Lectio 75, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.11-dev-master | November 07, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, November 22, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio75

Lectio 75, de Trinitate

Contra aliqui ponentes distinctiones in divinis

1Ex dictis apparet quod plures excedunt artem obligatoriam fidei. unde primi fuerunt ponentes diversitatem distinctionum proprietatumque a persona. Alii posuerunt distinctionem inter personam et essentiam, et primi possunt subdividi secundum multiplices errores in hac materia. Sed contra istos est Regula anselmi, scilicet, quod in divinis omnia sunt idem nisi ubi obviat relationis oppositio. nam huius constitutiones proprietatum cum personalibus Repugnant summae simplicitati.

2secundo Repellendae sunt ponentes personas esse plurium absolutorum, ubi notandum est quod personas divinas ponunt quid esse quaedam entia realiter absoluta. et quamquam ista opinio possit multipliciter improbari, nihilominus ex positione fidei sequitur quod personae divinae nullo modo sunt ponendae entia absoluta, quia si sic non posset ibi esse relativa oppositio quod est falsum.

3tertio sequitur quod separantes hanc materiam a formis syllogisticis non considerant quae virtutes habeant dici de omni, quia considerato aristotelis processus nulla alia ars tradenda est ad syllogizandum in hac materia quam ars philosophi tradita. unde omnis syllogismus debito modo ordinatus et Regulatus per dici de omni. Si sit affirmativus et dici de nullo. si sit negativus tenet evidenter in materia trinitatis. ubi notat gregorius quod circa secundam partem textus aristotelis, averroys ponit plenam differentiam inter propositionem universalem et propositionem de dici de omni vel de nullo. nam ad hoc quod propositio sit universalis sufficit quod praedicatum dicatur de quolibet termino contento sub subiecto communi sive de quolibet termino singulari vago vel determinato qui continetur supra subiectum. sed ad propositionem de dici de omni Requiritur nedum verificatio suppositorum subiecti sic quod praedicatum verificatur de eis, sed oportet quod praedicatum possit verificari de quolibet de quo subiectum potest verificari. nam ista propositio secundum communem modum loquendi 'omnis essentia divina est pater' est universalis, quia si aliquis terminus singularis contineatur sub subiecto, scilicet sub illo termino essentia divina, tunc ille verificatur de patre et in sensu universali debet illa propositio concedi. sed si uteretur illo succathe?te[?] omnis prout Redderet propositionem de dici de omni, tunc propositio esset falsa, et causa est quia aliquid sumitur sub essentia de quo non verificatur illud praedicatum pater. Unde si propositio sit de dici de omni, syllogismus est bonus 'omnis essentia divina est pater, omnis essentia divina est filius, ergo filius est pater', et sicut conclusio est falsa, ita maior.

Circa generationem aeternam

4pro maiori SV290vb intellectu aeternae generationis inducitur ratio arrii quam fecit contra victorium, nam ipse arguit quia filius non potest procedere per quamcumque viam generationis, igitur ille non procedit a patre cum identitate essentiae. unde dicit sic: filius non procedit a patre, sicut linea a puncto fluente quia punctus fluens causat vel producit lineam.

5secundo filius non procedit a patre sicut impressio a sigillo.

6tertio filius non procedit a patre sicut radius a sole, et sic inducit usque ad duodecim modos productionis quibus probat quod filius non procedit a patre, ita quod impossibile est filium procedere a patre cum identitate essentiae.

Confirmatio

Primo

7Confirmatur quia generatio indita rebus ratione defectus, ergo in divinis generatio habet locum. consequentia est clara. antecedens patet quia generatio indita rebus propter individuorum corruptionem, quia individua non possunt conservari, ergo per naturam inditum est quod in specie conservantur, ergo talis generatio nullo modo ponenda est in divinis. antecedens apparet in secundo de generatione et quia individua non possunt conservari videtur quod res abstractae et indivisibiles non habeant vim generativam, quia nec sunt corruptibiles nec alternativae, et etiam sunt maioris perfectionis quam illae Res quibus conventi generatio.

Secundo

8secundo arguitur omnis generatio assimilat generatum sibi in proprietatibus et aliis conditionibus, ergo si filius emanat a patre, sequitur quod ipse est generativus et per consequens generabit alium filium et alius alium, et sic in infinitum. Ita quod erunt infiniti filii in divinis, nec valet quod dictum est, quia Radix movens ad ponendum generationem est summa fecunditas, quia tunc sequitur quod cuique competeret illa conditio quod esset Realiter productivum illius cui illa competeret. et sic spiritus sanctus posset aliud suppositum producere. et eodem modo posset argui de spiritu sancto, quia per spirationem procedit a patre et filio. modo si relationes et personalitates distinguuntur realiter in patre et filio.

9et ex hoc sequitur quod filius et pater non producant spiritum sanctum, quia spiratio activa est alia in filio quam generatio positiva in patre, igitur pater et filius erunt duae personae Realiter distinctae.

10et ex hoc sequitur quod pater esset duae personae, quia alia est relatio relata ad filium, alia est relatio relata ad spiritum sanctum. modo, si illae relationes sint distinctae sequitur quod pater erit duae personae, et ita argueretur de spiritu sancto, quia spiratio qua spiritus sanctus a patre procedit distinguitur a spiratione qua spiritus sanctus procedit a filio. et per consequens spiritus sanctus erit duae personalitates. et per consequens erunt 6 personae in divinis.

Tertio

11tertio arguitur sic probando quod spiritus sanctus non procedit a filio, quia in consilio niceno quod fuit magis autenticum et maioris auctoritatis SV291ra quam aliquod aliud. etiam in eius symbolo ponitur quod spiritus sanctus a patre procedit, et in fine additur quod quicumque huic symbolo addiderit vel aliquid ab eo subtraxerit anathema sit. et illud ponitur in canonibus isodori, et tunc arguitur sic illud consilium ve nicenum fuit tantae auctoritatis quod numquam aliquod consilium nisi esset generaliter celebratum potuit esse maioris auctoritatis, igitur quodcumque consilium aliud ad oppositum esset anathema. et per consequens latini incurrerent sententiam ex communicationis cum posuerint ultra illud consilium nicenum spiritum sanctum a filio procedere. ubi notandum est quod in consilio generali ubi materia de processione spiritus sancti fuit determinata a latinis, nec graeci ibi fuerunt immo, nec fuerunt adhuc vocati, igitur illud consilium generale non fuit sufficienter convocatum, igitur non habuit auctoritatem consilii generalis ad determinandum illam materiam, sed solum auctoritatem particularis collegii, immo illud consilium videtur sententiam excommunicationis incurrisse, et per consequens graeci habent nos vocare schismaticos.

12Et circa istam materiam posset induci difficultas de auctoritate consilii generalis. et videtur quod ipsum posset errare in haec, quae tangunt fidem et sacramentorum ministrationem. et ideo circa materiam praesentis schismatis, apparet quod aliqui Referant illud sedari per consilium generale. et per consequens ipsi Reducunt auctoritatem consilii generalis ad humanam potentiam cum ipsi allegant quod est maior multitudo unius partis quam reliquae, igitur ista materia omnino Resolvitur ad potentiam vel ad multitudinem vocum, igitur consilium generale non Regitur a spiritu sancto, nec in suis determinationibus ab ipso consulitur. igitur a simili si una partium determinat istam materiam de processione spiritus sancti non est ei credendum licet ibi fuerint multi sancti patres atque probi homines.

Circa argumentum Arrii

13Circa Argumentum arrii, est notandum quod causa erroris eius fuit ex hoc, quod ipse per similitudinem creaturam procedebat ad concludendum proprietates dei. unde arguebat sic: 'sortis est homo, plato est homo, cicero est homo, ergo sortis, plato, cicero sunt tres homines distincti et ita volebat arguere de tribus personis divinis, et ideo deficit, sed debuisset arguere 'pater est deus, filius est deus, spiritus sanctus est deus, ergo pater, filius et spiritus sanctus sunt unus deus. et ideo ipse ignoravit tertium principium, scilicet, quod sermones sunt accipiendi secundum materiam subiectam, secundum principium etiam, scilicet, divinae immensae perfectionis immensitatem. et cum hoc secundum principium ignoravit, quia ex praesumptione ingenii, conclusit haeresim.

14primo dicitur ad argumentum quod non Reperitur similitudo in divinis ex parte creaturarum, et ideo negatur illa consequentia 'pater est deus, filius est deus, spiritus sanctus est deus, igitur pater et filius et spiritus sanctus sunt tres dii. causa est quia similitudo creaturarum non est adaequata in deum.

15secundo dicitur quod productiones creaturarum possunt manuducere SV291rb ad consimilem productionem in divinis. ubi notandum est quod ex pluribus productionibus creaturarum sequestrando illud quod est imperfectionis et acceptando perfectionem possumus habere similitudinem. unde ignis producit splendorem coaevem[?] sibi, et sic quantum ad hoc est perfectio in effectu ut est coaevus suo causae. sed est imperfectio, quia ille splendor est inaequalis igni.

16Item homo producit hominem aequalem sibi et non coaevum, ideo est perfectio quo ad aequalitatem. et imperfectio est, quia effectus non est coaevus suae causae. dividantur, igitur illae duae imperfectiones, scilicet inaequalitas in productione splendoris, et non coive coaevitis[?] in productione hominis. et capiantur perfectiones, puta aequalitas hominis et coaevitas splendoris. et combinentur illae habitudines, scilicet esse coaevum et esse aequale suae causae. et abstrahamus quidquid sit ibi imperfectionis, tunc Reperietur similitudo in ubi productione quae est in productione creaturarum.

17secundo notandum est quod non est de ratione productionis passive Recipere suae durationis Initium, quia multi concedunt quod absolute deus potuit sibi creaturam ab aeterno secum comproduxisse, quo dato illa creatura esset producta et coaeva ipsi deo, et sic non est de ratione productionis passive habere suae durationis Initium, igitur ex productione verbi ad intra non arguitur imperfectio seu inceptio in filio.

18tertio notandum est quod licet aliqua Reperiatur similitudo productionis verbi in productione creaturarum. nihilominus productio verbi dei ad intra nullo modo est communicabilis ad extra. nec est aliqua productio in creatura omnimode ei similis nec potest esse per quamcumque potentiam. et causa subest, pro qua notandum est quod licet aliqui imaginati fuerunt creaturam per se existere, et tamen ipsi non Realiter coeus coexistere impossibile, tamen est creatura esse aeternam se aeterna productione produci.

19De primo notandum quod sicut creatura potest esse in situ et non commensurative ut de corpore christi in sacramento altaris vel de anima intellectiva in nobis vel intelligentia in orbe, ita imaginatur quod possibile est creaturam realiter existere. et tamen tempori non existere durative, immo possibile est quod tempore non commensuretur quo concesso adhuc, non sequitur quod creatura esset aeterna vel in instanti aeternitatis commensuraretur. et causa est, quia adhuc in ea esset intrinseca successio. patet, quia posset non fore et mutari. et ideo admissa imaginatione non sequitur a creatura non coexistit tempori, ergo a est aeternum.

20secundo posset dici quod casus esset impossibilis, scilicet quod esset creatura, et quod non coexisteret tempori durative, immo impossibile esset quin tempore mensuraretur.

21ex istis sequitur quod huiusmodi emanatio ad intra resolvitur ad proprietatem immensae fecunditatis et est propria conditio immensae simplicitatis et perfectionis ac fecunditatis et illud semper debet dici et debemus nos ad hoc Resolvere, quia tota difficultas est salvando summam et divinam simplicitatem cum emanationem personarum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus