Lectio 9, De fide

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2011.10-dev-master | October 04, 2011

Original Publication: Lombard Press, Sacramento, CA, March 23rd, 2011

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio9

Lectio 9, Prologus

[Recapitulatio lectionis praecedentis]

1Sciendum est [1] quod in lectione praecedenti [2] fuit tactum [3] de infirmitate ingenii humani, et eius vulneratione ex pluribus causis ibidem tactis. Et quia aliqua exempla posui, quae non videntur aliquibus bene declarata, ideo aliqua repetam ad ostendendum debilitatem ingenii humani. Ego enim in ultimo exemplo descendi ad obiectum infimum, scilicet, ad quantitatem continuam, et ibidem dictum fuit quod [4] non habemus aliquod certum medium ad concludendum de aliqua re quanta sit proprie. Nam quacumque quantitate data ipsa [5] V20rb est nota per aliam, ita quod solum cognoscimus quantitates [6] relative comparando unam ad aliam, ita quod non possumus realiter de aequalitate iudicare proprie, [7] nec aliqua quantitas potest nobis simpliciter esse nota ut patuit in tribus casibus ibidem positis. Ideo nescimus proprie quanta res est nisi sciamus in Verbo vel per revelationem specialem a Spiritu Sancto. Ideo non est mirum si, respectu credendorum, [8] ponatur [9] requirere fides, [10] quando ad cognoscendum de aliqua re quanta sit oportet ponere fidem. Ponebatur communiter quod nedum est ita de quantitate [11] continua, sed etiam de velocitate et tarditate motuum et de generatione et corruptione rerum. Unde quia natura est subiecta Deo sicut [12] testatur Philosopho [13] quod quaelibet natura particularis est subiecta naturae universali; quaelibet res magis insequitur finem suum ultimate intentum et ordinarium [14] R13vb illius finis quam [15] quodcumque aliud. Ideo dicitur quod possibile fuit ex congruentia regnis rerum, caelum aliquando velocius, aliquando tardius moveri; ita quod secundum quod caelum velocius movetur secundum hoc: proveniunt influentiae nobiliores et perfectiores. Ideo bene potest salvari quod antiquitus caelum velocius movebatur quam nunc movetur. [16] Et hoc propter nequitiam vel malitiam hominum, et [17] hoc ex ordinatione divina, et hoc testatur Scriptura Sacra dicens [18] "dabo eis caelum ferreum," [a] id est, influentiam malam. Ex hoc bene salvaretur quod a principio motus caeli erant velociores, et consequenter quod influentiae erant perfectiores et meliores, et consequenter, complexiones [19] homini et aliarum rerum quam nunc sit. Et consequenter salvaretur quod antiquitus homines vixissent per tot annos sicut legitur in Scripturis, [20] sed non tanto tempore vocando annum, scilicet, [21] completam revolutionem solis non quod annus habuisset tot dies et tot [22] horas sicut nunc propter velocitatem motus caeli pro tunc.

[Conclusio ex recapitulatione]

2Ex ista enim debilitate ingenii humani ad fidem persuadetur quod fides est assumenda quod fides est [23] summe necessaria tam in agibilibus quam in V20va scibilibus [24] quam in quibuscumque aliis, ita quod, ratione huiusmodi defectus et debilitatis ingenii humani, antiqui philosophi discordaverunt inter se de felicitate et obiecto felicitatis, quare mihi videtur quod iuvenibus studentibus in theologia primitus debent eis materia fidei tractari, quia est fundamentum omnium aliarum veritatum. Modo habito fundamento, facilius habentur sequentia.

[Plures infirmitates]

3Praeter infirmitates superius [25] tactas, est una, quae forte habebit locum, licet originaliter veniat [26] ex prima, scilicet, ex pena originalis culpae, scilicet, daemonis temptatio, nam ex originali culpa et pena [27] caro nedum rebellat rationi ratio subicit sibi rationem [28] immo etiam [29] daemones. Ita quod homo non potest vexationes et temptationes daemonium repellere [30] sine speciali gratia et iuvamine ipsius Dei.

4Est etiam torpor et desidia, est etiam curiositas, quae vocatur quaedam adhaesio sive investigatio veritatum impertinentium saluti. Pro quo est notandum quod secundum opinionem Guillelmi Parisiensis in libro suo De fide et legibus [31] et in hoc concordat secum [32] Guillelmus Altissiodorensis quod intellectus habet primam veritatem pro sua sponsa vera cui debet ultimate coniungi et quae est perfectio ultimata et summa ipsius intellectus. Dicit consequenter quod omnes aliae veritates solum sunt R14ra ab intellectu complendae in relatione ad primam veritatem, ita quod imaginatio sua est quod, sicut dilectio non est [33] bene regulata, quae non est in dilectione Dei relata, ita assensus sive veritas non est consideranda, nisi in ordine ad primam veritatem, referendo eam ad primam veritatem. [34] Si autem contingat quod intellectus assentiat alicui veritati non referendo ipsam in primam veritatem, tunc dicit Guillelmus quod est fornicatio spiritualis et talis veritas non perficit intellectum; immo est dispositio distrahens [35] consecutive sive investigatione veritatis.

[Duae propositiones]

5Ex praedictis [36] inferuntur duae [37] propositiones. Prima est quod respectu temporalium et [38] naturalium et respectu veritatum politicae necessariarum oportet V20vb uti fide quadam. Unde in regimine politico, ratione debilitatis ingenii humani, [39] oportet quod servus regatur a domino et quod credat domino suo. Item infirmi adhibent fidem et credunt medico suo, quia infirmus, dum est infirmus, non potest investigare medicinam curativam sui morbi. Item in consiliis sunt aliqui qui non possunt comprehendere aliquas veritates, ideo oportet quod credant aliis qui sunt excellentiores. [40] Et generaliter in omnibus, oportet quod [41] credatur magis elevantibus et superientibus. [42] Item caecus credit videnti, ideo [43] submittit se bruto ut docet communis experientia; ergo naturalis ordo etiam politicus in hiis in quibus est defectus potentiae oportet se submittere alteri, et nedum aequali, sed minori, quia caecus communiter ducitur a bruto. Et per consequens cum [44] intellectus humanus propter impedimenta prius dicta sit quasi secutiens, et hoc testatur Aristoteles et Commentator IIo Metaphysicae dicens quod [45] "sicut se habet oculus noctuae ad lumen solis [46] " etc. Videtur quod fides sit accipienda tamquam summe necessaria ad cognoscendum arduissima.

6Circa istam materiam proposueram adducere multas apparentias falsas, sed ne nimis [47] vos attediam, dico pro praesenti quod debilitatem [48] ingenii humani [49] alibi exprimemus [50] quam in materia fidei aequae vehementis patet [51] clare in certis sophisticibus et in aliquibus propositionibus geometriae et astrologiae et in materia proportionum. Ita quod multae reperiuntur propositiones ita difficiles ad sustinendum, sicut sunt articuli fidei, unde, licet in materia insolubilium multi multa dixerint, tamen numquam materia illa fuit bene soluta. Et gratia exempli, [52] capio minimum [53] insolubilium, scilicet, istud [54] Sortes dicit falsum supposito quod non dicat aliam propositionem et quod remaneant significationes terminorum, et tunc R14rb introduceretur sicut fit communiter. [55] Difficultas est hic maxima ex parte circulationis intellectus, nam intellectus iudicando de veritate alicuius propositionis habet istum modum quod primo considerat rem per propositionem significatam V21ra et consequenter considerat qualiter se habeat, et tunc [56] si sic [57] conformitas rei significatae ad extra per propositionem et modi significandi propositionis, tunc illa propositio est vera, quia ab eo quod res est vel non est, dicitur oratio [58] vera vel falsa modo in propositionibus insolubilibus. Est circulatio plenissima, [59] quia si ego velim scire utrum sit ita a parte rei sicut propositio significat, oportebit prius scire utrum propositio sit vera, [60] et antequam possumus scire quod propositio sit vera, oportet scire utrum ita sit a parte rei, nec patet ibidem introitus ratione debilitatis nostri ingenii, quia non dubito quod angelo illud non esset [61] insolubile.

[Aliquae propositiones]

7Ex dictis et imaginatione praedicta adiunguntur aliquae propositiones.

8Prima est quod stat quod Sortes non posset habere ex puris naturalibus suis nisi fide de propositione quae sit scita a Platone. Probatur conclusio, nam capiamus aliquam propositionem quae sit extra totam latitudinem propositionum scibilium a Sorte secundum [62] investigationem humanam, tunc ponatur quod Plato sit melioris complexionis, et consequenter melioris ingenii quam Socrates, tunc propositio illa poterit esse scita [63] a Platone, ergo si Socrates assentiat illi oportebit quod sit per fidem supponendo eam esse veram. Et sic [64] consequenter inferretur quod in geometria sunt [65] multae propositiones ab angelo vel ab homine bene complexionato sive [66] disposito scitae [67] quibus homines, ut in pluribus, non possent assentire nisi ex fide ratione debilitatis complexionum eorum. Et ex hoc sequitur [68] quod non est mirabile, si habeamus fidem de secundo [69] obiecto, scilicet, de Deo.

9Sequitur ulterius quod in regiminibus politicis periculosum est inniti iudicio humano. Ex hoc [70] sequitur quod maxime apud regentes politiam [71] consulenda est eis [72] Sacra Scriptura, quia nititur [73] medio infallibili. Et cum hoc quia [74] ipsa sufficit, quia si Sacram Scripturam bene resolverent de omnibus, in ea invenirent consilium. Unde ponit expresse Anselmus quod "omnis veritas est realiter contenta in Sacra Scriptura," [b] et ita ponit Beatus Augustinus et multi allii doctores sancti. [75]

10Sequitur ulterius quod non est semper sine periculo uti legibus V21vb rationis [76] ad omnem politiam regendam. Non dico tamen [77] quin bene iuvant, sed dico quod non est ultimate sistendum in eis, quia innituntur aliquando debili fundamento, immo aliquando innituntur forte fundamento falso, quia verisimile est quod Romani aliquas leges R14va malae et tyrannicae [78] condiderit.

11Sequitur tandem quod in omnibus agibilibus, sive tangentibus fidem sive non, semper debet invocari divinum auxilium, quia semper est verum nec potest falli, et hoc testatur Plato in Tymeo, ubi acturus erat de Deo et [79] dicit quod auxilium divinitatis in omnibus debet implorari, et ista imploratio non permittit aliquae errare immittendo isti implorationi, isti enim defectus, sicut praedicti, proveniunt ex defectu originalis culpae. Ex quo sequitur quod omnis deceptio provenit ex originali culpa, quia in statu innocentiae non fuissent aliquae deceptiones.

12 Sequitur ulterius quod formido veritatis offensivae est effectus originalis culpae. [80]

13Sequitur ulterius quod omnis error et omnis sophisticatio provenit ex originali culpa. Ex quo sequitur quod si [81] status innocentiae mansisset, nulli fuissent errores nec sophisticationes. Ex quo ulterius [82] sequitur quod in statu innocentiae ars sophistica non habuisset locum.

14Sequitur etiam [83] quod in [84] statu innocentiae nulla opinionum [85] contrarietas, immo nulla fuisset opinio, et causa est, quia opinio est cum formidine; semper modo in statu illo non fuisset formido.

15Sequitur ulterius quod nulla etiam [86] fuisset ibidem [87] ratio probabilis prout ratio probabilis dicit formidinem. Verum est quod de modo cognoscendi veritatem in statu illo [88] innocentiae possunt [89] poni aliquae propositiones, posset [90] enim imaginari de statu innocentiae dupliciter; dicitur enim quod in primis prius parens [91] de quibusdam veritatibus habebat notitiam et evidentiam [92] certam, ita quod circa quamlibet veritatem circa quam volebat considerare per habitum nobiliorem [93] sibi a Deo infusum stanti habebat notitiam certam et evidentem sicut fuit de Christo, non quia habuerit lumen aequae perfectum sicut Christus, sed quia habuerit lumen mediante quo poterat immediate circa quamlibet veritatem requisitam ad decorem sui status et circa quam docebat [95] [94] habere notitiam evidentem.

[Obiecto ad ultimam propositionem et responsiones]

16Sed tunc [96] diceretur, tunc aeque erat cognoscens sicut Deus.

17 V21va Respondetur negando consequentiam et modus respondendi esset multiplex. Unus modus [97] esset quod realiter quaelibet veritas quantum est de se est [98] immediate cognoscibilis quia iam de facto quaelibet veritas [99] immediate cognoscitur a Deo, ita quod non essentialis ordo ex parte cognoscibilium, scilicet [100] quod principia prius cognoscantur quam conclusiones, sed solum quoad nos est talis ordo ex defectu potentiae, scilicet [101] quod per prius cognoscimus [102] principia quam conclusiones. Immo [103] imaginandum est quod Adam ex habitu illo nobili sibi a Deo infuso poterat exire [104] immediate [105] R14vb in quamlibet veritatem et istud bene potest sustineri sine contradictione nec istud est contra immensitatem divinam, immo potius in laudem ipsius nec hoc est contra [106] fidem, sed quia hoc non communiter ponitur a doctoribus, ideo nolo hoc multum assentire, sed solum secundum [107] imaginationem quod ita potest dici; posset etiam dici quod non omnia poterat cognoscere mediante illo habitu nobili bene imaginatur quod erant quaedam veritates quae habebant ordinem ad decorem sui status. Aliae autem non immo erant totaliter impertinentes, ideo secunda solutio esset quod mediante illo habitu poterat immediate exire in omnem veritatem facientem ad decorem sui status, sed non in cognitionem aliarum veritatum, immo erant sibi ignotae.

18Sed contra, si iste [108] considerasset de huiusmodi veritatibus, non potuisset habere notitiam de eis quod est contra dictum [109] prius quia dictum est quod in primis circa quamlibet veritatem circa quam considerare volebant immediate habebant notitiam evidentem et certam.

19Responsio una est quod in isto casu ex ordinatione divina habebat unum habitum mediante quo, sicut dictum est, poterat exire in notitiam veritatum ad decorem sui status pertinentium; respectu autem aliarum veritatum habebant unum assensum quod infinite latebat eum necessarias ad decorem sui status. [110] Et faciebat ad gaudium suum, quia ipse sciebat quod erant infinitae veritates quae non requirebantur ad decorem sui status, sicut est de beatis, beatus enim vident in Verbo, quod infinita Deus cognoscit, quae beatus ille non cognoscit et quae non sunt necessaria ad beatitudinem eius formalem. Et ex hoc iudicat Deum esse nobilissimae perfectionis et cognitionis et in hoc gaudet, quia habet talem Deum ita nobilem et ita perfectum. Dico consequenter quod V21vb stabat quod Adam considerasset circa huiusmodi veritates quae non pertinebant ad decorem sui status, quia non appetebat [111] eas, sed tota perfectio eius erat considerare circa veritates necessarias ad decorem sui status. [112]

20Secunda responsio posset esse quod respectu cuiuscumque veritatis habebat habitum et non actum, ideo licet omnem veritatem potuisset cognovisse, non tamen potuisset cognovisse [113] omnes veritates. Et istam viam reputo satis probabilem, licet non sit multum consueta, quomodo autem fides remaneat ad praedictas [114] animae [115] infirmitates, videbitur in sequentibus. [116]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus