Lectio 86, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.01-dev-master | January 07, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, January 07, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio86

Lectio 86, de Caritate

Circa acceptionem et deacceptionem

1Ex praecedenti lectione fuit tactum quod sicut divina acceptatio se sola est causa gratificationis creaturae stante, tamen peccato primi parentis et penis inde sequentibus, scilicet, privatione iustitiae originalis pro tota adae posterioritate et stante cupiditate ex hoc sequente quae est quaedam habitualis turpitudo se habens ad modum habitus vitiosi, etiam stante laesione virium. deacceptatio divina diceretur formalius et principalius quod sit in peccato originali. et hic non causatur deacceptatio active, quia tunc non esset, nisi deus. modo cuilibet evidenter constat quod deus non est peccatum. sed deacceptatio capitur magis passive. et hoc potest esse dupliciter. uno modo per privationem acceptationis Requisitae ad hoc quod creatura sit digna vita aeterna vel per subtractionem acceptationis Requisitae quae Realiter Requiritur ad hoc quod creatura efficiatur grata deo.

2Ubi imaginandum est quod varii sunt gradus acceptationis. nam de supremo genere esset gradus Reddens creaturam formaliter dignam et gratam deo. alius esset gradus imaginalis respectu moralis bonitatis praecise. tertius gradus et inferior esset respectu naturalis bonitatis non tamen intrinsece. ideo iuxta illum tertium gradum, advertendum est quod bonitas ordinis rerum magis consurgit ex divina acceptatione tertio modo sumpta quam ex intrinseca specifica rerum ratione quam bonitatem SV303va denotavit scriptura dicens: vidit deus omnia, quae fecerat et erant valde bona.

3Ex quo consequenter est imaginandum quod nulla facta mutatione intrinseca sed per solam subtractionem acceptationis tertio modo male esset universo creato.

4et iuxta hoc potest imaginari quod subtractio totius latitudinis acceptabilitatis divinae haberet rationem turpitudinis sufficientis et culpae. et isto modo posset imaginari deacceptatio passiva quae poneretur formale in peccato originali. alio modo capitur deacceptatio magis passive ut sit gradus indignitatis in creatura. et ista indignitas consurgit ex hoc quod deus Reputat creaturam esse indignam quod non posset facere, nisi in creatura praecederet aliqua dispositio sufficiens, scilicet, peccatum primi parentis per quod ipse perdidit iustitiam originalem pro tota eius posterioritate et infecta est caro et aucta in creatura cupiditas. ex qua consurgunt alia quae sufficiunt ad turpitudinem et detestationem in creatura.

5Ex quo apparet quod formale esset in peccato originali indignitas consurgens ex divina indignatione seu deacceptatione. Et illud consonat dictis Apostoli dicentis: omnes nascimur filii Israel nascimur inquam indigni et in indignificatione, qua sumus indigni a Deo reputati. Et huiusmodi ira est divina deacceptatio, quae pacificatur per sacramentorum institutionem ordinatum et secundum institutionem evangelicae legis.

Utrum creatura realiter mutatur quando gratificatur?

6Secundo dicebatur quod ad gratificandum creaturam nihil acquiritur vel deperditur. Ita quod possibile est creaturam acceptari sine aliquo dono creato.

7ideo potest quis dubitare utrum creatura Realiter mutatur quando gratificatur.

8Respondetur quod sic, scilicet, quod est Realiter quaedam mutatio. Nec est de necessitate quod omnes species mutationis habeat quid positum distinctum a morali[?], quia aliquae sunt species divinae potentiae possibiles plures quam secundum communem cursum naturae.

9secundo dicitur quod ad hoc philosophando[??] communiter concedendum est quod stat mutationem localem etiam absque acquisitione vel deperditione ut ponentes motum localem non esse non[?] possibile. concederent tamen articulum parisiensem, scilicet, quod deus potest mundum movere motu Recto, quo dato mobile nihil acquirit nec spatium nec motum, et tamen esset motus localis secundum articulum. igitur adhuc loquendo de mutationibus naturalibus nullum est inconveniens quod esset ibi mutatio sine acquisitione vel deperditione alicuius Rei.

10tertio dictum est quod Achilles seu ratio fortissima ponentium Respectus est, quod quando aliqua propositio affirmativa est quae verificatur pro Rebus datis duabus Rebus, si ille non sufficiunt ad verificandum propositionem oportet aliam quae dicitur relatus. modo dicitur quod illae res sufficiunt SV303vb ad verificandum propositionem affirmativam, sed non sufficiunt qualiterque dispositae seu non sufficit quaelibet positio illarum Rerum. et ideo isti arguunt, quod igitur oportet ponere respectus inter illa Res. unde haec opinantes se Resolvunt ad illam relatam[?]. unde per illam propositionem bene sciretur ubi debet poni Respectus, et ubi non.

11unde ad verificandum hanc propositionem sol dependet a sole non sufficiunt sol et radius, licet tamen stet quod possit a deo conservari, sed ibi oportet ponere unum relatum medium inter solem et radium. nam nisi poneretur relatus sol et radius non sufficerent ad verificandum propositionem et huiusmodi respectus secundum durandum proprie non sunt entia realia.

12primo non sunt substantiae, nec accidentia absoluta, ut qualitas quantitas etc. sed sunt modi rerum distincti, tamen a Rebus imaginando gradus entis secundum quod dictum est. et breviter plurium doctorum fuit opinio ponere huiusmodi relatus.

13Ad materiam applicando si poneremus relatum[?] in creatura quando gratificatur facilius salvaretur quod acquiratur in ea modus Rei ratione cuius ipsa dicitur deo grata sine positione doni infusi, sed qui non vult tenere huiusmodi Respectum debet quod deus et Sortes sufficiunt ad gratificandum ipsum, sed non quocumque modo se habentes. et si quaeratur quid est ille modus, dicitur quod est illae Res sic se habentes.

Ad rationem: quod caritas non sit activa quia sequitur quod caritas posset se sola exire in actus omnium virtutum

14Deinde Restat Respondere ad rationes quibus probabatur quod caritas non sit activa respectu actuum virtuosorum, quia si sic, sequitur quod caritas posset se sola exire in actus omnium virtutum, ut quod non requireretur prudentia ad actum prudentiae nec fortitudo ad actum fortitudinis, et sic de aliis.

15Respondetur tenendo positionem primam quod caritas se habet veluti prima causa et est sufficiens exire in actum omnium virtutum, sed hoc non esset de actibus practicis, quia ipsi proveniunt ex habitu intelligibili, et caritas est habitus moralis seu voluntatis, sicut dicit Sanctus Thomas in IIaIIae partis summae suae, qui solvit difficultatem hanc, cum quaeritur quomodo simplex persona habens caritatem potest operare virtuose. nam ipse Respondet per hoc quod caritas est unctio docens de omnibus. igitur ipsa est illustratio sufficiens creaturae et potest exire in actum intellectus practici ad dicandum quid est eliciendum et consequenter ad volendum conformiter.

Ad aliam rationem: si caritas esset activa, ponatur quod intendatur gradus dilectionis in forte continue ad gradum prohibitum

16Ad aliam rationem, apparet quia, si caritas esset activa, ponatur quod intendatur gradus dilectionis in forte continue usque ad gradum prohibitum. non potest dici quod caritas concurrat in illo, quia tunc caritas inclinaret ad actum illicitum quod non est dicendum. si vero caritas non concurrit, SV304ra tunc ita bene sufficiebat voluntas ad concurrendum in gradu remissiori, sicut sufficit in gradu prohibito, qui est intensior respectu cuius caritas non concurrit.

17 Respondetur quod eius causalitas non se extendit ad actum illicitum, quia sicut fides non poterit concurrere ad assentiendum falso. Ita nec caritas inclinat ad malum, immo eius causalitati Repugnat inclinare ad malum et adhuc minus inclinat ad malum quam fides faciat assentire falso, quia caritas perfectiori modo dirigit voluntatem quam aliqua alia virtus.

Obiectio

18sed contra quia si sic, tunc voluntas se sola produceret huiusmodi gradu prohibitum.

19Respondetur quod voluntas non sufficit producere in eadem specie cum illo actu, qui producebatur a caritate et voluntate simul, nec est possibile quod producatur actus eiusdem speciei cum actu meritorio et hoc lege stante, sed dicitur quod voluntas in instanti in quo est apta nata ad huiusmodi actus productionem exibit in actum alium et alterius speciei, unde tota latitudo graduum productorum a caritate et voluntate est alterius speciei ab illa latitudine actuum productorum a voluntate sine caritate et quantum ad substantiam actus et ad meritum ipsius.

Utrum caritas possit concurrere cum voluntate usque ad huiusmodi actum prohibitum exlcusive

20hic dubitantur utrum caritas possit concurrere cum voluntate usque ad huiusmodi actum prohibitum exclusive, id est, ad quaelibet gradum citra prohibitum.

21et videtur quod non quia, si Sorti esset prohibitum producere a gradum ut decem et producat quaelibet citra prohibitum culpandus est aequaliter, quia sequitur producit quaelibet citra a gradum, ut 10, igitur producit a gradum, ut decem, ut apparet consimiliter esse in exemplo albedinis.

22Respondetur quod non stat caritatem usque ad illum gradum exclusive continue agere, sed ex provisione divina in aliquo instanti citra tempus in quo anima non sufficit discernere per quid distaret seu differet gradus licitus a prohibito moveretur a deo faciliter ad percipiendum quantitatem sui actus ante illius actum haberet gradum prohibitum vel licitum, ut si praeceptum esset Sorti quod eliceret a actum circa instans, tunc in quolibet instanti citra illud posset omittere praeceptum, sed ex divina providentia moveretur specialiter ad eliciendum tempus in quo deberet actum ex praecepto elicere si Sortes faciat quod in se est et nullam ponat obicem.

Ad tertiam: si caritas est activa, sequeretur quod caritas posset agere non agente voluntate

23Ad tertiam rationem, quia si sic sequeretur quod caritas posset agere non agente voluntate.

24negatur consequentia, quia de necessitate voluntas concurrit Receptive ad actus.

25secundo dicitur quod voluntas respectu actus liberi non necessitatur, nec a deo nec ab alia causa agente, quia libere SV304rb concurrit ad suos actus, et ideo licet caritas concurrat principaliter ad actus non sequitur, tamen quod voluntatem necessitet.

26tertio dicitur quod licet caritas sit agens naturale, licet tamen modum agendi libere ex eo quod ipsa est instrumentum causae libere agentis, scilicet, spiritus, scilicet, sequens eius libertatem in agendo, nam sicut respectu propositionis falsae, quae fuit vera fides desinit creaturam inclinare ad illam, ita dicitur quod caritas modo libero concurrit respectu voluntatis, non quod sit libera, sed est instrumentum spiritus, scilicet, qui est causa libere agens.

Ad quartam: si caritas est activa, sequeretur quod ipsa efficeretur infinita

27Ad quartam quia si caritas esset activa, sequeretur quod ipsa efficeretur infinita, nam sit aliquod instans in quo caritas concurrit ad actum meritorium, tunc in illo instanti caritas augetur quia ex habitu generato ab illo actu generatur caritas. et sit maior quam erat ante illud instans, et Iterum ille actus faciet habitum ex quo in illo instanti generabitur aliquis gradus caritatis. et sic aggregatum ex illo et caritate erit maius quam erat ante caritatem, et sic in infinitum et ita posset argui generaliter de habitibus et actibus moralibus et capitur instans in quo habitus intendat actum, et econverso, scilicet, actus habitum.

28Respondetur quod in isto casu in materia caritatis, licet caritas concurrens ad actum mereatur augeri, augmentum tamen non datur pro eodem instanti, sed quod tempore futuro vel sequenti.

29secundo dicitur quod dato quod caritas in eodem instanti augeretur illud quod additur ratione meriti non confert ad actum, sed habet rationem posterioritatis. unde, si ratione actus meritorii addatur gradus, tunc non confert ad merendum gratiam in hoc instanti, sed est posterior, quia sequitur ad actum et est Renumeratio actus, disponit tamen ad alios actus acquirendos.

Ad rationem de perplexitate

30Ad rationem de perplexitate quia dicebatur quod caritas non patitur perplexitatem, sed quando dicitur quod immo ut de Iudaeis simplicibus existentibus in caritate quibus praelati praedicabant christum esse legis subversorem et habebant maledictionem super illo, qui praesentem contra legem Reciperet. Et ex opposita parte habebant obligationem ad credendum christo. et Recipere eius legem, nec debebant sufficere miracula, quia per magos pharaonis fuerunt etiam aliqua facta, et idolatriae etiam fecerunt, et dicitur quod antichristus faciet.

31Respondetur quod caritas nullo modo compatitur perplexitatem seu peccati necessitatem.

32et ad rationem satis bene Respondet Guillelmus Altissidorensis in tali casu imaginando quod deus est supremus praelatorum et est semper praesto et promptissimus veritatem irradiare SV304va in non ponentibus obicem respectu necessiorum ad salutem, et sic simplex creatura praelato haeresim praedicanti, quia si faciat quod in se est praelatus summus illuminabit eam et caritas inclinabit eam ad cogitandum de veritate utriusque partis, scilicet, utrum praedicat haeresim praelatus vel veritatem, et tunc praefatus doctor dicit quod illo tunc creatura debet dicere audiam quid loquatur in me dicens. et in illo casu nullo modo credendum est praelato. et ad probationem, quia ad oppositum sunt maledictiones in deuteronomio.

33Respondetur illud quod christus met dicit ipse non venit solvere legem, sed adimplere, nam lex vetus continebat in figura omnia sacramenta evangelica. Et ideo ait Apostolus quod "omnia in figura contingebant eis" et figurae cessaverunt adveniente veritate. Nam ipsi Iudaei poterant scire quod veniet messias, qui salvaret populum et solveret legem et miracula debebant hoc eis facere nomen et si quaeratur quibus miraculis debebant magis assentire vel miraculis magorum vel christi.

34Respondetur a lactentio quod deamones ambi?me[?] honorum vel cultus sibi ipsis ascribebant miracula, nam propter deceptionem humani generis ipsi faciunt combinationes, quae apparent nobis miracula. et licet agant modo naturali tamen ille actiones videntur a nobis miracula. et ideo quod ista sint miracula non est assentiendum. etiam non est inconveniens quod deus per daemones faciat miracula ut ad detrimentum peccatorum et ad punitionem eorum.

Quomodo discernere inter miracula christi et miracula daemonum

35Sed si quaeratur quomodo potuerunt discerni miracula christi a miraculis magorum et daemonum seu idolatrium, hic Respondetur considerando duo.

36primo personas per quas fiunt miracula. secundo debet considerari finis illorum, quae est unica fides. et in unicum deum. nam visa sanctitate personarum, scilicet, christi et apostolorum, qui non erant suspecti avaritiae. et nihil temporalium appetebant.

37secundo viso fine, scilicet lege sanctissima. ex istis possumus concludere quod miracula christi et apostolorum erant vere miracula. sed si considerentur magi et daemones et idolatriae, qui videbantur mali et nephandissimi[?] cupidi, avari. et finis illorum miraculorum erat malus, vel propter vanam gloriam vel cultum seu appetitum rerum temporalium. et ideo finis iste erat malus quare ista miracula sunt detestanda. Ita quod ex circumstantia personarum debent attendi miracula. modo dicitur quod finis miraculorum christi erat fides in unum deum. et etiam morum honestas quantum est ex parte personarum.

38tertia consideratio est ex invocatione divina immediate antequam fiant miracula. sed miracula pharaonis fiebant per invocationem daemonum et ex vitio talium contingunt huiusmodi mirandum.

Ad aliam rationem de ignorantia invincibile

39De ratione tangente de ignorantia invincibili, dicitur quod non stat aliquem existentem in caritate habere ignorantiam invincibilem in hiis, quae sunt necessaria ad salutem.

Ad rationem sequentem caritas denominat magis vel minus suum subiectum, igitur oportet quod hoc sit secundum intensionem et remissionem

40Ad rationem sequentem caritas denominat magis vel minus suum subiectum, igitur oportet quod hoc sit secundum intensionem et Remissionem.

41Respondetur quod caritas potest extrinsece denominari dupliciter.

42uno modo quantum ad vitalem immutationem, quia caritas non est intrinsece caritas sicut albedo est intrinsece albedo. nam intrinsecum est albedini denominare suum subiectum album.

43secundo modo, quia caritas dicitur extrinsece caritas per divinam acceptationem, quia dato quod caritas immutaret aliquod subiectum ad hoc non denominaret illud carum, sed requiritur divina acceptatio ad hoc quod denominetur carum seu gratum.

Ad rationem cum arguebatur contra illud quod dictum est quod essentia caritatis non repugnat culpae

44Ad aliam rationem cum arguebatur contra illud quod dictum est quod essentia caritatis non Repugnat culpae.

45Respondetur quod nulla qualitas est essentialiter Rectitudo. nam quaelibet potest stare cum peccato, etiam staret quod caritas esset in subiecto non vitali. nam si posset esse in subiecto non vitali, tunc staret quod qualitas illa quae est caritas esset in subiecto vitali, et tamen non immutaret illud vitaliter.

Ad rationem qua arguebatur contra unum dictum quod caritas in regno animae habet principatum

46Ad aliam rationem, qua arguebatur contra unum dictum quod caritas in Regno animae habet principatum. contra arguitur satis apparenter, quia si sit aliquis habituatus ex longa frequentatione et Remanerent habitus.

47tunc ponatur quod ille peccet, tunc habitus Remanentes poterunt exire in consimiles actus virtuosos, igitur non est essentialis concatenatio virtutum moralium ad caritatem nec influxus virtutum moralium essentialiter dependet ab influxu caritatis. Et confirmabatur, quia existens in peccato non perdit fidem, igitur fides non essentialiter sibi praeordinat concursu caritatis.

48Respondetur quod nullus est actus virtuosus, nisi producatur a caritate.

49Ideo respondendum est quod ubi sic, esset habituatus virtute, si perderet caritatem reperiret se totaliter nudum. et ideo Respondendum est sicut nullus negat quia hoc est contra experientiam, quin habitus Remaneant post peccatum. et illi habitus exibunt in actum non virtuosum, nec in actum eiusdem speciei cum illo qui generabatur a voluntate mediante caritate antequam talis creatura esset in peccato. imaginatur tamen quod causalitas habituum, SV305ra qui possunt stare cum culpa non sufficeret in actus meritorios, ut voluntas non sufficeret exire in actum fruitivum. et tamen bene sufficienter in aliquem actum dilectionis dei. Et ad imaginandum quod illi habitus derelicti ab actibus caritatis in creatura existente in peccato exirent in actum non virtuosum.

50Notandum est quod propter difficultatem cognoscendi huiusmodi actus et ob hoc creatura non potest supra suos reflectere aliquem actum, contingit quod ipsa non potest discernere utrum suus actus sit virtuosus vel non. et ex hoc provenit quod aliquando creatura credit se esse in caritatem et tamen non est. et ex hoc creatura nescit utrum odio vel amore digna sit. et ideo dicitur quod actus illius existentis in peccato qui generantur ex habitibus derelictis ab actibus caritatis non sunt virtuosi, quia ex cupiditate, quae ibi minus viget illi actus Referuntur in aliquod bonum temporale. et sic causalitas illorum actuum non se extendit ad actus virtuosos. et huic concordat Augustinus in libro De moribus ecclesiae. Et de ecclesiasticis dogmatibus qui diffiniendo virtutem quamlibet semper in principio diffinitionis ponit illud nomen 'caritas'.

51De confirmatione ubi tangitur de fide, dicitur quod fides est nobilior quam aliquis alius habitus. Ideo dicitur ultra quod fides non potest concurrere ad productionem alicuius actus absente caritate.

52secundo dicitur quod ex actibus fidei bene Requiruntur habitus, qui stant cum peccato. et si fides bene producit actum, qui non est sufficiens ad salutem. nec ad elevandum potentiam rationalem ad sapiendum de vera veritate, et cetera et cetera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus