Lectio 89, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.01-dev-master | January 20, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, January 20, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio89

Lectio 89, de Caritate

De intensione et remissione caritatis

1Prius dictum est de influentia caritatis respectu omnium virtutum et operationum virtuorum cuius prosecutio erit determinare de virtutibus, si tempus assuisset. nunc autem veniendum est qualiter caritas dicatur intendi vel Remitti.

Propositio: probabilior videtur quod caritas potest componi ex gradibus distinctis

2pro cuius materiae declaratione sit ista propositio: quamvis salvari possit caritatem non esse compositam ex gradibus essentialiter distinctis probabilior videtur opinio communis quae ponit eam esse compositam ex gradibus distinctis.

3prima pars apparet multipliciter, nam est unus modus prius tactus, scilicet, quod existente eadem essentia caritatis in anima secundum assistentiam spiritus sancti caritati. tunc secundum hoc caritas magis vel minus vivificat animam et secundum hoc ipsa intenditur, et etiam secundum quod spiritus sanctus assistit specialius menti et caritati et quod ipse assumit eam secundum hoc caritas potest in maiorem operationem in anima et virtuosiorem absque acquisitione novi gradus caritatis.

4secunda via est ponentium quod quaelibet forma geretur SV308ra generaliter est simpliciter indivisibilis intensive, ita quod nulla est composita ex gradibus intensivis et sunt adhuc varii imaginandi. unde Sanctus thomas in IIa-IIae quaestione 24a articulo 5o, ubi movet utrum caritas sit augmentibilis, et ipse Respondet dicens quod caritas est simplex et caret paribus intensivis et extensivis, sed caritas potest vocari intendi, quia subiectum ipsius potest huiusmodi caritatem plus participare. et ipsa Realiter potest plus communicari subiecto et magis in esse. et ista dividitur secundum duos modos considerandi unus est quod Realiter caritas, et ita de qualibet forma accidentali posset intensius et Remissius in esse suo subiecto ipsa Remanente eadem adaequate. Unde imaginabile est quod una forma per applicationem fortiorum agentis magis communicatur et etiam secundum quod passum est magis ipsius subiectivum. et sic per maiorem intimationem actuationis et informationis caritas dicitur intendi et Remitti absque acquisitione partis distinctae ab ea.

Sed Contra: opinio Iohannes de Rippa

5Sed contra istam viam et Iohannes de Rippa in primo articulo primae quaestionis sui prologi ubi tractat utrum forma possit remissius informare suum formale quam ipsa sit in sua natura et ponit unam propositionem ubi exprimit suam intensionem, forma per idem formatur est sua intrinseca quiditas et formalis causalitas. unde imaginatur quod ponere intensionem vel remissionem vel influxum distinctum a forma est impossibile.

6probatur, quia nisi sic sequeretur quod aliud esset vivere Sortes et aliud intelligere, et sentire, et sic de aliis operationibus, et aliud esset esse eius. et ex consequenti staret quod Realiter anima Sortis esset melior quam ipsemet Sortem. patet consequentia et ponatur quod anima Sortis non conceditur secundum totam latitudinem suae perfectionis, et tunc non communicatur secundum totam intensionem. et sic anima sortis communicabit ei minus intellectivum vel minus sensitivum, et sic de aliis operationibus. et sic sequitur quod staret animam Sortis magis mereri quam sortes. et magis etiam praemiari, vel magis demereri, et ex consequenti puniri magis.

7secundo si sic, sequeretur quod aliquid agere posset correspondere animae quod nullo modo correspondet composito. consequens est falsum, quia actiones sunt suppositarum et subsistentiarum. patet consequentia et capitur aliquis gradus vitae intelligibilis secundum quem forma non communicatur Sorti secundum illam portionem potest habere actum, qui non convenit Sorti, quia secundum illum vitam non communicatur Sortes, igitur illa operatio secundum illum gradum convenit animae Sortis et non Sorti.

8tertio data imaginationem sequitur quod compositum ex corpore et anima intellectuali esset imperfectius quam lapis SV308rb vel asinus, immo poterit esse cuiuscumque speciei ascendendo a non gradu usque ad gradum speciei intellectivae. nam qua ratione ponitur communicari in uno gradu Remisso pari ratione in gradu Remissiori, ita quod constitutum erit minus perfectum quam lapis, quia sicut potest communicari secundum rationem essendi, ita potest communicari in esse vegetativo. et sic constitutet aliquid quod non erit animal, et sic continue ascendendo per species. Alias facit rationes, sed illae videntur communicare cum istis.

Responsio ad opinionem Iohannis de Rippa

9Respondendum est in ista materia quod tenens quod forma sit intensius vel Remissius communicabilis. et secundum hoc potest suo subiecto communicare denominationem concretiva sine additione vel deperditione gradus. hoc est sustinibile. et sic quod nulla forma sit intensibilis nec Remissibilis, et sic de accidentibus diceretur quod non intenduntur nec Remittuntur per additionem gradus ad gradum, sed dicuntur intendi et Remitti, quia magis vel minus suo subiecto aliquam denominationem communicant, sed quantum est de substantialibus secus est, quia forma substantialis communicatur, ut quiditas compositi nec necessario communicat se totam. utrum autem intensius vel remissius esset sustibile[?] quod sic quia licet communicet se totam secundum hoc intensius vel Remissius dicitur communicari secundum quod potest in maiores operationes vel minores. et per hoc salvantur rationes ingeniorum, quare unus habet ingenium subtilis quam alius. unde rationes de Rippa solum concludunt pro nunc deformis substantialibus et non de accidentibus, quantum tamen ad formam substantialem, si quis vellet dicere vel tenere quod essent intensibiles vel Remissibiles.

10posset respondere ad rationes et dicere quod tota quiditas formae de necessitate est pars compositi, et quando arguitur ergo forma substantialis non potest intensius vel remissius communicari. negatur consequentia. ad probationem, quia tunc sequitur quod staret animam esse aliquod vivens quod non communicaretur composito negatur. pro quo advertendum est quod non stat quod anima communicet se, nisi hoc sit secundum omnem denominationem essentialem sibi correspondentem. stat tamen secundum quamlibet suarum denominationum intendi vel Remitti non quod in aliqua sint ponendi gradus quia negatur partium multitudo. sed si imaginatur quod causa effective libera posset intensius vel remissius se ad effectum applicare per eandem potentiam formaliter, ita quod causalitas formalis indistincte essentiae communicatur intensius vel Remissius nec sequitur quod si communicetur secundum aliquam denominationem essentialem quin secundum quamlibet.

11et sic non sequitur alia inconvenientia iam illata per magistrum Iohannes de Rippa quia omne constitutum ex anima et corpore realiter tenet totam perfectionem animae vel non. Ita perfecte communicatur sicut in sua natura SV308va Intrinseca est, licet per intentiorem communicationem possit in nobiliores operationes. et per hoc solvuntur omnia inconvenientia inducta per de Rippa, quia nullo modo potest communicari anima intellectiva per modum formae quin communicetur esse intellectivum. et ideo qui vellet sustinere, quia secundum in dispositionem corporis est minor perfectio operationum omnia salvarentur nec sequitur aliquod inconveniens inductum. nihilominus via communis est magis secura quod non communicatur secundum gradus, immo communicatur secundum se totam.

De formis accidentalibus

12De formis autem accidentalibus dicitur quod secundum maiorem actuationem et intimationem informationis dicerentur intendi. unde Sanctus Thomas habet istam imaginationem quod accidentia non sunt proprie entia. Ita quod esse accedentis est formaliter alteri in esse et non habent intrinsece esse, et ideo consequentur dicit quod formam esse magnam non est nisi formam magis in esse quia ipsa forma non habet quiditatem intrinsecam et quanto magis existit tanto maior forma est, et ideo cum non habeat quiditatem, sed magis inhaeret dicitur intendi, quia magis participat rationes accidentis, et secundum quod accidens magis in est secundum hoc dicitur maius. unde ipse fundat se in una Radice et in ista materia et multis aliis. nam dicit quod omnis distinctio vel est specifica vel individualis. modo formae praeexistentis et formae advenientis non est differentia specifica, quia non facerent unam formam, nec est differentia individualis. patet quia omnis differentia individualis est ratione materiae.

Prima ratio

13Et in isto est erroneum cum correctione suae sanctitatis. Et in isto fundamento ait quod impossibile est plures esse angelos in eadem specie, ita quot individua sunt angelorum tot species posuit et maxime in angelis et in abstractis a materia, sed in hoc non tenetur communiter, quia primo instantia est de anima intellectiva, quia duae animae distinctae a materia differunt individualiter.

14secundo ad imaginationem capiantur duae qualitates distinctae separatae a suo subiecto, una non convertitur in aliam et differunt individualiter. et hoc non est ratione materiae, quia non habent materiam.

15tertio dato angelo cuiuscumque speciei, dicere quod deus non possit facere unum talem est periculosum. nam iste sanctus defecit propter dicta Aristotelis et commentator dicentes quod non est medium apud intellectum nostrum concludi diversitatem numeralem inter aliqua, nisi ratione materia. unde si essent accidentia separata a loco vel a materia non haberemus medium concludendi differentiam materialem. sed ex hoc non sequitur quin scilicet ibi sit differentia numeralis, nam haec res est et haec alia est et haec non est illa.

16et sic fundamentum ipsius non est solidum, nam ipse ultra procedit adhuc quia si dentur duo accidentia similia separata a materia non videntur differentiae, quia non different nisi ratione materiae. sed hoc est falsum. unde verum est tamen quod non communiter nobis innotescit differentia, nisi ratione materiae.

17et sic ratio concludit, quia non poterit esse intensio vel Remissio in qualitatibus, sed vocatur intendi SV308vb et Remitti, quia magis vel minus inexistit suo subiecto. et quanto magis inest suo subiecto tanto est maius accidens eo modo quod est. et licet ratio non concludat de divinae dividuali, probatio tamen nihil valet, licet opinio sit probabilis. unde dato quod quiditas accidentis sit vere entitas, Adhuc opinio posset salvari, quia accidentia possent intendi et Remitti, quia adhuc possent magis et magis in esse suis subiectis.

Secunda ratio

18secundo probabile esse dicere quod quanto accidens magis et magis in esset suo subiecto quod posset nobiliorem operationem et nobiliorem. et secundum hoc diceretur intendi et Remitti.

Obiectiones

Prima ratio

19Tamen contra omnia ista arguitur, quia loquitur de omni qualitate quam ponit simplicem et si sit, ita arguitur sic, quia per omnem modum alterationis acquiritur aliquid. nam si aliquid sit continue calidior oportet quod acquiratur aliquid. modo nihil acquiritur hoc est contra naturam motus.

Secunda ratio

20secundo posset argui, quia tota forma est communicata subiecto, igitur denominat secundum se totam.

Tertia ratio

21tertio quia sequitur quod in Sorte et in Platone essent aequales albedines, et tamen unus esset albior alio.

Quarta ratio

22quarto si sit aliquod medium uniformiter dispositum sol, tunc causabit lumen duplum et triplum secundum applicationem diversorum agentium et non resolvitur, nisi ad hoc quod aliquid continue acquiritur, igitur.

Quinta ratio

23quinto sequitur quod accidentia in sacramento non possent intendi vel Remitti, consequens est contra experientiam, quia si applicatur hostia igni, tunc calefieret magis. modo hoc non est per maiorem applicationem subiecto, quia ei non inhaeret.

Responsiones ad rationes

Ad primam rationem

24Ad primam rationem diceret tenens positionem Sancti Thomae quod per alterationem non oportet quod aliquid acquiratur quia accidens non est aliquid. et sic ad salvandum quod in alteratione aliquid acquiratur sufficit quod acquiratur motus secundum quem aliquid acquiritur quantum ad latitudinem et illa latitudo non est quiditas, sed est in existentia, quia nullum accidens et quiditativum, nec quid positivum.

Ad secundam rationem

25Et per hoc Respondetur ad secundum argumentum quod tota forma est ibi.

Ad tertiam rationem

26et sic de tertio quia albedinem esse tantam attenditur penes inexistere, quia magis et magis in duplo inexistens vocatur dupla vel quadrupla, et sic in aliis proportionibus.

Ad quartam rationem

27Ad quartam, quia agens fortius respectu eiusdem passi facit qualitatem magis inexistere. unde et lucidum in duplo intensius causabit lumen maius.

Ad quintam rationem

28Ad quintam, notandum est quod tenentes quod accidentia non sint entia habent dicere quod in sacramento altaris non habent essentiam vel quiditatem, sed existunt vel habent modum inexistendi.

29Sed contra argueretur quia non habent subiectum, igitur etc.. dicitur quod habitudo quam habet subiectum ad accidens dicit perfectionem in subiecto in SV309ra circumscripta inhaesione. et per deum potest suppleri illa habitudo, Sed non tenendo illam viam diceretur quod accidentia habent intrinsecam dependetiam quam deus supplet, quia Reducitur ad genus causae efficientis et conservantis per cuius supplementionem[?] servatur modus inexistendi accidentium in sacramento altaris, et haec sint dicta de praesenti lectione, etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus