Lectio 87, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.01-dev-master | January 14, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, January 14, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio87

Lectio 87, de Caritate

De habitudine Spiritus Sancti ad mentem quam gratificat

1Antequam aggrediatur ad particularem modum influendi caritatem respectu aliarum virtutum, videndum est de habitudine spiritus sancti ad mentem quam gratificat.

Prima propositio: quod habitudo Spiritus Sancti non est per intrinsecam informationem ipsius Spiritus Sancti ad mentem

2et quantum ad hoc sit propositio prima negativa: habitudo spiritus sancti, scilicet, ad mentem creatam quam gratificat, non est per intrinsecam informationem ipsius spiritus sancti ad mentem. ista propositio fuerit probata prius ubi inquirebatur an staret Deum actuare in genere causae formalis.

Secunda propositio: quod habitus Spiritus Sancit non est vitalis immutatio actualis

3secunda propositio habitudo spiritus sancti ad mentem quam gratificat non est vitalis immutatio actualis. patet sicut alias deductum fuit, quia divina essentia non potest esse actus cognoscendi ipsi creaturae. et eadem ratione, nec actus volendi, tamen quia deus ipse est immensus actus, igitur non potest esse Remissus actus alicui creaturae. tamen quia volitio et etiam cognitio est quaedam operatio possibile quae Repugnat divinae essentiae.

Tertia propositio: Spiritus Sanctus nullum habet operationem respectu creaturae quam gratificat

4tertia propositio: spiritus sanctus nullum habet operationem respectu creaturae quam gratificat quin sit cuilibet trium personarum communis seu toti trinitati. nam omnis ad extra, qui non Reducitur ad subsistentiam personalem praecise est communis cuilibet personarum, et tamen gratificatio creaturae non est eius hypostatica substentatio[?], tunc sequitur quod est communis. etiam incarnatio est communis quantum ad efficere, sed sola persona filii est SV305vb incarnata.

Quarta propositio: spiritus sanctus non causatur personaliter

5quarta propositio hoc complexum, spiritus sanctus non causatur personaliter et ut est proprium tertiae personae in divinis, sed magis tamquam magis appropriatum propter em[?] benivolentiae et benignitatis, qui licet sit communis cuilibet trium personarum, tamen quia procedit per modum amoris, ideo sibi appropriatur secundum hanc acceptationem.

Quinta propositio: quod probabilius influxus spiritus sancti reducitur ad causalitatem effectivam

6quinta propositio: licet concedi possit spiritum sanctum esse creaturae habitualem dei dilectionem, probabilius Reducitur ad causalitatem effectivam.

Prima pars quintae propositionis

7Circa prima partem, notandum est quod, licet anima humana sit essentialiter indivisibilis et impartibilis simpliciter nihilominus, quia habet diversas operationes secundum illas vocatur diversae potentiae. nam ut est vegetativa vocatur una potentia, ut est sensitiva vocatur alia potentia, ut est intellectiva alia. et Iterum, ut intellectiva dupliciter consideratur, nam consideratur, ut actuata vel actualis specie intelligibili mediante, qua est productiva notitiae actualis vel cognitionis. et secundum hoc vocatur potentia memorativa sive memoria in qua est productiva notitiae actualis mediante specie intelligibili vocatur intelligentia. inquantum autem est productiva amoris vocatur potentia volitiva.

8Nunc circa hoc est advertendum quod sicut potentia intellectiva dividitur in memorativam intelligentiam. et potentia memorativa est potentialiter cognitiva et habitualiter, non tamen prout li 'habitualiter' distinguitur contra actualiter percipere. nam anima informata specie intelligibili praecise certum est quod Realiter percipit obiectum et est modus procedendi, qui competit potentiae intellectivae ut memorativa dicitur. et illa species potest vocari notitia extendendo nomen notitiae ad potentiam memorativam et intellectivam. et illa species intelligibilis est cognitio quaedam alterius speciei quam sit cognitio producta a potentia intellectiva mediante specie intelligibili.

9tunc proportionaliter dicendum est de potentia volitiva quod dupliciter potest imaginari se vocari. uno modo habitualiter, ut sit potentia affectativa proportionaliter, sicut potentia memorativa per speciem intelligibilem non quod, ut dictum est quod li 'habitualiter' distinguitur contra actualiter percipere.

10alio modo, ut est potentia affectativa actualis, et tunc considerando potentiam volitivam secundum suas duas potentias quarum una est habitualis alia actualis. de habituali dicitur quod spiritus sanctus est sicut immutatio eius proportionaliter, sicut species intelligibilis est immutatio potentiae memorativae intellectivae, ita quod spiritus sanctus immutat potentiam volitivam habitualem, et ita caritas. et est sibi Realiter perceptio. etiam dato quod non exerceat in actum volitivae actualis, sicut species intelligibilis actuans memoriam intellectivam[?] est sibi perceptio, dato quod potentia intellectiva non exiret in actum distinctum a specie intelligibili.

Opinio Iohannes de Rippa

11Circa tamen istam materiam procedit maiori et particulari declaratione magister Iohannes de Rippa ponit aliquas propositiones quas Recitabo vobis et antequam veniam ad eas, primo advertendum est quod multorum doctorum opinio est quod in patria divina essentia immutat primo potentiam SV305va memorativam causando memorativam, sicut dictum est sufficientem ad productionem alicuius actus cognoscendi specie distincti ab obiecto et specie intelligibili, et tamen concedunt quod divina essentia non potest immutare immediate secundum actum cognoscendi potentiae actualis, quia concedunt quod divina essentia potest immutare potentiam memorativam sufficienter. et tamen ponunt de necessitate actum medium, quia deum negant posse esse actum potentiae actualis intensive volitivae, ita imaginatur proportionaliter quod possibile esse quod spiritus sanctus immutaverit potentiam volitivam, ut est potentia habitualis. proportionaliter ad memorativa in rationali potentia, et tamen non potest esse actualis volitio.

12unde sanctus thomas in parte prima summae suae in articulo 12mo ponit quod divina essentia est species actuans potentiam, non tamen potest esse cognitio. et probat hoc per quattuor rationes quas alias feci et Resolvi.

Prima propositio

13Prima propositio Iohannis de Rippa est haec in portione appetitiva intellectiva duae vires vel potentiae de necessitate sunt ponendae. patet, quia omnis ratio probans duas esse potentias in rationali potentia unam, scilicet, memorativa seu habitualem potentiam et aliam actualem. eadem ratio vel similis fieret de potentia appetitiva vel affectiva, igitur qua ratione ponuntur duae potentiae in rationali potentia, una, scilicet, habitualis distincta ab actuali. proportionaliter debet poni in potentia appetitiva. habitualis appetitiva distincta ab appetitiva actuali.

Secunda propositio

14secunda propositio: spiritus sanctus non potest esse in vita praesenti formalis actus potentiae fruitivae, ut actualis est vel actualiter immutabilis. patet nam fruitio quae esset spiritus sanctus formatur illa solum est beatifica secundum augustinum sed de communi lege, non communicatur potentiae actuali fruitio dei?ca[?] in via, igitur etc.

Tertia propositio

15tertia conclusio: solius potentiae habitualis volitivae spiritus sanctus potest esse formalis actus in vita praesenti ista propositio sequitur ex praecedentis quia spiritus sanctus potest esse fruitio in vita praesenti seu actus vitalis. et non potest esse actualis cognitio ex conclusione praecedenti, igitur solum potest esse habitualis.

Quarta propositio

16Alia propositio: per huiusmodi cognitionem habitualem potentia in suo genere est beatifice actuata. patet, nam ista actuatio spiritus sanctus respectu habitualis appetitivae est ultimata actuatio ad quam ordinatur, quia nec etiam in patria erit alia ipsius habitualis appetitivae actuatio, sed forte secundum gradum intensiorem.

17et hoc consonat dictis Apostoli dicentis quod in patria evacuabitur quod ex parte est, sicut sunt fides spes actualis seu habitualis eciam evacuabuntur omnes aliae virtutes praeter caritatem, quae non evacuabitur, igitur potentia habitualis appetitiva quantum ad caritatem Remanebit actuata, igitur quantum ad hoc est beatifice actuata, licet non quantum ad alia quae cognoscat beatitudo, quia secundum doctores, beatitudo formalis ad minus stat in visione et dilectione dei.

18unde SV305vb tangit circa hoc Augustinus in libro de civitate dei XIXvo capitulo 8vo, qui expresse ponit comparationem animae ad carnem, et spiritus sancti ad hominis vitam. et dicit quod sicut anima est vita carnis, scilicet, hominis, quia ibi capit carnem pro homine, ita deus est vita animae et hoc est vera vita. et loquitur ibidem de vita praesenti, quia licet in patria deus sit vita tam hominis quam carnis et animae, tamen processus suus iudicat ibidem quod ipse loquitur de vita praesenti.

Obiectio: quod ista positio ponit quattuor potentias

19Sed contra arguitur, primo nam tenendo positionem tuam, tu ponis quattuor potentias ipsius animae, et per consequens in anima est imaginatio quaternitatis et non trinitatis, quod est contra doctores, quia non distinguunt potentiam affectativam in actualem et habitualem, et tamen distinguunt intellectivam et habitualem et actualem, igitur ficticium est ponere quod in potentia affectativa sint duae potentiae, una habitualis, et alia actualis. et hoc est contra scripturam sacram dicentem quod anima est facta ad imaginationem dei et ipsius trinitatis.

20Respondendum est negando consequentiam, ubi est notandum quod si velimus secundum operationes animae distinguere potentias animae non solum in anima esset Reperta trinitatis, immo esset sempiternitas. patet nam primo multi sunt gradus sub operatione rationali, et sic potentia rationalis haberet plures potentias. nam ipsa est apprehensiva simplicium, et secundum hoc aliter se habet quam componendo et dividendo, et sic secundum hoc correspondet alius gradus operationis et per consequens alia potentia. et alius gradus sibi correspondet, ut adhaesiva. alius ut discursiva, quia alia est operatio assentire et discurrere. et sic patet quod ponerentur plures potentia in rationali, sed secundum gradus operationis potentiae distinguerentur, et ita eciam diceretur de apprehensiva.

21sed quia doctores tres inveniunt principales operationes animae. nam prima est considerando animam ut informata specie intelligibili. secunda ut productiva actualis notitiae mediante specie intelligibile et tertia ut productiva amoris, et ideo quantum ad hoc in genere ponunt et distinguunt potentias animae.

22ideo prima et principalis distinctio potentiarum animae est in trinario numero. ideo per hoc salvatur quod anima ipsa est imaginatio trinitatis sufficienter, quia secundum Augustinum numquam fuit Reperta plena similitudo nec perfecta animae ad ipsam trinitatem.

Primum Dubium: utrum habitualis immutatio sit semper actu

23Sed dubitatur utrum habitualis immutatio sit semper actu, id est, utrum caritas semper immutet potentiam affectivam habitualem quamdiu est in anima et ita quaereretur de spiritu sancto.

24breviter quantum ad hoc potest dici quod non, nam sicut in somno ligatur vis rationalis actualis quantum ad actus suos. Ita quantum ad vim memorativam, dicendum SV306ra est ita de affectativa, et sicut potentia memorativa rationalis in somno est in potentia ad actus suos, ita affectativa habitualis est in potentia ad actus suos. ideo sicut non oportet quod memorativa potentia rationalis semper moveatur actu a specie intelligibili sic non oportet quod affectiva habitualis movetur semper actu a caritate seu a spiritu sancto.

Secundum dubium: utrum stat immutatio [?]

25secundo quaeritur utrum stant immutationem huiusmodi habitualis potentiae affectivae actu absque hoc quod esset actualis volitio seu utrum stet quod habitualis volitio appetitivae habitualis immutet voluntatem absque hoc quod exeat in actum. dicitur consequenter quod sic, quia sicut non est Repugnantia quod sit immutatio potentiae intellectivae a specie intelligibili absque hoc quod exeat in actum intelligibilem, ita nulla videtur Repugnantia quod habitualis appetitivae volitio immutet voluntatem absque hoc quod exeat in actum volendi, et ita consequenter dicendum quod staret quod spiritus sanctus immutaret potentiam affectivam habitualem absque hoc quod exiret in actum, sicut staret de potentia rationali habituali respectu speciei intelligibilis, et illud experimur in bonis motibus producentibus et inducentibus vehementem inclinationem ad aliquid antequam eligamus actum, igitur possumus huiusmodi immutationem experiri absque hoc quod exeamus in actum, et ideo loquendum est proportionaliter de potentia appetitiva habituali, sicut de potentia memorativa rationali.

Secunda pars quintae propositionis

26Venio igitur ad secundam partem quovis, quia non teneo istam partem, licet secundum quod dictum est sit bene probabiles et de mente plurium doctorum. secunda igitur pars quaestionis erat quod habitudo spiritus sancti ad mentem quam vivificat et gratificat reducitur ad causalitatem affectivam. patet nam forma habet duplicem habitudinem ad illud cuius est forma. primo enim forma se habet tamquam motrix respectu mobilis applicati et quantum ad hoc forma concurrit effective. aliam habet habitudinem, quia informat mobile cui unitur. et quantum ad illam habitudinem, patet quod spiritus sanctus non potest eam habere, quia non potest creaturam informare quantum ad primam habitudinem, scilicet, quod uniatur mobili tanquam motor et faciat omnes operationes quas faceret forma praecise Resolvendo illud in causam effectivam quantum etiam ad roborationem et elevationem potentiae spiritus sanctus potest hoc totum supplere, quia potentiam potest roborare et elevare et secum concurrere respectu cuiuscumque effectus vel operationis ad quam vult eam concurrere. ideo omnes operationes animae respectu suorum actuum totum potest salvari pro concursum spiritus sancti effectivum, igitur frustra poneretur eius concursus et influxus formalis.

27Ex quo sequitur quod ad vivificandum caritatem non Requiritur mentis vivificatio nec e converso. Ita quod sicut ad vivificandum mentem non Requiritur creata caritas, sic ad vivificandum caritatem non requiritur spiritus sancti assistentia specialis respectu voluntatis. unde sicut alias dictum est quod caritas, nisi a spiritu sancto vivificetur specialiter in genere causae efficientis speciali modo vivificationis non potest exire in actus suos nunc dicitur quod staret spiritum sanctum habere huiusmodi habitudinem respectu caritatis sine hoc quod specialiter coassistat ipsi voluntati. et econverso, quia habitudo spiritus sancti ad caritatem est omnino inpertinens ad habitudinem mentis quam vivificat, igitur quamvis spiritus sanctus non assisteret menti posset assistere caritati et eam vivificare, et igitur econtra.

28Ex quo sequitur quod possibile esset absolute voluntate non elevata caritatem quantum est de se esse activam aequaliter seu affectivam ad actuum meritorium productionem. patet quia activitas et elevatio caritatis ad quorum actuum meritorium productionem non dependet ex habitudine spiritus sancti ad mentem, igitur illa habitudine Relicta adhuc Remanavit[?] sufficit[?] spiritus sanctus actuatio ad caritatis productionem suorum actuum quantum esset de se.

29Sed circa hoc dubitatur dato illo casu, scilicet, quod spiritus sanctus non assistat specialiter menti, tamen vivificet et assistat specialiter ipsi caritati, utrum tunc voluntas poterit in actus meritorios. Unde ibi non esset difficultas si vellemus loqui de acceptatione divina quae potentia sufficit sine concursu caritatis ad gratificationem creaturae, et acceptationem suorum actuum, ideo eam circumscribo. et loquitur de dignitate actus et deacceptationem ipsius quantum pro praesenti non discutitur materia, quia materia praesens non est de potentia dei ordinata, quia non est possibile de potentia ordinata quod caritas existens in mente vivificetur specialiter a spiritu sancto quin etiam mens quam informat vivificetur specialiter a spiritu sancto. probabiliter tamen dicitur pro nunc quod huiusmodi actus non esset vitae aeternae meritorius, licet esset eiusdem speciei quantum ad substantiam actus sicut est actus vitae aeternae meritorius, quia concursum voluntatis spiritus sanctus potest supplere respectu caritatis et etiam magis actuare.

30et ideo concederetur quod scilicet, spiritus sanctus concurreret, cum caritate et elevaret SV306va eam ad producendum actum voluntate per ipsum non vivificata quod huiusmodi actus deberet esse vitae aeternae meritorius quantum esset ex parte sui, sed non quantum esset ex parte voluntatis, quia ad hoc Requiritur quod procedat a voluntate vivificata et dignificata nedum caritate sed etiam spiritus sanctus assistentia speciali et vivificatione, ideo etc.

Obiectio ad tertiam propositionem et responsio

31Contra tertiam propositionem ubi dictum est quod spiritus sanctus nullum habet effectum seu operationem respectu creaturae quam vivificat quoniam[?] sit communis cuilibet trium personarum.

32contra hoc arguitur primo, quia spiritus sanctus mittitur in creaturam, et tamen pater non mittitur, igitur missio in creaturam est effectus propriis spiritus sanctus inquam per spiritum sanctum vivificandam.

34tertio spiritus sanctus producitur a patre. et tamen filius vel tota trinitas non producitur a patre, igitur aliqua operatio debet aliquando attribui uni supposito et non alteri seu toti trinitati.

35notandum est pro solutione illius quod tangitur quod deum mitti ad creaturam potest multipliciter intelligi seu imaginari primo in aliqua specie visibili, et illo modo filius est missus in carnem, et spiritus sanctus sub specie columbae, et paterna vox audita est hic filius meus dilectus in quo mihi complacui, etc. nihilominus tamen dicendum est quod omnem talem missionem operatur tota trinitas et quaelibet personarum, ita quod incarnationem fecit tota Trinitas seu effectum incarnationis. cum hoc tamen stat quod solus filius sit incarnatus, Ita quod incarnari est proprium ipsi filio, et tamen huiusmodi effectus incarnationis fit a tota trinitate. Sed de illo modo missionis non est ad propositum, quia hic loquitur de missione spiritus sancti quae sit in iustificatione creaturae seu de missione ipsius in mentem.

36Alia est igitur missio spiritus sancti in creaturam missio, scilicet invisibilis, et ista potest multipliciter intelligi.

37primo sic quod esset missio spiritus sanctus, id est, donorum spiritualium et carismatum collatio. Et isto modo certum est quod missio est eius totius trinitatis, quia sic mitti in creaturam est sibi conferre dona iustissima et isto modo tota trinitas mittitur, quia tota trinitas efficit bona et dona iustissima creaturae. licet approprientur spiritui sancto, quia huiusmodi dona hunc quandam similitudinem suae emanationis, quia per modum doni et amoris emanatur spiritus sanctus ad intra.

38Alio modo capitur mitti, id est, specialiter assistere voluntati seu illabi mentem vel etiam illapsum sive dantur dona creata sive non. et illo modo conceditur a quibusdam quod spiritus sanctus potest mitti se solo in suo esse personali, et istius opinionis videtur fuisse magister dicens quod spiritus sanctus in esse suo personali illabitur creaturae, et SV306vb est quaedam vivificatio creaturae ratione cuius creatura Realiter vivificatur et Redditur formaliter deo grata.

39Alias autem ista opinio fuit improbata, scilicet, quod spiritus sanctus in esse suo personali possit esse amor creaturae, quia illa est operatio ad extra, igitur est communis toti trinitati et cuilibet personarum.

40secundo quia spiritus sanctus non est aliquis amor essentialiter quoniam filius sit ille idem amor. modo spiritus sanctus non est natus esse amor quin amor ille sit sibi essentialis, igitur etc., sic filius non habet sapientiam quin eadem habeat pater et spiritus sanctus, nec pater habet potestatem quin eandem habeat filius et spiritus sanctus. ideo sunt idem amor et eadem sapientia et eadem potestas, ideo in esse pater non potest alicui communicari, nec in esse potentiae quin quaelibet personarum eidem communicetur, quia illa potentia patris est filius et spiritus sanctus, et ita dicitur de amore, nisi ut terminus notionalis, isto igitur modo mitti, dicitur quod tota trinitas mittitur, quia illud Reducitur ad genus causae efficientis.

41tertio modo capitur mitti spiritualiter, id est, speciali assistentia assistere et illabi cognoscendo mittentes auctoritates vel ab eo originem. et isto modo capiunt antiqui doctores dicentes quod pater non potest mitti nec tota trinitas, sed filius bene mittitur et spiritus sanctus etiam, et ista difficultas si bene Resolvatur solum stat in vocabulo et nominis significatione nam si permitti importetur quod sic auctoritas vel potentia aliqua mittentis respectu missi, tunc pater non potest mitti, quia non emanatur seu producitur ab aliquo ad intra, filius tamen bene mittitur, quia producitur a patre, si autem per li mitti non Importetur auctoritas vel potentia aliqua mittentis supra missum, tunc pater potest mitti et tota trinitas. et ideo tales difficultates dicunt Resolvi ad claros terminos ut habeantur conceptus veri, quia in talibus tota difficultas stat in verbis.

42ex quo patet quod licet tota trinitas missionem passivam efficiat, non tamen mittitur tertio modo causando mitti, patet quia non est ab alio.

43patet ulterius quod omnis auctoritas dicens quod spiritus sanctus mittitur. et quod pater nec tota trinitas intelligitur quod filius non mittitur a seipso, sed a patre, nec tota trinitas mittit seipsam.

44et sic patet quomodo omnes huiusmodi auctoritates dicunt intelligi quia si li 'mitti' cognoscat auctoritatem vel originem mittentis respectu missi negative debet intelligi tertio modo, si autem vero non cognotet[?] auctoritatem vel originem li 'mitti' debet intelligi primo vel secundo modo. Ideo si Reperiantur huiusmodi auctoritates negative dicunt exponi tertio modo negative.

45si vero Reperiantur affirmative debent exponi primo vel secundo modo. et sic apparet quomodo spiritus sanctus in generali debeat mitti ad iustificationem creaturae, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus