Lectio 88, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.01-dev-master | January 16, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, January 16, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio88

Lectio 88, de Caritate

Propositiones de habitudine Spiritus Sancti et caritatis ad mentem

1Ad videndum spiritus sancti et caritatis ad mentem ponendae sunt propositiones.

Prima propositio: quod per divinam acceptationem creatura est magis intrinsece digna quam per Spiritus Sancti assistentiam

2Prima propositio est Ista: licet de communi lege simul concurrant assistentia spiritus sancti et assistentia caritatis et divina acceptatio, nihilominus per divinam acceptationem creatura est magis intrinsece digna quam per spiritus sancti assistentiam, ut Realiter tenet assistentiam specialem et ut reperitur concurrens assistendo. et etiam per acceptationem creatura est magis digna quam per caritatis quamcumque assistentiam.

3prima pars est nota, quia doctores dicunt quod ad gratificationem creaturae concurrunt spiritus sanctus assistens animae et caritas mentem elevans ad actus meritorios et acceptatio dignificans et acceptans creaturam ad praemium vitae aeternae.

4Secunda pars, scilicet, quod per divinam acceptationem creatura est magis grata quam per assistentiam spiritus vel caritatis et est magis digna essentialiter et intrinsece. patet nam sola acceptatio est causa sufficiens ad gratificandum creaturam. et illa posita creatura est cara, et illa Remota creatura non est digna vita aeterna.

5unde bene sequitur, deus acceptat creaturam, ergo ipsa est grata et digna et econverso sequitur creatura est digna vita aeterna, igitur deus acceptat eam.

6Sed absolute ista consequentia non valet: spiritus sanctus specialiter assistit creaturae, igitur creatura est grata. Et conformiter de caritate non sequitur caritas animam informat et ei assistit specialiter, igitur creatura est deo grata. et causa est, quia influxus spiritus sancti Reducitur ad causalitatem effectiva. nam ista est causalitas distincta ab acceptatione et est causalitas ad extra.

7et ita de caritate creata dicitur quod eius influxus est quaedam causalitas ad extra distincta a divina acceptatione, igitur nulla est Repugnantia quin illa caritas informet animam et quod spiritus sanctus Reperiatur concurrens respectu animae secundum modum concursus qui requiritur ad specialiter assistendum ipsi animae, et quod deus eam animam vel creatura nullo modo acceptet. patet quia divina acceptatio non includit assistentiam spiritus sancti, nec eius influxum et nec etiam Requirit seu non includit assistentiam vel influxum, igitur caritatis creatae, quia nec caritas nec assistentia spiritus sancti inferunt intrinsece et essentialiter divinam acceptationem, et hoc intelligitur de lege absoluta licet oppositum bene sit verum de lege communi et ordinata.

8Confirmatur, quia dignitas quam dat spiritus sanctus vel caritas non est nisi instrumentalis ad divinam acceptationem. et per consequens divina acceptatio est principalis et essentialior respectu dignitatis, quae Requiritur ad creaturam esse dignam, et igitur ad hoc quod creatura sit digna Requiritur illa liberalitas immensa qua deus propter suam bonitatem gratuite vult dare creaturae vitam aeternam, igitur in gratificatione deus dat aliquid immense. et illud non est caritas nec spiritus sanctus, quia licet spiritus sanctus sit infinitus, finite tamen movet creaturam SV307rb et caritatem. et per consequens spiritus sanctus et caritas non attingunt ad plenariam gratificationem creaturae, et haec contradictio dicitur esse liberalitatis immensae non communicabilis creaturae.

Secunda propositio:

9Ex quo sequitur istam consequentiam non valere tota perfectio caritatis creatae et essentia creaturae rationalis concurrunt unitive et identice et essentialiter, igitur creatura est intrinsece iusta et grata, vel resultans ex creatura rationali et caritate est gratum et simpliciter iustum. patet quia tota perfectio caritatis est citra gradum liberalitatis divinae eo quod procedit a natura immensa. etiam dato quod creatura esset intrinsece caritas, nihilominus ipsa non esset essentialiter digna, quia tota bonitas caritatis non sufficeret ad creaturae gratificationem et acceptationem. et ultra dicitur quod creatura vel natura non haberet rationem intrinsece gratificationis.

10Et ex isto sequitur falsitas aliquorum dicentium aliquam creaturam posse esse per naturam impeccabilem non quod caritas ponatur identice concurrere cum creatura. Tamen isti imaginantur quod esse caritatis est denominatio perfectionis simpliciter et esse naturam intelligibilem est denominatio perfectionis simpliciter. et quaelibet istarum denominationum est ad extra communicabilis. et una non Repugnat alteri, igitur istae denominationes possunt eidem communicari. et per consequens possibile est aliquam Rem esse cui communicabuntur istae denominationes quae erit impeccabilis.

11Sed contra data imaginatione nihilominus creatura non esset essentialiter deo grata, quia posset damnari vel ex alio quia sibi applicaretur, sed solum concluditur per illam imaginationem quod talis creatura est apta nata esse iusta et potest particulariter iustificari non tamen totaliter.

Tertia propositio: si habitudo dignitatis passivae[?] et acceptati posset intrinsece communicari creaturae, tunc talis creatura esset impeccabilis

12tertio modo sequitur quod si habitudo dignitatis passivae[?] et acceptati posset intrinsece convenire creaturae, tunc talis creatura esset impeccabilis. apparet quia ipsa haberet intrinsece. unde ipsa esset digna nam ipsa acceptatio passiva est medium sufficiens et necessariam ad concludendum creaturam esse dignam, igitur si ista duo identice competerent creaturae talis esset digna vita aeterna, nec deus posset facere eam non dignam. Sed si quaeratur utrum huiusmodi acceptatio passiva sit communicabilis, dicitur quod non quia ipsa dependet immediate a liberalitate divina et a libero dei actu, vel dependet extrinsece a divino actu contingenti respectu creaturae.

Quarta Propositio: quod in divinam bonitatem reducitur tota radix bonitatis et meritorum creatura.

13Quarto sequitur quod in divinam bonitatem Reducitur tota radix bonitatis et meritorum creaturae. Nam nec ex libero arbitro sufficit quis habere dignitatem vitae aeternae, nec ex caritate creata nec ex motione spiritus sancti, igitur bonitas creaturae et tota eius gratificatio reducibilis est in divinam clementiam et bonitatem qua divina natura vult sic nobiscum agere misericorditer.

14Et illud videtur se conformare ad scripturam dicentem quod non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, id est, non ex operibus caritatis, sed propter suam misericordiam salvos nos fecit. Et Ad Romanos IX ait Apostolus "non est volentis nec currentis, sed Dei miserentis" mereri vitam aeternam. SV307va Nam dignitas operationum creaturae non reducitur in potestate eius, sed reducitur in divinam bonitatem et clementiam generaliter, qua deus vult nobis misereri quia apud ipsum non est acceptatio personarum.

Quinta Propositio: quod nec concursus activus increatae caritatis nec creatae dignificat sufficienter creaturam

15quinto sequitur quod nec concursus activus increatae caritatis nec creatae dignificat sufficienter creaturam. patet quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae Revelabitur involes, quod est contra Iohannem de Rippa qui ponit quod ex concursu caritatis et spiritus sancti assistentia ad creaturam ipsa producit actus meritorios propter quos datur creaturae vita aeterna. et ex concursu caritatis et spiritus sancti actus dicitur dignus vita aeterna secundum meritum iustitiae. patet quia ut dictum est secundum concursum caritatis et assistentiam spiritus sancti non est adaequata bonitas in creatura nec sunt eius actus meritorii, sed hoc totum Reducitur in divinam bonitatem atque clementiam.

Sexta Propositio: quod actus productus a caritate cum Spiritu Sancto specialiter assistente circumscripta divina acceptatione esse

16sexto sequitur quod actus productus a caritate cum spiritu sancto specialiter assistente circumscripta divina acceptatione esset nihilominus virtuosissimus[?] quantum ad genus, licet ille non esset meritorius, sed esset dignissimus[?] citra dignitatem gratuitam. patet quia inter omnes alias virtutes caritas est nobilissima virtus, quia per ipsam quod ex parte est. et alibi dicitur maior autem horum est caritas. tertio apparet quod secundum philosophum IIo ethicorum ""virtus est quae habentem perficit et opus eius bonum reddit,"" igitur proportionaliter quanto virtus est perfectior et nobilior tanto generat actum perfectiorem et nobiliorem etiam assistit ibi spiritus sanctus, qui habet motivitatem proportionalem respectu voluntatis et caritatis.

Septima Propositio: quod Spiritus Sanctus caritas possunt stare cum culpabili actu

17Septimo sequitur quod, licet caritas secundum modum communem concurrendi non possit ad culpam concurrere, etiam de potentia dei absoluta spiritus sanctus non possit concurrere specialiter ad culpam, ipse tamen et caritas possunt stare cum culpabili actu.

18Prima pars apparet, quia spiritus sanctus concurrit cum caritate speciali modo concurrendi, sed impossibile est quod deus specialiter moveat creaturam ad actum culpabilem. patet quia non potest concurrere ad errorem specialiter ad quem maxime videretur concurrere, si concurreret ad talem actum, igitur a foritior non potest deus concurrere ad actum malum voluntatis, quae est peior, igitur si Repugnet deo concurrere specialiter ad errorem, ita ei Repugnat concurrere specialiter ad malum actum ipsius voluntatis.

19secunda pars probatur quia divina acceptatio est separabilis ab huiusmodi assistentia spiritus sancti et caritatis, igitur stat creaturam inclinatam per caritatem et spiritum sanctum elicere contra inclinationem caritatis spiritu sancto remanente in ea caritate SV307vb et eidem spiritu sancto specialiter assistente. nam non est formalis Repugnantia ea Remanente et spiritu sancto specialiter assistente et movente creaturam inclinari ad actum malum et per consequens staret spiritum sanctum movere creaturam, et tamen ipsa non sequeretur impulsum spiritus sancti. Et tunc staret absolute habitudo spiritus sancti et caritatis ad mentem simul, quae est in creatura in gratuite, et tamen illam omittere moraliter. et illud non intelligitur secundum legem statutam, quia esset in peccato mortali vel omitteret moraliter privaretur a caritate.

20secundo patet secunda pars conclusionis, quia ita de peccato veniali est quod stat cum caritate in anima, igitur non Repugnat formaliter quin peccatum mortale sit per dei potentiam cum caritate et assistentia spiritus sancti. antecedens apparet, quia stat quod veniale sit in anima, et tamen ipsa sit deo grata ut nomen est, quia uni?cum[?] veniale non minuit caritatem.

21tertio stat quod caritas inclinet ad producendum a actum cuius omissio esset peccatum veniale tantum, igitur posset esse parva voluntas cum caritate, licet tamen hoc Repugnet lege stante, quia quicumque omittit moraliter[?], si habeat caritatem privatur ab ea. staret tamen absolute habitualem vim appetitivam esset Rectam, et tamen vis actualis appetitiva esset deturpata vel in culpa revoluta. patet, quia habitualis bona dispositio est compossibilis male actuationi[?], et etiam forte stat aliquem esse male habituatum[?], et tamen realiter esse in statu salutis et eligere Recte.

22Alia est imaginatio in hac materia, quae dicetur in lectione sequenti, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus