Lectio 90, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.01-dev-master | January 21, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, January 21, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio90

Lectio 90, de Caritate

De augmento caritatis

1Circa materiam caritatis consuetum est investigare de eius augmento. et ut fuit visum sunt opiniones variae.

Opinio Sancti Thomae

2et fuit Recitata opinio una Sancti Thomae ponentis quod quaelibet forma est individualis quantum ad partes intensivas et est omnino simplex, et etiam fuit dictum quod forma accidentalis non habet proprie quiditatem, sed suum esse est alteri existere, et intenditur cum ipsa magis inhaeret et magis inest seu actuat suum subiectum, igitur quanto magis coexistit tanto est maior forma.

Alia opinio

3Est alia opinio cuiusdam quae in aliquo coincidit cum ista et in aliquo differt. nam ista opinio ponit quod forma accidentalis est simplex intensive, et ultra ipse dicit quod in eadem specie sunt diversi gradus, ita quod grata exempli in specie calorum datur aliquis calor, qui videtur Remissior eo quod Remissius operetur et Remisse immutat sensum. et in eadem specie datur alius calor qui est magis operativus et magis est immutativus sensus, et ideo videtur intensior. et hoc non est per partes, quia in eadem specie aliquis calor est activior et nobilior. et per hoc salvantur auctoritates antiquorum dicentium quod forma est simplex intensive, nec habet gradus ex quibus constituatur.

Divisio quaestionis

4Circa opinionem primo inductam motivam et solvam ea. secundo ostendam quomodo opinio est probabilis, et ista est opinio Magistri Gualteri Bruelley.

Prima: motivationes et solutiones

Prima ratio

5prima ratio eius est causatur aliquod lucidum quod applicetur diaphano suceptivo luminis, tunc in illo passo causabit aliquem gradum luminis. si sit indistantia debita ad diaphanum et infra spheram accidentis lucidi, tunc movetur lucidum per illud corpus diaphanum lucidum est propinquius passo et magis appropinquatum. et in primo instanti in quo incipit moveri generatur aliquod lumen et in quolibet alio instanti, tunc vel oportebit quod lumen praeexistens correspondentur in quolibet instanti in quo generetur aliud, et sic habebitur intentum vel oportebit dicere quod huiusmodi passum est infiniti luminis susceptivum. Et eodem modo ipse imaginatur in alteratione, sicut de quantitate continua supponendo quod quantitas distinguitur a suo subiecto. et quod quantitates diversae non possunt se invicem penetrare. et imaginatio de Rarefactione est similis ymaginationi de acquisitione alicuius qualitatis.

6Ista ratio est modici ponderis si bene inspiciatur. unde posito quod lumen sit naturae permanentis lucido in passo sibi applicato quantumcumque sibi applicetur numquam causabit maiorem SV309rb gradum luminis quam causaret in parte medii sibi immediata. et in primo instanti applicationis causat tantum lumen quod nec respectu eiusdem passi, si applicetur magis non oportet quod in alio instanti sequenti producat tantum lumen quantum produceret in primo instanti causa est, quia aliquod est ibi maximum lumen quod producit, ut capitur aliqua pars medii pedaliter a lucido, tunc pars medii immediata lucido Recipit lumen maximum producibile ab illo lucido. et pars distans per pedale continet totam latitudinem lucidi, tunc ponatur quod lucidum possit producere in ea decem gradus, tunc dabitur aliqua pars in qua lucidum producit lumen, ut octo, et alia ut quattuor, et sic de aliis magis elongando a lucido. et sic lucidum producendo gradum, ut decem assimilant passum quantum potest quia ultimus finis ipsius agentis est quod faciat assimilare sibi passum.

Secunda Ratio

7secunda ratio, si qualitas est intensibilis per partes, sequitur quod idem esset Remisse calidum et intense calidum. Ista ratio nullius valoris est, quia denominatio non debet fieri a parte sed a toto. nam denominatio communicatur secundum totam latitudinem formae et partis separatae non concurrunt ad communicandum denominationes. non enim sequitur Sortes habet Remissam caliditatem, igitur ipse est Remisse calidus, sed oporteret arguere sic: maxima caliditas Sortis est remissa, igitur Sortes est Remisse calidus. simile esset in quantitate, non sequitur aliqua pars Sortes est pedalis, igitur Sortes est pedalis quantitatis praecise, quia sicut Sortes non est sua pars, ita non denominatur quantus quantitate partis.

Tertia ratio

8tertia ratio signetur aliquod activum quod debeat corrumpere suum contrarium, et signentur duae mediantes qualitatis, quae debet corrumpi illae sunt aequaliter applicatae corrumpenti, et sunt eiusdem rationis, ut supponitur, igitur qua ratione agens corrumpet unam eadem ratione aliam. ita quod agens non posset corrumpere qualitatem sibi contrariam, nisi quaelibet pars applicaretur, et per consequens vel nihil corrumpet, vel totam illam qualitatem.

9Ista ratio solvitur per determinationem causarum secondarium causarum ex liberate primae causae. nam quaelibet causa secunda agit in virtute primae et tamquam directa a prima infallibiliter, et per eam limitatur effectus. Unde licet agens sit idem et duae mediantes sint aequaliter applicatae et ordinatae, libertas tamen primae causae infallibilis limitat, ut corrumpatur ista pars et non alia. et conservatur ibi quid ordo.

10Alia esset imaginatio solvendi praefatam rationem, scilicet, quod esset diversa habitudo graduum et partium intensivarum, et aliquis ordo qualitatis ad suum subiectum, licet non esse ordo situalis sic quod unus gradus sit extra alium. nam esset alius ordo intrinsecus quia gradus primo productus in subiecto magis distat ab accidente agentis corrumpentis quam gradus SV309va ultimo productus. et Ideo agens corruptivum inciperet viceversa corrumpere gradum ultimo productum. et sic daretur una ratio quare una pars corrumperetur et non alia, quia gradus ultimo productus ordine quod applicatur ad agens citius quam primo productus, quia est minus Radicatus in materia vel in subiecto nec ita Radicatur intimatur sicut gradus qui primo producitur, qui etiam diutius fuit in subiecto.

Quarta ratio

11quarta ratio est quia nulla forma intenditur quia nec praeexistens nec adveniens, igitur nec aggregatum, quia totum est suae partis. Ista ratio satis solvitur in vico straminis. nam forma dicitur intendi ad istum sensum quod aggregatum ex forma praeexistente et forma adveniente est maius quam erit qualitas praeexistens, et isto modo dicitur intendi.

Prima objectio et responsio

12Contra istam positionem arguitur et ostendetur quod positio est impossibilis seu opinio, quia si esset positio vera sequeretur quod esset dare ultimum instans rei naturae permanentis in esse. consequens non communiter conceditur, patet tamen consequentia nam posito quod sit aliqua caliditas ut 10 et sit aliquod activum quod applicetur uniformiter ad Remittendum huiusmodi caliditatem, et fiat hoc ab intrinseco passi et signetur illud instans in quo agens incipit agere, tunc in illo instanti qualitas ut 10 est nondem[?] agens agit et immediate post hoc desinet esse qualitas, ut decem, quia non habet partes intensivas secundum illum, qui sic opinatur, sed si habeat partes extensivas hoc non tollit vigorem argumenti, quia ponitur quod partes uniformiter applicentur corrumpenti, et ita est quia supponitur quod corrumpens sit intrisecum et corporo sit ab extrinseco, et sic partes aequaliter applicantur corrumpenti.

13Respondetur ad hoc quod nisi fortificetur casus salvatur successio secundum successionem partium quantivarum per modum per quem formae substantiales successive generantur et successive corrumpuntur, sed quia casus fortificatur ponendo quod agens sit aequae applicatum, tunc in illo casu non est inconveniens concedere quod daretur ultimum instans rei naturae permanentis in esse. nam illud habent ponere, qui concedunt aliquid successive Rarefieri ponendo quantitatem distinctam a Re quanta. nam in aliquo casu verum esset dicere a rarefit nunc et immediate post hoc Rarefiet. et tunc si a habeat quantitatem pedalem in instanti rarefactionis pedale habet ultimum instans sui esse et est res naturae permanentis, igitur in aliquo esset dare ultimum instans rei naturae permanentis in esse. nam a desinit esse pedale per positionem de praesenti, quia nunc a est possibile et immediate post hoc non erit pedale. et per consequens nullum est inconveniens quod possit dari ultimum instans rei naturae permanentis in esse.

14secundo illud videtur esse possibile in materia caritatis nam sit Sortes in gratia et incipiat peccare per remotionem de praesenti et incipit producere aliquem actum successive et incipit successive esse in peccato, nam signetur instans inceptionis peccati, tunc arguitur sic voluntas SV309vb Sortis in illo instanti est in caritate, quia adhuc non peccat. et immediate post hoc voluntas ipsius erit in culpa, igitur caritas non erit, tunc verum est dicere in illo instanti caritas nunc est et immediate post hoc non erit.

Secunda obiectio et responsio

15secunda ratio contra positionem illius doctoris, quia si illa esset vera, sequeretur quod latitudo gradualis formae et quaelibet forma quae acquiritur quod acquiratur tota simul, et tunc in instanti in quo caritas est alteratio sequitur quod motus esset in instanti quod est inconveniens, quia partes motus correspondent partibus temporis. patet tamen consequentia, quia ubi agens esset sufficienter applicatum passo quaelibet pars quae acquireretur in subiecto produceretur et acquireretur subito ex eo quod qualitas secundum istum doctorum non habet partes.

16Respondetur quod ex applicatione agentium adhuc salvaretur successivo, scilicet ex parte partium quantitivarum. et sic agens non potest nisi successive applicari secundum omnis suas partes, tunc diceretur quod acquisitio quantum spectat ad propositum potest sumi dupliciter.

17uno modo pro productionem qualitatis quae acquiritur. et sic secundum istum doctorem Realiter acquisitio non esset motus, sed terminus motus nam productum et productum esse sunt idem realiter et formaliter et isto modo acquisitio nullo modo esset proprie motus.

18Alio modo sumitur pro aggregato ex producentibus aliquarum primarum illi qui ultimo acquiritur. nam similis est solutio de rarefactionem. tenendo quod quantitas distinguatur a Re quanta, quia in illo casu infinitae quantitates acquiruntur. et tamen quamlibet illarum praecedit infinitarum productio et corruptio, et sic alteratio sumit pro productione omnium partium praecedentium ultimam.

Tertio obiectio et responsio

19tertio arguitur, quia si sic, tunc sit ita quod aliquod calefiat uniformiter quantum ad omnes partes sui subiecti, tunc quaelibet pars quae producitur producitur subito. et per consequens caliditas tota simul, quia sicut ex punctis non potest linea constitui, ita ex mutatis esse et mutationibus subitis non potest successivo constitui. unde puncta non constituunt lineam nec instantia tempus nec momenta motum, nec mutata esse, nec mutationes subitae constituunt successionem. et per consequens alteratio non erit mutatio successiva, quia erit composita ex infinitis productis esse vel mutatis esse.

20hic potest Responderi probabiliter quod licet ex infinitis punctis non possit fieri linea, nec ex infinitis instantibus possit fieri tempus nec ex infinitis mutatis esse possit fieri successivo non tamen sequitur quod de infinitis, ita possit esse. unde rationes Philosophi in VIo Physicorum probantes quod compositum non potest constitui ex infinitis individualibus. non tamen probant de infinitis, ita quod si aliquid Rarefiat potest Rarefieri continue et ex infinitis mutatis esse seu mutationibus instantantiis potest esse aliqua successivo.

Quarta obiectio et responsio

21quarto arguitur, quia quaerendum est a quo corrumpitur Remissior caliditas, si sit aliquod agens quod producat intensiorem, nam bene mirabile est a quo corrumpitur praeexistens caliditas.

22Respondetur quod ipsa SV310ra corrumpitur a natura, quia huiusmodi gradus esset otiosus in natura, et sicut natura evitat vacuum, ita evitat otium, immo corrumpit ipsum.

Quinta obiectio et responsio

23quinta ratio est de accidentibus sub speciebus panis post consecrationem corporis christi ponitur quod caliditas praeexistens augeatur quod per fieri quod per applicationem ad ignem, ut patet ad experientiam.

24tunc arguitur, quia vel illa accidentia quae fuerunt panis remanent vel non. si sic, tunc ibi est Realis intentio. si non, tunc erunt alia accidentia quam fuerunt in pane quod videtur esse periculosum dictum, quia illa accidentia non haberent figurare corpus christi.

25Respondetur quod si fiat intensio vel Remissio illa non est per additionem partis ad partem. sed hoc est pro productionem novae qualitatis et ad salvandum quod ibi sint species panis translanti in corpus christi sufficit quod accidentia sint eiusdem speciei et quod faciant similem effectum.

Sexta objectio et responsio

26sexto arguitur caritas praeexistens remanet cum caritate acquisita, igitur. antecedens probatur, quia caritas producit actum meritorium, quo Sortes meretur. modo in illo instanti in quo Sortes meretur. etiam meretur suam caritatem augeri, igitur in illo instanti deus ei confert caritatem, sed quod prima Remaneat cum ista. patet quia prima caritas causat actum meritorium, et signetur instans in quo causat actum meritorium in Sorte et pro illo actu meritorio debetur ei nova caritas, et signetur illa nova ipsa infunditur in Sorte in instanti in quo prima caritas erit in eo, igitur ex ipsis sit aliqua compositio. Et ista ratio est satis apparens contra illum doctorem ponentem quod nulla caritas est alteri est alteri compossibilis in eadem specie.

27Respondetur quod in illo instanti in quo Sortes meretur gradum caritatis sibi infundi non Recipit illam caritatem. et hoc in instanti, sed immediate post hoc eam Recipiet. et sic non concluditur quod cum caritate prima infundatur alia caritas, sed prima habet ultimum instans sui esse, sicut de quantitate imaginatur, quia si continue sit fiat nulla erit caritas, quae in mediante post hoc infundetur, nam quaelibet manebit praecise per instans nam quacumque data ante illam erat alia, et ante illam alia, et sic in infinitum. et sic concedendum est quod quaelibet caritas quae in hoc instanti conferretur propter meritum praecise duraret per instans, et sic ista ratio non concludit.

Septima objectio et responsio

28Alia solutio est ista quod caritatem concurrere ad actum meritorium potest dupliciter intelligi.

29Uno modo quod caritas fecit quicquid Requiritur ad hoc quod actus meritorius sit. et in illo instanti in quo ipsa fecit quidquid potuit. potest dici quod prima non est, sed est caritas nova qua Sortes per actum suum meretur. unde si sint duo agentia uniformia et uniformiter applicata et agant in aliud passum per unam totam horam, et in instanti finali illius horae passum sit summae calidum. tunc poterit stare quod unum illorum agentium habeat primum non esse sui, igitur in instanti finali illius horae, et quod aliud agens remaneat, nam potest concedi quod agens corruptum fuit causa calidatis, nec instans, et tamen hoc agens non est SV310rb quando hoc est summe calidum, sed quod fuerit causa summae caliditatis, apparet quia tantum agit ad hoc, sicut agens quod Remansit. nam in instanti in quo corrumpitur aliud agens nihil agit, et ita proportionaliter potest imaginari quod quando caritas, quae concurrisset ad actum meritorium in illo instanti caritas non esset, si esset alia, quae contineret perfectionem primae, scilicet addita per actum meritorium.

30contra hoc posset instari, tamen habita ista imaginatione, licet ista opinio sit sustinibilis, non tamen est evidenter probabilis, sed magis tenendum est quod intensio fiat per additionem gradus ad gradum, ut communiter tenetur. et haec sint dicta de ista lectione.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus