Lectio 77, de Trinitate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.09-dev-master | September 22, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, September 22, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio77

Lectio 77, de Trinitate

[Redeundo materiam inceptam: una propositio et corollaria]

1Continuando materiam inceptam primo praemittam unam propositionem deinde corollaria.

[Propositio: quod christi sponsa fecunditatis inexhaustibilis existens infinitos modos veritatum potest nobis parere]

2SV293ra Propositio est ista: sicut ex gratuita dei providentia scriptura nos sufficienter nos erudiens ad salutem est infinitae capacitatis et continue, sic christi sponsa fecunditatis inexhaustibilis existens infinitos modos veritatum potest nobis parere, id est, ad declarandum infinita secundum infinitos casus possibiles potest nobis veritatem ostendere.

3Prima pars est Augustini in libro de doctrina Christiana, ubi communiter allegatur quidquid in aliis scripturis invenitur, si utile est in scriptura sacra reR121vb peritur, si inutile in eadem reprobatur, igitur quaecumque reperiuntur extra sacram scripturam, si utilia approbantur, si inutilia damnantur.

4Secunda pars apparet ex duplici radice. Primo ex immensitate fecunditatis sponsi, qui perfecte coniunctus est suae sponsae, ad generandum veritates ecclesiae necessarias pro salute et regimine humanae creaturae, et nedum generat veritates ad salutem pertinentes, sed generat regulas honestatis et non solum quantum ad intellectus reformationem, sed quantum ad affectus gratificationem.

Corollaria

Primum corollarium: quod maior est actualis continentia scripturae quam sit actualis fecunditas ecclesiae

5Ex prima parte sequitur primo quod licet scripturae continentia et ecclesiae fecunditas quantum ad conferentia salutaria adaequantur. Maior tamen est actualis continentia scripturae quam sit actualis fecunditas ecclesiae, vel quam sit fecunditas ecclesiae ad actum reductae. Patet quia scriptura continue est respectu omnium veritatum tangentium humanae speciei et ecclesiae regimen gratuitum et actualiter continet omnem huiusmodi veritatem, sed fecunditas ecclesiae non actualiter reducta est respectu cuiuscumque veritatis, et maxime respectu illorum quae sunt ad salutem pertinentia, licet ecclesia non esset actualiter informata de processione spiritus sancti ante convocationem consilii generalis, nec in hoc ecclesia erit determinata. Ita etiam sunt multi casus possibiles de quibus ecclesia non est actualiter instructa et tamen continentur in scriptura sacra. Tamen ecclesia est per quamlibet veritatem in qua non actualiter est instructa fecundibilis.

Secundum corollarium: maior et altior est scripturae continentia quam sit angeli notitia beatifica

6Secundum corollarium: maior et altior est scripturae continentia quam sit b angeli notitia beatifica. Patet, quia scriptura est infinitarum veritatum contentativa, angelus solum finitas percipit veritates, et patet a signo. Nam, licet incarnationis mysterium esset in scriptura sacra sufficienter descriptum, nihilominus tamen latuit angelo. Bene ex ignorantia dicebant angeli ante incarnationem ""quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus bosra."" Et admirantes de incarnatione hoc clamabant, et tamen incarnatio relucebat in scriptura.

[Tertium corollarium: quod maior est scripturae continentia quam sit tota notitia caelestis paradisi sub christo et matre eius]

7Immo posset tertio inferri quod maior est scripturae continentia quam sit SV293rb tota notitia caelestis paradisi sub Christo et matre eius propter Christi reverentiam. Ita quod totum residuum citra Christum et matrem eius non cognoscit tot veritates quot relucent in scriptura sacra.

Quartum corollarium: solus sponsus scripturam cepit plenaria cognitione

8Quartum corollarium: sicut sacra scriptura principaliter R122ra fuit edita propter spiritualem coniunctionem sponsi ad sponsam, sic solus sponsus eam cepit plenaria cognitione. Prima pars apparet, quia finis divinae providentiae et spiritualis regiminis circa Deum fuit incarnatio et matrimonium spirituale christi ad sponsam, ita quod habemus initium divinae providentiae et spiritualis regiminis ante verbi incarnationem, et habuimus consummationem illius et in incarnatione et in passione, et hoc fuit intentio prophetarum. Unde Solomon ait in Canticis primo capitulo ""oculetur me osculo oris sui"", et licet matrimonium tunc temporis esse inceptum, non tamen erat consummatum, sed osculando inflavit spiritum gratiae et dona gratuita quibus ecclesia abundat in fide. Et sic sponsus numquam permitteret eam deficere quin ipsa sit fecundabilis veritate in hiis quae tangunt fidem et bonos mores. Secunda pars corollarii patet, quia scriptura sacra est infinitae continentiae et continet infinitas altissimas veritates et nulli creaturae communicata est infinitarum veritatum notitia, nisi solum animae christi, igitur solus christus habet huiusmodi scripturae plenariam notitiam quo ad omnes modos repraesentandi.

9Ubi notandum est quod in incarnatione Verbi humanitatis Christi, primo legit in Verbo omnem veritatem. Et quid in scriptura sacra continuetur et legendo intellexit quia secundum sententiam Magistri in instanti anima christi novit omnia quae verbum plenariae, et ratione idoneitatis Christus consecratus est in sacerdotem et regalem dignitatem et propter eius reverentiam reconciliatum est totum genus humanum Deo Patri in eodem instanti.

[Quintum corollarium: quod licet omnia in scriptura continentur, non tamen evidenter nobis]

10Quintum corollarium licet omnia in scriptura continentur non tamen evidenter nobis, causa huius est duplex, scilicet duae partes. Prima est quod infinitas librorum non sufficeret ad explicandum mysteria in sacra scriptura contenta, ideo non potuit esse quod illae veritates evidenter explicarentur omnes, quia ad hoc requiretur infinita multitudo voluminum et adhuc non sufficerent.

11Secunda causa est quia ut sponsa christi sub timore viveret et cum devotione adiutorium spiritus sancti impetraret humano deficiente intellectu ad scripturae sacrae intellectum requireretur ut fieret advocatio et supplicatio ad sponsum, ut generaret veritatem de sponsa sua pro solute fidelium.

[Sextum corollarium: quod in sacra scriptura omnes leges iustae et regulae morales vere et plenarie continentur]

12Sextum corollarium R122rb quod in sacra scriptura omnes leges iustae et regulae morales vere et plenarie continentur patet ex probatione Augustini ad hoc evidente, quia nihil alibi invenitur, si est utile quin sacra scriptura eum contineat, si inutile quin illud reprobet, ergo omnes regulae boni sunt in sacra scriptura contentae, SV293va et consimiliter dicitur hoc esse verum nedum de moralibus, sed de speculabilibus. Unde tenet Iosefus, Bachon, Rabi Moyses quod singulae artes in scriptura sacra continentur, licet alio typo tradendum, ut artifex est alius, scilicet spiritus sanctus. Rabbi Moyses illud ezechielis de ""rota in medio rotae"" exponit ita quod Iudaei Antiqui qui intellexerunt scripturam dixerunt in esse traditam de mobilibus corporum caelestium et quod spiritus erat in rota, id est, intelligentia motiones orbem.

Septimum corollarium: quod scriptura est omnis veritatis tam practicae quam speculativae realiter contentiva

13Ex quo patet quod scriptura est omnis veritatis tam practicae quam speculativae realiter contentiva. Et debet imaginari velut exemplar correspondens libro vitae adaequate et quod nihil scribitur in libro vitae ad intra quin sit in scriptura positum et expressum ad extra.

[Octavum corollarium: quod prophetae non plene intellexerunt suas prophetias]

14Octavum corollarium quod prophetae non plene intellexerunt suas prophetias, nec Moses plenarie intellexit illud quod prophetavit in suis quinque libris, quia scripsit infinitas veritates sive in eis infinitae veritates continentur quarum eius anima non erat capax. Et infinitum altiora et plura scripsit quam intellexit, quia fuit purum organum Spiritus Sancti, licet illa quae erant ex regimine populi sufficienter intellexerit.

[Nonum corollarium: quod probabile est dicere quod quinque libri Moysi contineant totum novum testamentum]

15Consequenter infertur quod probabile est dicere quod quinque libri Moysi contineant totum novum testamentum quantum ad sententias, scilicet quod continent totum vetus testamentum quantum ad veritates. Et ideo secundum doctores quod rota sit in medio rotae intelligitur quod novum testamentum intelligitur in veteri. Ideo ait salvator quod "Moyses scripsit de me". Pro quo notandum est quod scriptura licet creverit non fuit tantum quantum ad vigorem principalem, sed debet imaginari quantum ad modum pueri cuius eadem est anima a principio usque ad finem vitae et quantum ad principalem non perficitur partem, sed perficitur puer quantum ad aliquid. Sic in proposito quantum ad continuam virtualem illud quod additum est veteri testamento, scilicet novum testamentum, continetur in veteri, immo quod additur penthatuco, id est, quinque libris moysi, sive fuerit de novo testamento sive de veteri, continetur R122va in illis 5 libris moysi. Et quantum ad fidem et consilia generalia non creverunt veritates, licet ad plura obligemur ex determinatione ecclesiae et consilii generalis. Licet crescere posset per explicationem, non quantum ad additionem novae veritatis.

[Decimum corollarium: quod scriptura sacra sufficit pro plena instructione vitae humanae]

16Decimo sequitur quod scriptura sacra sufficit pro plena instructione vitae humanae quantum ad intellectum etiam sufficit pro plena instructione morum quantum ad affectum prosequendo vitam aeternam. Id est, sufficienter continet veritates pro intelligentiis instructione et regulis quantum ad rectificandum affectum, licet indigeat explicatione, scilicet ut sponsus SV293vb aperiat veritatem sponsae.

[Undecimum corollarium: quod urgentibus necessitatibus circa fidem et ecclesiam maxime vacandum est bibliae]

17Ex quo sequitur quod urgentibus necessitatibus circa fidem et ecclesiam maxime vacandum est bibliae in qua continentur remedia et provisiones requisitae ad remediandum contra morbum ecclesiae.

[Duodecimum corollarium: contra pastores spirituales qui convertuntur ad libros humanatus inventos]

18Duodecimo sequitur pastorum spiritualium qui relinquentes sacram scripturam ad libros humanatus inventos convertuntur quorum finis est bonum temporale praecise nec in eis est salus.

[Tertium decimum corollarium: quod in infinitum maior est sponsi praesentia ad ecclesiam quam sit ad hoc experientia]

19Tertio decimo sequitur quod in infinitum maior est sponsi praesentia ad ecclesiam quam sit ad hoc experientia. Patet nam sponsus respectu ecclesiae suae sponsae infinite assistit et infinite fecundat eam quantum est ex parte sui et respectu cuiuscumque invenibilis veritatis pro salute vel respectu cuiuscumque regulae moralis sponsus fecundat suam sponsam, scilicet ecclesiam, et influentia fecunditatis praecise experitur secundum dispositionem membrorum ecclesiae sive membra sint per scripturam disposita sive per bonitatem moralem edocta et rectificata, ita quod sint disposita ex instructione scripturae quo ad intellectum vel rectificata quantum ad affectum.

[Quartum decimum corollarium: ecclesia nullum potest generare monstrum]

20Quarto decimo sequitur quod ecclesia circa fidei veritatem nullum potest generare monstrum. Patet quia sponsus est veritas summa et bonitas quae realiter reddit sponsam immaculatam. Igitur a sponso et sponsa non potest error veritatis procedere nec moralis pravitas provenire, igitur corollarium verum.

[Quintum decimum corollarium: quamvis sint multa capita in corpore sponsae, ad unum tamen ordinata]

21Quinto decimo sequitur quod quamvis sine monstro vel monstrositate sint multa capita in corpore sponsae, ad unum tamen ordinata. Praeter illud caput quolibet subtracto, nihilominus remaneret R122vb vita ecclesiae et eius integritas nec in ea esset error nec falsitas. Prima pars apparet nam omnes tenentes vicem apostolorum, ut episcopi, habent rationem capitis et sunt realiter caput. Ideo secundum divisionem et multitudinem partium fidelium requiruntur multa capita et tandem reducitur ad unum caput quod est Praesul Romanus.

22Secundo dicitur quod subtracto capite principali vel cuiuscumque illorum non tollitur vita ecclesiae, quia in fide principaliter est unio fidelium et in caritate, nam fides et caritas potissime et principaliter uniunt fideles iuxta illud in Actu Apostolorum ""multitudinis credentium erat cor unum.""

23Tertio caput influens vitam est sponsus qui habet vicem capitis influentis, ideo remanente capite principali, nec tollitur vita nec est ecclesia monstruosa.

24Quarto si sic, sequeretur quod vacante sede apostolica esset ecclesia monstruosa et esset mortua et careret vita consequens est falsum, quia dato hoc quod sedes apostolica vacaret, nihilominus adhuc remaneret SV294ra unio ecclesiae in incarnatione et fide in quo consistit sponsi et sponsae coniunctio. Igitur nec ecclesia moritur ex sublatione pontificis, nec ecclesia redderetur sine capite principali. Licet aliquo capite privaretur, tamen esset unitas capitis principalis cum sponsa, etc.

[Sextum decimum corollarium: quod licet unitas capitis cum ecclesia sequatur ex sacra scriptura, oppositum tamen non videtur esse contra fidem]

25Sexto decimo sequitur quod licet unitas capitis cum ecclesia sequatur ex sacra scriptura, sicut unio Christi qui est sponsus est ad ecclesiam vel sponsam, oppositum tamen non videtur esse proprie contra fidem nec fidei dissonum. Vel sic, licet unum esse summum pontificem habeatur ex sacra scriptura, contrarium non videtur esse contra fidem. Ubi notandum est quod ex usu doctorum lata est differentia dicere ''ista propositio repugnat alicui sequenti ex fide'' et dicere ''ista propositio est contra fidem'', et non ex primaria sui significatione, sed ex usu doctorum hoc est. Nam si aliqua propositio sequitur ex fide, contradictorium eius repugnat fidei, sed non tangit illum modum Augustinus Super Genesim, ubi loquitur de varietate opinionum contra fidem dicens quod tamdiu non est contra fidem quamdiu non est determinatum per ecclesiam esse tale. Et ad illud cogimur dicere nisi teneamus errorem de Montesano. Unde ex usu doctorum aliquid esse contra fidem est R123ra quia repugnat evidenter fidei vel quod determinatum est esse repugnans fidei per ecclesiam vel consilium generale. Nam ex articulo omnipotentiae forte sequitur quod Deus potest creare supremam speciem et tamen eius oppositum non vocatur esse contra fidem et hoc est ex usu doctorum et ecclesiae. Et ex isto puncto habemus nos iuvare, tamen capitur esse contra fidem illud quod est repugnans fidei evidenter magis quam illud repugnat articulo generali. Nam articulus generalis non est auctoritatis tantae sicut consilium generale vel ecclesia seu eorum determinatio, et illud dicitur quia canones et regulae canonicae dicunt quod debet esse unicus papa, et licet illa positio sit vera, tamen non est determinatio ecclesiae seu consilii generalis absolute.

[Septimum decimum corollarium: quod ex natura et providentia positio de auctoritate debetur universitate posset fundari]

26Consequenter posset inferri septimo decimo quod ex provisione naturae et sollicitudine circa humanam speciem et ex gratuita dei providentia posset fundari positio de auctoritate quae debetur universitati. Circa ardua fidei et ecclesiae regimen quod narrare esset valde longum, sed sufficiat circa haec praedicta considerare, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus