Lectio 82, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.12-dev-master | December 27, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, December 27, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio82

Lectio 82, de Caritate

Corollaria

Primum: quod non stat existentem in gratia ex ignorantia immobili adorare creaturam adoratione latriae[?]

1Ex Regimine atque principatu caritatis in Regno animae respectu operum virtuosorum et operationum deliberatarum infertur quod non stat existentem in gratia ex ignorantia invincibili adorare creaturam adoratione latriae, ut in casu, qui solet communiter poni de angelo tenebrarum figurato in angelum lucis.

2casus non esse possibilis existenti in caritate, quia formaliter repugnat caritati inclinare ad idolatriam vel iudicium erroneum, sicut dictum est de fide quod ei Repugnat assentire falso. et per consequens illa adoratio fieret ex culpa si fieret et contra caritatem, vel nulla esset adoratio caritate existente in illo.

3secundo quia caritas est unctio[?] de omnibus docens. ideo in illo casu cum causaret iudicium suspensivum[?] vel dubitativum antequam exiret in actu adorationis.

4et conformiter respondendum est de omnibus casibus positis de ignorantia invincibili, quia respectu talium caritas numquam SV299ra inclinaret, quia sunt mala ut de adoratione praefecta vel de illo, qui crederet accedere ad uxorem propriam, et tamen fornicaretur cum aliena muliere. dicitur quod caritas in illo casu induceret iudicium suspensivum[?] aut dubitativum vel non exiret in actum.

Secundum: quod non est possibile aliquem existentem in caritate esse perplexum inter duo mala

5secundo sequitur quod non est possibile aliquem existentem in caritate esse perplexum inter duo mala.

Tertium: quod omnis dilberata actio contra fidei articulos repugnat caritati

6tertio sequitur quod omnis deliberata actio contra fidei articulos repugnat caritati, quia ipsa caritas est unctio[?] docens de omnibus, igitur occurrente materia fidei non stat aliquem deliberate elicere Iudicium erroneum concurrente caritate, quia ipsa caritas est fidei afficiens animam et eam illustrans.

7nec inclinat ad assentiendum falso quia ipsa dirigitur immediate a spiritu sancto.

Quartum: contra Holcot dicentem quod stat aliquos cum sanctitate vitae errare in fide et non habere fidem ad quam expresse tenetur

8quarto sequitur contra Holcot dicentem quod stat aliquos cum sanctitate vitae errare in fide et non habere fidem ad quam expresse tenetur, ut apparet de cipriano et multis aliis, qui tenuerunt multas haereses, et nihilominus fuerunt sancti.

9quibus Respondendum quod si tenuerunt haereses, hoc fuit quia non erant pro tunc in caritate, scilicet, ante eorum sanctitatem, ut petrus, qui peccavit et david et post ea Iustificari sunt.

10secundo potest dici quod non fuit assertio deliberata, sed opinio illorum fuit inducta ex apparentia sophistica, et isto modo licitum ex caritate errare in multis materiis, sicut utrum deus potest supremam speciem creare, hoc dicere vel eius oppositum non inducit moralem turpitudinem, sed assertio vel negatio absoluta esset simpliciter illicita.

Quintum: sicut se habet caritas respectu virtutum aliarum, ita Spiritus Sanctus se habet respectu caritatis

11quintum corollarium, sicut se habet caritas respectu virtutum aliarum, quia est quaedam forma aliarum virtutum, ut ab illa effectus aliarum virtutum dependeant, et ita spiritus sanctus se habet respectu caritatis. nam spiritus sanctus est caritati vita et eam actuat, et sine concursu specialis assistentiae non posset exire in actum.

12et ista propositio ex multiplici radice posset probari et maxime per auctoritates.

13unde ambrosius super lucam super illo verbo, praeibit ante illum in spiritu et virtute helye[?], dicit quod spiritus sanctus et virtus, quae est caritas inseparabiliter coniunguntur sic quod caritas non posset agere sine ipso, immo ipsa habet spiritum vivificantem eam.

14secundo patet ex augustino in libro de natura et gratia, ubi dicit quod per hoc differt sanitas medici a sanitate spirituale, quia medicina sanante cessat eius operatio et non sit de spiritu sancto vel caritate, quia continue animam fovet, elevat, et illuminat.

Sextum: quod per carentiam assistentiae Spiritus Sanctus caritas redderetur mortua et informis

15sexto sequitur quod per carentiam assistentiae spiritus sancti caritas Redderetur mortua et informis pro similitudinem comparationis fidei ad caritatem, quia sicut per carentiam caritatis, fides Redditur mortua et informis, ita per carentiam spiritus sanctus, caritas redderetur mortua et informis.

Septimum: non est impossibile fieri vitiosum de virtuoso absque acquisitione vel deperditione alicuius

16Ex quo sequitur septimo non esse impossibile fieri vitiosum de virtuoso absque acquisitione vel deperditione alicuius. patet quia stante tota multitudine SV299rb habituum nullo Remoto per subtractionem spiritus sancti caritas, redderetur mortua. igitur corollarium verum, quod subiectum Reddatur vitiosum apparet, quia cupiditas semper manet sublata caritate non ut ad incommunicabile bonum convertatur, sed ut ad communicabile bonum adhaereat, igitur.

Octavum: quod caritatis essentia non absolute culpae repugnans et incompossibilis

17octavo sequitur quod caritatis essentia non absolute culpae repugnans et incompossibilis, quia substracto spiritu sancto nullo modo Repugnat culpae illarum qualitatum Remanens ex sua conditione intrinseca eo quod ipsa essentialiter non est virtus.

Nonum: quod non videtur repugnantia quod caritas semel habitu numquam exudat[?] quantumcumque quis peccaret

18nono sequitur quod non videtur repugnantia quod caritas semel habita numquam exidat quantumcumque quis peccaret. non tamen hoc dicitur de lege statuta, sed non videtur esse evidenter contra fidem unum vel Relicum opinari, et huiusmodi opinionis videtur fuisse beatus bernardus in libro de amore dei, ubi dicit quod petrus negando christum non amisit caritatem, sed caritas in eo obstipuit, et ita de david dicitur quando commisit adulterium.

Decimum: quod caritatem esse intrinsece divisibilem, extensive et intensive

19decimo sequitur quod caritatem esse intrinsece indivisibilem, extensive et intensive. est probabile, quod extensive satis omnis concordant, quod intensive apparet, quia posset salvari quod eadem caritas secundum proportionem maioris assistentiae spiritus sancti vel minoris diceretur intendi et remitti, et anima magis et magis vivificatur secundum quod caritas ei assistit magis vel magis, igitur posset salvari intensio vel Remissio quia caritas quantum est de se est mortua quantum ad operationem nisi spiritus sanctus ei assistat specialiter, sed secundum proportiones vivificationis caritatis poterit in maiores operationes et minores secundum quas ipsa dicitur intendi et Remitti.

Undecimum: quod quamquam caritas non realiter intendatur vel augeatur...

20undecimo sequitur quod quamquam caritas non Realiter intendatur vel augeatur respectu cuiuscumque virtutis ex caritate eliciens actum efficitur virtuosior et pronior respectu effectus meritorii. et respectu cuiuscumque alterius virtutis.

Duodecimo: quod exercendo caritatem circa materiam temperantiae aequaliter proficitur circa materiam fortitudinis vel iustitiae

21duodecimo sequitur quod exercendo caritatem circa materiam temperantiae aequaliter proficitur circa materiam fortitudinis vel iustitiae. patet quia talis proficit in virtute caritatis, quae de se habet quamlibet materiam virtutis pro obiecto et cuiuslibet virtutis materiam capit, ut in illam exeat in actum. igitur realiter quis per caritatem fit pronior ad bene operandum.

Decimumtertium: quod licet caritas sit originalis iustitia perfectior, tamen cum influentia generali ipsa caritas minus perficeret potentiam quam iustitia originalis

22tredecimo sequitur quod licet caritas sit originalis iustitia perfectior, tamen cum influentia generali ipsa caritas minus perficeret potentiam quam iustitia originalis.

23prima pars est clara, quia caritas elevat potentiam ad nobiliores actus.

24et in statu innocentiae iustitia originalis non sufficiebat ad actus meritorios, ideo oportebat caritatem dari et haberi ad meritoriae operandum.

25secunda pars probatur, quia cum influentia dei generalis iustitia originalis inclinaret inferiores potentias ad obediendum superibus et Redderet subiectum virtuosum et Refrenaret potentias sensitivas et caritas cum generali influentia esset mortua, nec haberet imperfectionem, et illud non diceret imperfectionem in caritate, immo arguit caritatem esse causam spiritualem et supernaturalem praeexigentem causationem spiritus sancti quo sublato aufertur causalitas quantum ad executionem.

Decimumquartum: quod esse caritatis non est essentialis denominatio

26quartusdecimo sequitur quod esse caritatis non est essentialis denominatio. patet quia per solam extrinsecam spiritus sanctus assistentiae carentiam, et tunc SV299va non esset caritas, nec illa caritas denominaret subiectum carum.

Decimumquintum: quod caritas non infert subiectum esse carum necessario

27quintusdecimo sequitur quod caritas non infert subiectum esse carum necessario, scilicet, non sequitur caritas informat hoc subiectum, igitur illud est carum. nec sequitur econverso iste est carus, igitur habet caritatem creatam, quia illa quae concurrunt de communi lege sic se habent quod nullum illorum sufficit simpliciter, sed requiritur interna dei acceptio.

Positio Petri Aureoli

28Et ex hoc patet contra aureolum ponentem quod caritas est intrinseca caritas, et bene sequitur haec caritas informat animam, igitur ipsa est cara, et econtra sequitur deus diligit creaturam, ergo creatura habet huiusmodi qualitatem. Et ut opinio eius videatur ipse aureolus ponit propositiones.

Tertia propositiones Aureoli

29Prima est quod aliqua est forma creata, quae ex natura Rei et necessitate cadit sub dei complacentia.

30Secunda est forma, cuius assistentia in anima redditur[?] eam deo gratam, ex divina acceptatione formaliter effecitve non procedit.

31Tertia propositio forma, qua anima redditur deo grata est habitualis dilectio, quae a deo infunditur, nec potest ex puris naturalibus acquiri.

Probatio primae propositionis

32primam conclusionem sic probat quia actus aeternus non fertur noviter in obiectum mutabile, nisi idem obiectum noviter participet aliquam rationem aeternam, igitur non stat quod sortes noviter diligatur a deo et acceptetur sic quod iustificetur nisi ex nova participatione alicuius in quo semper deus et aeternaliter complacet. et illa non est essentia divina, quia nulli sic communicatur, igitur opertet quod sit aliquod datum in quo deus habeat complacentiam.

33secundo deus non potest odire aliquem nisi in eo sit positiva ratio displicentiae, igitur non stat quod deus diligat aliquem, nisi ratione diligentis. et illa ratio non potest esse aliud quam caritas, igitur non stat deum aliquem diligere sine caritate existente in illo quem diligit.

Confirmatio

34Confirmatur, quia deus non facit aliquid sine rationali motivo, igitur non diligit aliquem, nisi bene dispositum et nullus disponitur bene sine caritate, igitur nullus diligitur sine caritate cui concordat scriptura Proverbiorum VIII ""diligentes me diligo."" et sic necessario deus diligit diligentem se. ex quo sequitur quod impossibile est diligere aliquem nisi Rametur[?].

35Secundo confirmatur per illud Ioannis XIV capitulo, ""si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum."" Et per hoc exprimitur dilectio quae est in creatura, alias deus non diligeret eam nisi ipsa eum diligeret.

36Tertio quia sequitur Sortes diligit virtutes, igitur Sortes diligit participantes virtutum, et antecedens est necessariam, igitur Sortes necessario diligit habentes virtutes. et per consequens Sortes diligit habentes caritatem necessario, quae maxime est virtus.

37Apparet, igitur, quod conclusio tenet duo puncta, scilicet, quod necessario Requiritur caritas ad gratificandum creaturam et quod ipsa posita creaSV299vb tura necessario diligitur a deo.

Probatio secundae propositionis

38Secunda conclusio probatur, quia divina acceptio est posterior quodammodo quam caritas quia a parte obiecti Requiritur quid ordo prioritatis, scilicet quod obiectum praesentetur sub ratione informati caritate, igitur quod ad modum concipiendi, si debeat poni ordo caritas habet rationem prioritatis, igitur conclusio vero.

Probatio tertiae propositionis

39Tertia conclusio probatur quod omnis effectus provenit[?] a Deo effective. sed quod caritas sit habitus supernaturalis clarum est, quia dicere oppositum esset error Pellagii, et sic apparet quod caritas necessario Requiritur ad gratificandum creaturam et ipsa posita necessario a deo diligitur creatura.

Positio de Adam de Wodeham

40Aliam rationem inducit Adam sit: ita quod Sortes sit non deo gratus et possit esse in instanti gratus deo sine infusione facta in re quod est contra articulum parisiensem gratiae, tunc sequitur quod erit mutatio de contradictio in contradictioni sine mutatione facta in re quod est contra articulum parisiensem condemnatum. nam ista est vera in illo casu, sortes nunc non est gratus deo, et immediate post hoc erit gratus deo et cum non erit mutatio in deo nec in creatura quod non in deo apparet, quia est immutabilis quod nec in creatura apparet, quia ponitur in casu quod creatura nihil deperdat, nec acquirat vel ponatur quod illa creatura sit angelus et quod non sit aliquod tempus, tunc argumentum cum casu praecedente videbitur habere colorem. Ex quo apparet quod erit mutatio de contradictorio in contradictioni sine quacumque mutatione facta in re. nam ista est vera, iste angelus non est deo gratus et immediate post hoc ista erit vera angelus est deo gratus.

Confirmatio

41Confirmatur etiam per unam ratione Scoti qua ipse probat relationes, quia si sufficerent deus et creatura ad gratificandum creaturam, tunc sequitur quod quotienscumque ponerentur deus et creatura. ista propositio esset vera 'creatura est grata', sed ista propositio de angelo dicta a 'angelus est deo gratus', non Requiritur, nisi deum et angelum, igitur istae Res, deus et angelus, sufficerent ad Reddendum creaturam dignam vita aeterna, nisi Requiritur relatio distincta vel caritas. et in isto casu oportet aliquid creati ad gratificandum creaturam et antequam aliqua Res denominetur grata. consequentur posset argui contra illud quod dicebatur de accidente, et influentia caritatis respectu aliarum virtutum, quia si sic, tunc caritas esset prior in ordine aliarum causarum. igitur posset in effectum sine concursu causae inferioris, quia secundum theologos habitudo causarum essentialiter ordinatarum inter se est quod causa superior potest in effectum sine concursu inferioris, licet aliter imaginati fuerit philosophi.

42Secundo intendat Sortes dilectionem sui usque ad gradum prohibitum sive sit respectu sui sive respectu alius, ut dicitur de angelo malo, qui dilexit gradu non debito. unde sic intendat sic Sortes gradum usque ad prohibitum, tunc sic vel caritas concurrit sine alia causa vel nunc non concurrit, et sic Sortes diligendo usque ad gradum prohibitum potest mereri et intendatur continue dilectio quod veniat ad illum gradum prohibitum, ergo si sit, ita sequitur quod caritas aget se sola versus illum gradum SV300ra prohibitum, quia voluntas non sufficiebat in Remissiori caritate, igitur nec in intentiori, igitur oportet dicere quod caritas vel concurrit usque ad gradum prohibitum vel non concurrit effective.

43tertio si sic, sequitur quod caritas posset exire in actum in carentibus usu rationis, quia ex quo ipsa non dependet a voluntate, quia est superior, nec est impedimentum ex parte carnis seu corporis, tunc sequitur quod caritas exiet in actum meritorium.

44quarto arguitur, quia stante conatu uniformi voluntatis in infinitum augeretur gratia vel intenderetur, quia in eodem instanti in quo caritas concurrit ad actum meretur actum gratiae, et huiusmodi actu meretur anima augmentum gratiae, et illa infunditur secundum meritum, et illa addita anima habet aliquid caritatis quod non habebat ante, et tunc anima mediante illa caritate agit ad merendum aliam gratiam, et sic procedendo in infinitum sequitur quod gratia potest augeri usque in infinitum.

45quinto arguitur caritas est maioris perfectionis quam cupiditas sed cupiditas vincit voluntatem ad malum, igitur caritas vincit voluntatem ad bonum et cetera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus