Lectio 83, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.12-dev-master | December 29, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, December 29, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio83

Lectio 83, de Caritate

Ad secundum corollarium: quod stat aliquem in caritate existentem esse perplexum inter duo mala

1Ut materia caritatis magis aperiatur et amplietur, probatur quod stat aliquem in caritate existentem esse perplexum inter duo mala.

2et primo de Iudaeis simplicibus in caritate non existentibus tempore praedicationis christi, nam tunc praelati eorum praedicabant eis quod christum interficerent tamquam adversarium legis et prophetarum, et illi simplices habebant credere superioribus et maxime simplices et non litterati seu non instructi eminenter in sua lege, et illud videtur esse omnium Iuri consonum quod simplices, et non instructi credant doctoribus suis et praelatis, quia etiam ipsi praelati ipsi Iuri subiciuntur et maxime duobus consideratis.

3Primum maledicto in omnis, quia non servaverunt omnia verba legis huius scilicet veteris testamenti ut habetur in Deuteronomio, igitur ex textu Iudaei poterant contra Christum arguere eo quod delebat cerimonias legis.

4Alia regula in eodem libro si surrexerit in te propheta et praedictaverit contra legem vel minuere eam voluerit vel ei addere aliquid voluerit interficiatur.

5Igitur videtur quod Iudaei rationabiliter debebant suis praelatis adhaere, sed quod debebant etiam adhaerere et credere christo. patet ex fide nostra, quia ad ipsius legem omnis adhaerere obligabantur et tenebantur. et per consequens possibile existentem in caritate inter duo mala esse perplexum et quod nullo modo potest evitare quin pectet. Sed forte diceretur quod operatio miraculorum sufficienter solvebat vinculum perplexitatis, SV300rb sed hoc non sufficit.

6Quia ita antichristus nostrae legis subversor in attestationem nequitiae suae faciet miracula.

7Secundo magi pharaonis faciebant miracula, ut de conversione virgae in serpentem et de conversione fluviorum in sanguinem, et de humdana[?] ranarum[?]

8Tertio idolatriae in attestatione sacrilegi cultus habent miracula et de hoc fecit valerius titulum. et etiam historiae sunt ad hoc, igitur ex parte miraculorum non sufficienter determinantur Iudaei ad credendum christi legem, et sic habebant adhuc perplexitatem.

9Secundo arguitur quia videtur quod ignorantia invincibilis excuset totaliter a peccato, igitur ipsa est caritati compossibilis specialiter in agibilibus.

Ad 10 or 11[??]

10Deinde arguitur contra aliud, scilicet, quod stat quod caritas nullo modo sit intensibilis vel Remissibilis, quae omnis forma absoluta, quae denominat suum subiectum absolute.

11et hoc dicitur contra denominationem relativa, quae est intensibilis et remissibilis realiter intrinsece, sed ita est de caritate, quia ipsa denominat aliquod subiectum in aliquo gradu carum. et Iterum potest illud idem denominare esse magis carum, igitur ipsa est intensibilis et Remissibilis.

Ad octavum corollarium: quod caritas non repugnat essentialiter culpae

12Post arguitur contra illud quod dictum est quod caritas non Repugnat essentialiter culpae, quia caritas est intrinsece Rectitudo, igitur Repugnat omni obliquitati morali, quia non stat quod sit caritas in aliquo et ibi sic moralis perversitas, quia sicut odium dei est modus obliquus et avertit creaturam a suo fine debito, ita caritas converti in creaturam adhoc quod ordinetur ad suum finem debitum. ita caritas non stat cum culpa.

13Contra illud quod dictum quod caritas praerequiritur tanquam causa essentialiter praeordinata aliis virtutibus contra sit ita quod aliquis existens in caritate faciat opera meritoria circa materiam omnium virtutum ut circa temperantiam temperet passiones, et circa fortitudinem aggrediatur fortia, et sic de aliis virtutibus, tunc ex huiusmodi operibus generantur habitus, tunc postquam operatus est opera virtuosa valde diu, ut puta 20 annis peccet ille uno parvo peccato morali, et quia propter illud peccatum illi habitus non corrumpuntur. alias talis esset, ita inhabilis ad bene agendum, sicut puer noviter natus quod est falsum, igitur talis habebit efficaciam ut exeat in actus similes mediantibus habentibus ex bonis operibus generatis, et sic operatio illarum virtutum non dependet ab influxu caritatis.

14quarto arguitur, quia sustinendo quod qualitas Remaneat cum culpa in esse qualitatis, et non in esse caritatis, habebitur propositum.

15nam ut probatum est habitus generati per actus caritativos sufficiunt ex se in actus similes, igitur illa qualitas sufficiet ad generandum actus caritativos. patet consequentia, quia qualitas est nobilior et magis activa et habet passum sibi applicatum debite dispositum, ut supponitur, igitur exiet in actum.

16Confirmatur, quia existens in culpa potest exire in actum fidei, ergo operatio fidei non dependet essentialiter ab influSV300va xu caritatis et fides exit bene in actum credendi absque influxu caritatis. et si sic, pari ratione, potest haec caritas, quae aeque est donum supernaturale, sicut fides.

Responsio ad rationes Aureoli

17Aliae rationes adducuntur secundum difficultatis particulares. Sed Respondendum est ad rationes Aureoli.

18et primo videnda est opinio seu imaginatio sua quae stat in hoc. unde ipse imaginatur quod caritas est causa necessario denominans suum subiectum carum, et tam necessario est caritas quam albedo est essentialiter albedo et necessario suum subiectum denominans albedinem. nam sicut albedo est intrinsece albedo nec stat aliquod esse albedinem, quin sit albedo et sicut non est possibile quod inhaereat subiecto gradu sufficiente quin[?] denominet suum subiectum albedinem, ita de caritate impossibile est eam inhaerere alicui subiecto quin denominet ipsum carum. nec possibile est esse carum quin sit caritas et ultra hoc iste doctor addit quod est difficilius quod non solum qualitas subiectum suum denominat carum, scilicet caritas, sed denominat deum diligentem tale subiectum huiusmodi forma, ita quod caritas non solum denominat subiectum carum, scilicet, quod diligatur a deo, sed etiam denominat tale subiectum deum diligere habitualiter. et ideo non stat subiectum denominari sic, nisi per talem formam, sicut non stat subiectum esse album[?], nisi mediante albedine. nam iste doctor dicit quod dilectio quam habet deus ad creaturam est quodammodo posterior ad caritatem, quia per prius se obicit creatura ut informata caritate quam, ut dilecta a deo.

Responsio ad probationem secundae conclusionis Aureoli

19Contra istam imaginationem arguitur, primo contra illud quod ultimo dicebatur de ratione prioritatis quia dicit quod caritas habet rationem prioritatis respectu divinae acceptationis,.

20contra ex philosophia et theologia solida habitudo dei est Res viceversa, quia res sunt causae nostrae scientiae, et scientia dei est causa Rerum, nam secus est de Rebus respectu nostri et respectu dei. et sicut dicitur de scientia, ita diceretur de aliis actibus, ut volitio dei et complacentia sunt causa Rerum et bonitatis earum et non econverso. igitur ratio prioritatis semper est in deo respectu creatarum sive respectu scibilium quantum ad scientiam sive respectu volitibilium quantum ad volitionem. igitur ille doctor videtur male dicere ponendo quod virtus creata sit causa divinae volitionis et illud est contra philosophiam et theologiam, sed potius econtra deus est causa Rerum, immo scientia dei est causa scibilium et volitio dei est causa volibilium. et per consequens videtur male dicere quod creata virtus sit causa divinae complacentiae vel acceptationis.

21et ex isto, sequitur contra dicta, quia ex quo divina acceptatio vel complacentia videtur posterior, sequitur SV300vb quod creaturam deus potest acceptare absque causa quacumque extrinseca et praecise diligere creaturam propter ipsius dei bonitatem et non propter obiectum. et ideo obiectum diligibile sortitur rationem diligibilis non ex se, sed ex deo, quia non habet bonitatem origitur in se.

22unde circa beatus Iohannes in canonica sua ait quod "prior dilexit nos". et per consequens secunda conclusio illius doctoris est falsa, scilicet, quod caritas creata non procedit a divina acceptatione.

23et legitur de Iacob et Esau, antequam Esau aliquid mali egisset, et Iacob aliquid boni fecisset quod Iacob dilexit Esau, ante odio habuit.

24et in ysa, legitur quod iustitiae nostrae sunt in conspectu dei sunt tamquam pannus menstruate. ubi apparet quod in illis non est ratio sufficientiae quare deus nos diligat.

25et in evangelio, quia si fecerimus quidquid poterimus secundum inutiles sumus, et Apostolus ait, "non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit." Et sic apparet quod creatura non diligitur propter se.

26Item alibi Apostolus "non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis."

27Item pura gratuitate et bonitate sua ordinavit nobis vitam beatam, igitur propter suam bonitatem ordinavit nobis media ad eam consequendam, igitur ordinavit caritatem, quae est medium.

28Item quaeretur in quo genere esset dependentia dilectionis dei a caritate creatura, et hoc non posset salvari in aliquo genere.

29Item videtur esse contra divina libertatem, et quod non possit libere communicare caritatem non videtur bene sonare.

30Item una Radix retorqueretur in eam, arguit enim quod deus non potest odire aliquem, nisi in eo positiva sic qualitas mala, igitur nec stat deum aliquem diligere quoniam[?] sit in eo positiva qualitas bona. nam stat quod aliquis sine positiva qualitate odiatur, ut post peccatum et cessante omni actu potest odiri.

31Item augmentando infirmitatem suam in peccato originali non ponitur aliquid positivum secundum anselmum loquentem de conceptu parvulorum.

32Item aliter se habet deus respectu malorum et aliter respectu bonorum.

33pro quo notandum est quod similitudo non est bona de odio ad dilectionem, quia dato quod deus non posset odire creaturam nisi malitia exigente non sequitur, quod ita sit de dilectione, scilicet, quod deus non possit diligere creaturam, nisi suo merito exigente, quia considerata immensitate divina non modica debet negari consequentia, quia non est simile de odio et dilectione dei respectu creaturarum. nam in nobis, ita est virtuosus numquam odiret, nisi malefacientem, et tamen diligit quemcumque alium indifferenter, etiam ad libertatem spectat dare non benefacienti.

34ideo deus aliter se habet concurrendo respectu malorum et aliter respectu bonorum, quia ipse specialiter concurrit praemiando liberaliter se communicando, et respectu malorum se habet non sit, sed non concurrit nisi quantum rigor iustitiae Requirit informa.

Responsio ad probationem primae conclusionis Aureoli

35Respondetur ad rationes huius doctoris quando dicitur actus aeternus non potest transire supra rem mutabilem, nisi participet aliquid noviter quod habet rationem obiecti, igitur aeterna dilectio non potest transire in Sorte, SV301ra sic gratia exempli, nisi ipse participet aliquid noviter de aeterna dilectione.

36Iste doctor tangit materiam praescientiae et de causalitate dei ad extra tenet opinionem, quae non est, ut videtur bene solida. unde dicit quod non stat divinam voluntatem esse determinatam respectu effectus producibilis quoniam[?] effectus producatur, ideo non agit deus ad extra libere volendo. unde solutio argumenti sui stat in hoc, quando dicit quod actus aeternus etc.

37hic doctores adducunt difficultates multas propter obscuritatem terminorum.

38et ideo distinguitur de complacentia vel volitione quantum ad propositum. nam ipsa potest capi pro praedestinatione. et tunc numquam noviter actus aeternus posset transire supra aliquod obiectum, quia quidquid praedestinatum est ab aeterno est praedestinatum, licet possint non esse, vel causatur pro praedestinatione quae est secundum praesentem iustitiam, et sic noviter potest transire supra obiectum.

39primo modo igitur negatur quod actus aeternus sine complacentia possit ferri supra aliquid noviter, quia implicat contradictionem quod aliquid sit noviter praedestinatum, nisi concedatur de christo per communicationem idiotatum. et hoc non esset ad propositum.

40Sed cum dicitur quod actus aeternus, quando causatur pro acceptatione secundum praesentem iustitiam, potest transire in aliquod subiectum noviter. contra arguitur nam omnes actus ad intra est aeternus, igitur non noviter fertur in aliquod obiectum, dicendum quod si intelligitur quod deus ab aeterno praedestinavit aliquem esse in aliquo instanti in quo erit. quaeritur[?] si intelligitur quod deus sic se habet respectu creaturae quod voluit sic esse, sicut per istam significatur Sortes est. negatur quia Deus noviter vult eam esse, et sic usque ad tertium principium quod ibi debet esse, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus