Lectio 81, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.12-dev-master | December 20, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, December 20, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio81

Lectio 81, de Caritate

Propositio circa generatio caritatis

1Pro declaratione materiae caritatis, quae tangit totum processum theologicum teste salvatore quod a dilectione dei et proximi tota lex pendet et prophetae, ponitur una propositio incipiendo primo a generationibus quae est ista: quod quamvis creatae caritatis donum non sit absolute viatori necessariam pro solute consequenda, secundum tamen cursum legis statutum Requiritur ipsam caritatem concurrere in triplici genere causae et in Regno animae ipsa est principaliter influxiva et essentialiter praeRequisita ad virtuose operandum.

Rationes pro prima parte

2prima pars probatur sumendo quod quaelibet forma unita subiecto suo unitur ut motrix vel motor et ut unitur ut actus inhaerens quantum ad habitudinem formae ad suum subiectum ut motrix constat, tamen quod deus eius causalitatem supplere potest, nam omnem operationem caritatis Reducit ad genus causae efficientis. Unde spiritus sanctus se solo sufficit inclinare animam ad meritorie operandum.

3secundo spiritus sanctus potest producere actum se solo, qui immediate ab anima mediante caritate producitur, igitur quantum ad totam causalitatem quam haberet caritas respectu animae spiritus sanctus se solo sufficeret, igitur ex parte actuum non Requiritur donum creatum quoniam[?] per spiritum sanctum possit adimpleri.

4tertio divina acceptatio, quae est actus interior dicitur esse causa sufficiens ad hoc quod salutem consequatur creatura, quia eo ipso quod deus vult creaturam esse dignam vita aeterna eo ipso illa est digna. modo voluntas dei non dependet a qualitate creata, nec habet colligationem cum aliqua qualitate, quoniam[?] sufficiat dignificare creaturam se sola, ergo spiritus sanctus se solo et sua voluntate potest creaturam acceptare, quae erit sufficienter disposita pro salute consequenda.

5quarto ante determinatione ecclesiae, scilicet, antequam determinaretur quod in baptismo infunderentur tria dona, scilicet, fides, spes, et caritas. tunc hoc non evidenter deducebatur ex scriptura quod sit alia caritas quam spiritus sanctus. ideo secundum processum scripturae plures videntur auctoritates ad contrarium, scilicet, quod nullum donum sit creatum, immo spiritus sanctus erat, qui operabatur omnia meritoria in creaturis, ut allegat Magister in distinctione 17a primi[?] tenentis expresse hanc viam. Ex quibus apparet quod de potentia dei absolute possibile est creaturam esse in statu salutis sine dono creato.

Rationes pro secunda parte

6secunda pars probatur habens duas partes principales.

Prima pars pro secunda parte: quod secundum legem nunc statutum requiritur aliquod donum creatum concurrere in triplici genere causae

7prima est quod secundum legem nunc statutam, Requiritur aliquod donum creatum concurrere in triplici genere causae. et in Regno animae praeordinatum ad cuiuslibet boni operis causationem, ita quod caritas tenet principatum in Regno animae sic quod non stat aliquem bonum actum produci quin caritas principaliter concurrat respectu illius actus virtuosi in Regno animae producibilis.

8Sed primo apparet SV297vb quod requiratur aliquis habitus creatus per decretalem ponentem quod in baptismo infunduntur in parvulis tria dona, fides, spes, et caritas.

9secundo qua ratione fides et spes ponerentur dona distincta creata, eadem ratione de caritate diceretur, quod omnis ratio probans de fide et spe probaret de caritate eodem modo.

10eodem modo accidentia ponuntur et ordinantur in substantiarum operationes, licet forte a proterviente possent accidentia negari, tamen illa concedenda sunt pro substantis ad earum operationem, ergo anima habebit proportionales habitus et accidentia conferentia ad suarum operationum executionem, ut apparet in naturalibus de forma substantiali, quae habet multa accidentia ut exerceat debite suas operationes, ergo respectu operationum meritorum et actuum diligendi deum et proximum requiruntur habitus et actus nobiliores coagentes opera meritoria.

11quarto Iustitia originalis in statu innocentiae ponitur virtus distincta Rectificans vires inferiores et eas concordat viribus superioribus, igitur in statu gratiae, cum ipsa ponatur in supplemento iustitiae originalis debet poni res distincta.

Secunda pars pro secunda parte: Quod caritas reperiatur in triplici genere causae

12Sed quantum ad aliam partem secundam partis secundae, scilicet, quod caritas reperiatur in triplici genere causae. probatur primo de causa formali non quod caritas sit Realiter informans, sed se habet ad modum formae, ut Augustinus ait quod ipsa est vita virtutum, ergo caritas se habet ad modum formae vivificantis cui concordat scriptura dicens fidem esse mortuam sine operibus caritatis. et ideo absentia eius est mors, igitur caritas est velut forma vivificans et rectificans operationes voluntatis.

Quod caritas se habeat in genere causae materialis

13secundo, beatus gregorius ait "nihil habet viriditatis ramus boni operis, nisi Remaneat in Radice caritatis quantum ad illud quod est vivificare et Iuvare prosecutionem boni operis."

14aliae sunt auctoritates innuere asserentes quod caritas est forma aliarum virtutum. Ideo fides sine caritate vocatur informis ab omnibus doctoribus. ex quibus apparet quod caritas merito dicitur forma aliarum virtutum et Reperitur in genere causae materialis.

Quod caritas se habeat in genere causae finalis

15Deinde apparet quod caritas se habeat in genere causae finalis. patet ex prioritate Regiminis animae, quia nec duplex est finis partium exercitus. ita caritas est finis omnium virtutum animae et ad quem aliae virtutes in regno animae ordinantur quasi subiecte et ad modum superioris in illam. aliae virtutes ordinantur ut partes exercitus sunt subiecte ad suum principem.

16secundo huic concordat Apostolus dicens quod finis praecepti est dilectio, igitur caritas est finis omnium operationum vitae aeternae meritorium.

Quod caritas se habeat in genere causae efficientis

17Tandem probatur quod caritas se habeat in genere causae efficientis. patet quia, sicut actus generant habitus formaliter, ita habitus concurrunt active ad generandum actus similes primis. modo actus generant habitus in naturalibus et econverso, igitur ex caritate generantur habitus et ex illis generantur actus alii similes primis, et per consequens caritatis concurrit active respectu actuum meritoriorum.

18secundo actus meritorii excedunt voluntatis naturalis facultatem, igitur ibidem requiritur concursus supernaturalis causae, scilicet, caritatis, quia si praecise concurreret assistendo sic SV298ra quod non Iuvaret ad effectus prosecutionem, sed solum assisteret ad decorem animae, tunc videretur errori Pellagii consonare, immo esset determinor, quia Pellagius non negat quin caritas facilitet animam ad operum executionem. concedit tamen quod anima sine caritate poterit facere opera meritoria. modo, si ponatur quod caritas concurrat active sequitur quod facilitabit animam respectu operis meritorii quod Pellagius non concessisset.

19ubi notandum est quod Augustinus in libro de natura et gratia, qui comparat animam sanitati. unde notat ibidem quod status innocentiae habuit sanitatem omnium virium in Regno animae regimen illarum constituentem. unde superior ratio habuit in anima plenum Imperium et singule vires prout oportuit obediebant superiori portioni, sed ratione culpae originalis sublata est iustitia originalis, quae conservabit concordiam inter vires inferiores ad superiorem et loco eius ponitur cupiditas cuius effectus est oppositus et contrarius effectui Iustitiae originalis. ita quod officium cupiditatis est trahere portionem superiorem ad obedientiam virium inferiorum. unde officium portionis superiorum erat contemplari spiritualia et caelestia et per obedientiam ipsius ad vires inferiores trahitur ad vacandum circa terrena nisi per caritatem liberetur.

20Ex quo sequitur quod caritas est animae sanitas et agit in anima, ut vires inferiores superiori portioni seu rationi obediant, sed adhuc caritas ultra addit puta roborationem maiorem quam erit sanitas in statu innocentiae.

21Ubi notandum est quod in statu innocentiae, anima vi suae sanitatis, licet possit exire in actum dilectionis dei super omnia, non tamen in actu dilectionis dei eiusdem speciei cum illo, quia nunc elicitur mediante caritate. unde si unus actus comparetur ad illum, ut fit comparatio in naturalibus, tunc non est difficultas. Sed dicitur quod anima in statu innocentiae non suffecisset elicere actum eiusdem speciei cum illa, qui mediante caritate producitur a voluntate, nec hoc sufficeret in statu naturae lapsae.

Corollaria

Primum Corollarium: quod caritas evidenter potest denominari omnes species virtutis

22Ex quo sequitur primo quod caritas evidenter potest denominari omnis species virtutis. et sic evidenter prudentia, fortitudo, iustitia, temperantia, ita quod causaliter sufficit, ut exeat in actum aequalis perfectionis et maioris quam agerent huiusmodi virtutes. Et illud Roboratur ex auctoritate Augustini in libro de moribus ecclesiae in quo describit singulas virtutes et ponit caritatem vel amorem pro genere in qualibet diffinitione virtutis, et etiam ponit quod caritas potest in omni actu virtutis modo eminenSV298rb tiori quam virtutes.

Secundum Corollarium: quod caritas sit realiter cognitio

23secundo sequitur quod caritas sit Realiter cognitio. patet quia illa potest immediate in actum prudentiae. modo nullus habitus potest in actum prudentiae nisi sit habitus cognitivus. immo sequitur quod caritas potest vocari prudentia, scientia, et sapientia, et huic concordat scriptura in canonica Iohannis dicentis quod caritas est "unctio docens de omnibus".

24et nedum dirigit affectu, sed intellectum practicum et speculativum, igitur est uncio[?] docens de omnibus.

Tertium Corollarium: quod in habitu caritatis relucet veritas credendorum

25tertio sequitur quod in habitu caritatis relucet veritas credendorum. patet quia caritas potest in actum cuiuslibet veritatis, igitur illa potest in actum credendorum, et licet ex ordinatione divina caritas numquam exeat in actum se sola, quia deus non ordinavit quod in creatura caritas agat sine concursu spiritus sancti. et etiam sine spe et fide teste apostolo, quia sine fide impossibile est deo placere. nam quantum est ex parte sui caritas posset exire in actum credendorum ut dicebatur, quia fides nedum est credendorum cognitio, sed amor.

Quartum Corollarium: quod credendorum facilitas ex intensione caritatis habet originem

26quarto sequitur credendorum facilitas ex intensione caritatis habet originem. patet quia si caritas sit credendorum relucentia quanto illa est intensior tanto magis facilitat animam.

Quintum Corollarium: quod caritas est medicina infirmorum circa fidei difficiles articulos

27quinto sequitur quod caritas est medicina infirmorum circa fidei difficiles articulos, ut si in materia trinitatis, praedestinationis reprobationis, incarnationes et in aliis difficiles articulos anima patiatur scrupulum recurrat anima ad caritatem et cessabit eius infirmitas, quia ipsa est quantum ad hoc suprema medicina.

Sextum corollarium: quod simplex persona caritate informata est magis virtuosa quam aliquis philosophus

28sexto sequitur quod simplex persona caritate informata est magis virtuosa quam aliquis philosophus ut Seneca vel Socrates, si caritatem non habuerunt. patet, quia eminentiori modo caritatis est quaelibet virtus in quacumque persona quam aliqua virtus esset in se.

29secundo ipsa caritas est extensior quantum ad multitudinem, quia respectu cuiuscumque obiecti illa potest habere actum meritorium. sed constat quod nulla virtus sine caritate potest habere actum meritorium. immo potest sequi quod parvulus noviter baptizatus est magis virtuosus quam aliquis philosophus, licet in parvulus sit impeditum ex parte corporum ut exeant in opera meritoria, licet tamen hoc non tollat virtutum magnitudinem. patet hoc ex eminentia caritatis supra omnes alias virtutes. In adulto vero noviter baptizato est impeditum ne exeat ad opera meritoria facienda, quia licet habeat modicam caritatem difficultas, tamen provenit ex concupiscentia, quae ipsum inclinat ad oppositum et in illo non plene obediunt vires inferiores superioribus.

Septimum corollarium: quod pro quocumque regimine caritas est aptissima dispositio

30septimo sequitur quod pro quocumque Regimine caritas est aptissima dispositio. patet quia pro Regimine Regni animae ipsa est sufficientissima et continet omnes virtutes refrenativas omni passionum, et est sufficiens ad regnum politiae. primo, quia potest Regere Regnum animae quo dato in aliqua creatura ipsa est apta ad Regimen politicum, et quia caritas non quaerit quae sua sunt et proximi. ideo ipsa est aptissima ad Regimen, quia maxime excludit tyrannidum. nam tyrannus non Regit propter bonum politicum, sed propter bonum SV298va proprium. et Ideo caritas est aptissima dispositio ad Regimen nedum animae, sed politicarum. et sic caritas potest applicari ad Regimen spirituale et temporale.

Octavum corollarium: quod in regimine politico et spirituali debet attendi ad caritatem tam ad consilia quam ad quoscumque alios actus

31Ex quo octavo, sequitur quod in Regimen politico et spirituali debet attendi ad caritatem tam ad consilia quam ad quoscumque alios actus. patet, quia caritas est docens omnem scientiam sufficienter. et Repraesentat Res secundum debitum ordinem nec deum repraesentat sic quod omnes in eum tendunt. et habent essentialem ordinem.

32et ideo denitus[?] ordo per caritatem obicitur et in consiliis per caritatem apparet quid sit faciendum vel non faciendum. Ex quo apparet quod per caritatem debet Regi animae Regnum et Regnum politicum.

Nonum corollarium: quod maxima dispositio cessandi schisma praesens esset habere caritatem et recurrere ad eam

33nono sequitur quod maxima dispositio cedandi schisma praesens esset habere caritatem et recurrere ad eam, quia ipsa non quaerit, quae sua sunt, nec est ambitiosa, nec tendit ad alienorum subpeditationem.

34Et posset inferri quod per prius cedandum est schisma Regni animae. secundo in politiciibus[?] debet primo tolli schisma spirituale quam generale, quia spirituale seu schisma animae est propinquum et immediatum.

Decimum corollarium: quod omnis deliberata actio non producta a caritate sortitur difformitatis aliqualem rationem

35decimo sequitur quod omnis deliberata actio non producta a caritate sortitur difformitatis aliqualem rationem. patet quia ipsa sine caritate praeordinatur inordinate et difformiter et omnis talis actio est peccatum. et si non mortale, saltem veniale.

Undecimum corollarium: quod operationes ex caritate procedentes vel nullum generat habitum vel generat habitum per illum voluntatis non existentis in actum sublata caritate

36undecimo sequitur quod operationes ex caritate procedentes vel nullum generat habitum vel si aliquem generet per illum voluntatis non exit in actum sublata caritate, ut Sortes nunc diligat deum et proximum et exeat in actum dilectionis dei et proximi. tunc dicitur quod huiusmodi actus vel nullum generat habitum vel si generet aliquem, tunc sine caritate Sortis non exiret in actus consimiles primis per illum habitum Reservatum, quia si sic sequeretur quod sublata caritate voluntas posset in consimiles actus actibus habitis quod est falsum, quia habitus sit generati a caritate derelicti non sufficerent in consimiles actus. patet quia voluntas non potest, nisi cum caritate agere actus consimiles illis ex quibus cum caritate voluntas producebat habitus.

Duodecimum corollarium: quod difficultas cognoscendi se esse in caritate non consurgit ex eo quod habitus acquisiti per actus caritativos producunt actus similes primis sublata caritate

37duodecimo sequitur quod difficultas cognoscendi se esse in caritate non consurgit ex eo quod habitus acquisiti per actus caritativos producunt actus similes primis sublata caritate. unde aliqui imaginantur quod si aliquis feratur in dilectionem dei et proximi, tunc in ipso producitur actus diligendi deum et proximum mediante caritate. Et ex isto actu generatur habitus qui potest exire in actu diligendi deum et proximum sublata caritate, et iste actus est primo similis, licet producatur cum caritate. modo dicitur totum contrarium, sed difficultas cognoscendi se esse in caritate consurgit ex parte cupiditatis et malorum habituum caritati SV298vb incompossibilium et partim ex ignorantia relationum ad actum. unde stat bene quod aliquis habeat actum fruibilem vel fruitivum, et tamen nescit se habere illum, nam illum actum Reffert ad se, quia non potest habere actum Reflexum super actus suos et ex hoc consurgit difficultas cognoscendi se esse in caritate.

Decimumtertium corollarium: quod caritas non solum est animae sanatio, sed ultra gradum naturalis causalitatis augmentatio vel elevatio

38tredecimo sequitur quod caritas non solum est animae sanatio, sed ultra gradum naturalis causalitatis augmentatio vel elevatio, quia voluntas in statu innocentiae non potest in actum in quem nunc potest Iuvante caritate, igitur corollarium verum.

39et proportionaliter in materia fidei, sicut fuerunt posita corollaria de laude fidei, ita posset poni de laude caritatis. unde imaginatur quod sicut fides est instrumentum libere agentis, scilicet, spiritus, scilicet et conformiter se habet primae veritati, Ita caritas est qualitas qua spiritus sanctus in creatura producitur actus meritorius et est semper spiritui sancto conformis quia impossibile est quod caritas exeat contra legem in actum, vel quod actus mediante ipsa elicitur a voluntate contra legem statutam.

Obiectio: quod caritas non erit essentialiter subordinata primae veritati vel Spiritu Sancto

40Sed contra arguitur et ponitur quod deus deacceptet creaturam, staret illam caritatem esse in creatura quae esset in peccato, scilicet, subtracto spiritu sancto. et eius speciali assistentia, quia spiritus sanctus et caritas non simul colligantur, tunc ponatur quod ex caritate voluntas producat actum ille non erit meritorius, sed obliquus. sed et per consequens, caritas non erit essentialiter subordinata primae veritati vel spiritui sancto. illud argumentum fuit factum similiter de fide.

41Et ideo Respondetur admittendo totum casum. et dicitur quod, licet illa quantitas quae est caritas remanet, non tamen remaneret in esse caritatis.

42secundo dicitur quod voluntas non exiret in actum, quia activitas caritatis est activitas spiritualis praerequirens influxum spiritus sancti et influxum esse superioris secum concurrentis modo dicitur quod spiritus sanctus non potest agere immediate et specialiter ad mali productionem, igitur nec caritas cum spiritus sanctus semper dirigit caritatem in suis operationibus. et ideo caritas semper prarequirit superiorem causam concurrentem cum ea et eius causalitas est talis quod semper praerequirit causalitatem spiritus sancti. et sic apparet quod caritas non potest concurrere uniformiter ad malum, sicut ad bonum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus