quod dicta doctorum nihil addant supra articulum principalem trinitatis, immo magis obscurant materiam trinitatem. unde circa modum imaginandi trinitatem Recitandi sunt modi falsi, ut excludantur et intellectus magis exercitetur ad trinitatis comprehensionem.

Primus Modus

2unde primus modus est magistri henrici de hacia, qui imaginatur quod prima causa solus deus vel prima intelligentia naturaliter ab aeterno produxerit primam intelligentiam creabilem vel secundam intelligentiam Realiter et essentialiter distinctam ab ea infinitam, tamen imperfectione. Deinde quod ab istis duabus intelligentiis quarum una est producta, et alia inproducta ab aeterno emanaverit tertia. et isto modo concedunt aliqui quod deus ab aeterno potuit producere intelligentiam sibi coenam.

3et per hunc modum habemus similitudinem ad materiam trinitatis quia prima intelligentia producta ratione emanationis potest vocari filius vel verbum. tertia potest amore vocari ex modo productionis et emanationis quia a duobus principiis producitur. et illum modum imaginandi circa trinitatem habuerunt aliqui haeretici, qui concedentes scripturam non poterant negare trinitatem et se credentes esse fideles concedebant trinitatis articulum, non tamen concedebant unitatem essentiae unde ipse ymaginatur quod deus ut Arrius tenebat scripturam sacram vel credebat se tenere, quia concedebat trinitatem sine unitate essentiae. unde ipse imaginatur quod deus ab aeterno producit intelligentiam infinitam quae procedebat per modum notitiae vel verbi et ex hoc sortiebatur ratio filii vel verbi.

4et tertia intelligentia procedit ad modum amoris ex quo sortitur ratio spiritus sancti. unde Arrius dicit patrem esse deum proprie. et dicebat filium esse deum solum ex participatione. dicebat tertiam personam spiritum sanctum, scilicet, quia procedit per modum nexus amorosi et istum errorem sui sequaces inciderunt ex imaginatione avicennae in sua metaphysica de productione intelligentiarum qui imaginatur quod deus suam essentiam Realiter producit personam creatam et ab aeterno producit eam per modum verbi omni expressivi[?], ita quod, quidquid deus intelligit, exprimit producendo secundam intelligentiam. SV289va et dicit consequenter quod deus non potest, nisi primo producere primam, quia idem inquantum idem non potest facere nisi idem.

5deinde concurrente secunda intelligentia se intelligendo vi annexus cum prima producitur tertia ab aliis duabus, et forte Arrius incidit in hunc errorem quod pater solum est deus et filius creatura et si sit deus hoc per participationem est. et sic posuit quod essent tres Res distinctae essentialiter quae essent tres essentiae.

Secundus Modus

6secundus modus imaginandi est praesupponendo quod stante emanatione dicta ponatur quod prima intelligentia uniat sibi hypostatice secundam et tertiam intelligentias in unitatem personae. tunc in illo casu, pater, filius, et spiritus sanctus erunt idem deus, quia idem suppositum et tamen Remanebit tam essentiarum quam relationum trinitatis, quia non obstante unitate personali adhuc Remanet relativa oppositio et personarum distinctio ratione cuius negatur patrem esse filium.

7et istum modum tenuerunt aliqui haeretici. nam ista imaginatio deficit, quia videtur ponere impossibilia, quia licet concedetur esse possibile quod duae intelligentiae sic emanarent.

8et quod unirentur hypostatice, non sequitur nisi conversus articulus ad articulum trinitatis, quia in illo casu esset unitas personarum cum trinitate essentiarum, quia prima intelligentia utraque sibi unit. ideo quaelibet illarum intelligentiarum esset una persona et essent tres essentiae. Et sicut unum oppositum confert ad aliud imaginandum, ita in materia praesenti per modum oppositi potest imaginari trinitatis.

9Item haec opinio deficit, quia dicit patrem distingui a Filis stante unitate personarum quia ponere distinctionem personarum quae respicit subsistentiam tantum, et ponere unitatem personarum esset implicare.

Tertius modus

10Alia est imaginatio considerando divinam essentiam secundum triplicem habitudinem. primo consideratur ut intellectivum[?]. secundo ut omnia Repraesentatem vel praedicatae[?} Res cognoscentem. tertio ut amorose Res producentem et volentem.

11primo modo essentia divina potest vocari parens vel pater quia notitia speculativa absolute apprehensiva licet quandam prioritatem absolute consecutivam. et ut Rerum productivam potest vocari filius. et ut applicativa per amorem vocatur spiritus sanctus.

12et illo modo imaginatur deum esse trinum secundum modum nostrum considerandi nec esset distinctio a parte Rei. Ideo aliqui concedentes scriptura ponendo trinitatem concesserunt trinitatem personarum solum ex parte considerationis nostrae, et ita fuit error Sabellii qui non posuit personarum distinctionem nisi in nominibus non erat distinctio et Arrius substantiam separabat.

Quartus modus

13quartus modus est ponendum personas non esse substantias nec accidentia ut quod in divina essentia non est pluralitas rerum distinctarum nisi per modum consequentium ad essentiam ut accidentia sequuntur naturam suae substantiae, et sic personae divinae nec sunt substantiae nec accidentia, sed sunt proportionaliter respectu essentiae, sicut accidentia respectu suorum subiectorum quae sequuntur ad illa SV289vb et quia istae positiones sunt condemnatus. ideo non est eis insistendum, nisi pro quanto falsitas[?] Iuvat ad veritatis imaginationem.

Quintus modus

14quinta imaginatio est quae ponit quod in deo est essentiae unitas et trinitas personarum, licet non sit trinitas positiva, sed privativa, nec est numerus positivus sed privativus, ut unica essentia est pater et illa est filius et illa est spiritus sanctus, et tamen pater non est filius nec spiritus sanctus et ibi non est numerus nisi per privationem quandam. Ita quod pater sic pater quod non est alius et istam viam sequitur Magister in distinctione XXIVa, tamen si Resolveretur forte haberet veritatem.

Sextus modus

15Sequitur ultima positio quod in trinitate est unica essentia et immensa natura simplicissima quae ratione immensitatis fecunditatis bonitatis plenitudinis Redundat in tres substantias, nec potest subsistere in unico supposito vel subsistentia, immo necessario subsistit in tribus suppositis hypostasibus vel personis. et haec positio fidei.

16primum producit per modum intellectus naturaliter sui et omnium expressionum et vocatur generatio secludendo omnem imperfectionem quae esset in creatura. primo quia illa generatio non est de nihilo, sed de substantia patris, nec est de non esse ad esse, quia est aeterna nec est generatio dependentis vel indigentis, quia tota plenitudo quae est in producente est in producto. et ex vi productionis non arguitur in supposito imperfecto.

17Consequenter vi amoris producitur tertia hypostasis vel subsistentia et in istis consideratis tota latitudo perfectionis Reperitur, primo quod sit expressivum notitiae, secundo Reperitur notitia producta, tertio Reperitur amore. consequenter tenenda est pro Regula autentica quod praecise distinctio Relativa sit ponenda in divinis vel sub aliis verbis quod tanta identitas concedenda est in divinis quanta fides catholica patitur. modo ipsa patitur omnem identitatem in divinis praeter distinctionem unius personae ad aliam. et sequendo hanc viam evaduntur difficultates.

Corollaria

Primum corollarium

19primum est quod maledicunt plures illa distingui aliqualiter de quorum nominibus propriis affirmantur contradictoria, id est, affirmationem unius sequitur negatio alterius ut pater generat et essentia non generat. ex hoc quod hoc verbum generat dicitur de patre et non generat dicitur de essentia. conludunt quod pater et essentia distinguuntur et hoc est contra regulam positivam, quia inter illa non est oppositio relativa, ergo ibi non est distinctio. consequentia tenet per regulam Anselmi, quia in divinis nulla est distinctio nisi distinctio relativa personarum. unde haec propositio pater generat et essentia non generat Reducuntur ad tertium genus propositionum materiae trinitatis quia illae propositiones sunt nihil difficultatis addentes. patet, quia huiusmodi addunt aliquid difficultatis SV290ra supra propositionem principalem, quia positio illa quod essentia sit tres Res. et pater non est tres res. Unde aliquid affirmatur de essentia quod negatur de patre et ita econverso et haec est proprietas naturae immensae, ergo non oportet figere ultra positionem tales difficultates. nam proprium naturae divinae est quod ipsa sit aliquae res et tamen una illarum non est alia.

Secundum corollarium

20secundum corollarium quod bene apparet falsitas opinionis gilberti porretani ponentis relationes distingui ab essentia. et sunt quasi affixae essentiae et personis assistentes, ut personas inter se huiusmodi relationes distinguerent. et Radix istius imaginationis est imaginando quod relatio nihil addat supra essentiam. et tunc tres relationes non aliquid addunt supra essentiam et haec non est ponere distinctionem personarum. sed hoc esset repetere ter[?] essentiam.

21ideo si sit distinctio personae ad personam oportet ponere relationes personas constituentes in esse suo personali. de ista ratione dicitur quod illa petit imaginationem trinitatis, et quod videatur ad oculum. et haec non potest esse, nam sunt tres personae distinctae et ideo deficit in illo quod dictum est de proprietate essentiae est quod sit tres personae distinctae et hoc est secundum suam naturam. Sed imaginatio trinitatis transcendit omnem humanam capacitatem sic quod illa divina natura simpliciter immensa non potest capi a creaturis. nec potest eius similitudo Reperi in Rebus finitis et maxime considerata debilitate humani ignem. et ideo videtur quod omnes debent contentari sequendo positionem fidei et istae non admitteret fidem nec eius positionem, quia pater est idem cum essentia tanta identitate sicut secum, et haec est proprium naturae immensae. et sic istae rationes nihil addunt supra articulum, quia concessa positione fidei nullam penitus addit difficultatem supra eam.

Tertium corollarium

22tertium corollarium est contra Scotum, scilicet, quod inter essentiam et personam, nulla sit distinctio formaliscontra Scotum quia si praedicta contradictoria, vel verbum cum negatione et sine negatione dicantur de essentia et persona haec non arguit ultra positionem fidei nec difficultatem inducit aliquam, quia ponit quod essentia est tres res, et pater non est ille, nec oportet ponere distinctionem propter haec et hanc distinctionem vocat distinctionem ex natura rei.

23Et Okam et de heuta dicunt quod ex quo essentia non generat et pater generat non videtur. unde imaginabile quod pater et essentia supponant pro eodem adaequate et praecise. et tamen de essentia conceditur quod non generat et pater generat. et ideo illi ponunt illi aliquam distinctionem quae vocatur moralis vel formalis.

24SV290rb Notandum est quod concordant cum positione mea, quia vel vocant distinctionem formalem sic quod pater non distinguitur ab essentia isto modo quod essentia sit aliquae Res. pater non sit ille et isto modo Resolvit se Okam, dicendo quod est distinctio formalis inter essentiam et patrem, quia essentia est aliquae res quae non sunt pater, scilicet, filius et spiritus sanctus. et istae duae res distinguitur formaliter a patre. et si istam distinctionem vocaret formalem conceditur hoc.

25Sed adhuc Restat difficultas ad imaginandum quod si per impossibile nec esset filius, nec spiritu sanctus. adhuc remaneret eadem habitudo patris ad essentiam sicut est. Et tunc quaeritur utrum esset sibi distinctio inter patrem et essentiam si sic hoc non valet, quia ponerent coincidentiam cum Scoto, quia esset distinctio a parte Rei quae non esset personalis. et ideo debet dici quod nulla est distinctio patris ad essentiam, sed omnimoda ydemptttac identitas. et cum hoc stat quod essentia est aliquae res, quae non sunt pater, quia haec est in positione principali. et ideo Resolvendae sunt illae rationes, quia illa est proprietas Rei immensae quae non reperitur in creaturis, et in hoc debet quietari intellectus, sicut nec est vivens in mundo, qui sciret expressionem inhaesionis formae ad subiectum.

Quartum corollarium

26quartum corollarium quod proprietates personarum non sunt complexe significabilia, quia patrem generare filium non est nisi pater generans filium et est formaliter pater non habens distinctionem ab essentia, nec sunt complexe significabilia proprietates personarum.

Quintum corollarium

27quinto sequitur propter probabilitas opinionis positivi qui dicit quod proprie personae non distinguitur proprietatibus non intelligitur se ipsis, quia sunt quaedam personae quarum una non est alia. et haec est positio fidei, quia quaecumque plura concedunt excedunt limites artis obligatoriae fidei, quia concedunt impertinentia fidei quae non oportet concedere, quia quandocumque sunt falsa.

Sextum corollarium

28sextum corollarium quod tales consequentiae: 'haec essentia est pater et haec essentia est filius, ergo filius est pater' non valent, immo nullam penitus addunt difficultatem in hac materia, quia habita positione fidei quilibet gentilis repudiaret tales consequentias. nam positio fidei ponit aequivalenter illas non valere. nam illa consequentia sumit fidei oppositum, quia ex fide sequitur quod non valet illa consequentia.

29secundo ista non valet: 'omnis essentia est Pater, omnis essentia est filius, ergo filius est pater' et nullam dicit difficultatem, posito quod li omnis distribuat pro qualibet essentia et illo modo consequentia nullam habet apparentiam, quia essentia et omnis essentia sunt omnino idem, et sic nulla est difficultas supra trinitatis articulum.

Septimum corollarium

30septium corollarium quod syncategoramica Reddentia propositiones de omni, si ingrediantur propositiones, tunc consequentiae erunt bonae. nam si sic, ibi dici de omni quod li 'essentia' distribuatur pro quolibet de quo potest praedicari, tunc illa propositio erit falsa omnis essentia est pater.

31Et ex hoc Infertur contra Okam dicentem quod ars syllogistica tenet in aliis terminis quam in divinis. Unde consequentiae non Respiciunt materiam, immo tenent respectu cuiuscumque termini. et ideo non oportet consequentias negare propter huiusmodi materiam.

Octavum corollarium

32octavum corollarium: ista propositio 'essentia non generat et pater generat' SV290va non adducit novam difficultatem. Unde prima est clara, quia si generat aliquid tunc esset filius qui est eadem essentia. modo secundum augustinum nihil generat se ut sit ita quod non videtur quid essentia generaret nisi se, quia si personam, tunc se generat, quia persona est idem cum essentia, et per Istam viam possunt introduci positiones quae traduntur a doctoribus.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus