Lectio 91, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.01-dev-master | January 22, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, January 22, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio91

Lectio 91, de Caritate

Tertia opinio de intensio formarum: quod intensio formarum non fit per additionem gradus ad gradum

1Restant alia tractanda circa materiam caritatis Recitando opiniones. unde adhuc fuit una opinio tertia in ordine, scilicet, quod intensio formarum non fit per additionem gradus ad gradum, sed ipsa fit per depuratione a suo contrario. et isto modo conceditur caritatem intendi, scilicet, per Remotionem qualitatis contrariae, scilicet cupiditatis.

Deficientia opinionis

Prima deficientia

2sed ista opinio deficit, quia multae sunt qualitates, quae non habent contrarium, ut scientia non habet qualitatem contrariam, saltem quae sit positiva. nam anima in principo sui esse est tanquam tabula Rasa in qua nihil depictum est, igitur ut virtutes in anima depingantur, non oportet quod habitus contrarii depurantur seu Remittantur.

Secunda deficientia

3secundo illud apparet de lumine, nam lumine per applicationem lucidi intenditur, et tamen non est per depurationem sui contrarii, quia ipsum non habet contrarium, et ita argueretur de aliis qualitatibus, quae intenduntur, quae tamen nullum habent contrarium.

Tertia deficientia

4tertio q si opinio esset vera sequeretur quod aliquis esset in peccato mortali et in caritate simul. consequens est falsum. et patet consequentia, quia contrarium caritatis est culpa mortalis et est contrarietas inter caritatem et peccatum mortale ex lege stante, et per consequens si caritas augeatur, culpa minuitur, verum quia tamen ista ratio non concludit.

Quarta deficientia

5quarto arguitur nam si opinio esset vera, sequeretur contradictio et sit una qualitas quae vocetur a quae debeat intendi per depurationem suae contrariae, quae vocetur b, tunc arguitur sic: a intenditur quod patet, quia minus commiscetur cum suo contrario b. etiam arguitur de sua b contraria qualitate, quia minus miscetur a etiam b intenditur. et per consequens ponitur Implicatio contradictionis, quia ponitur quod a intenditur et non intenditur et b etiam.

Quinta deficientia

6quinto arguitur inquirendo quomodo qualitas minus miscetur sua contraria. videtur quod non est aliud nisi quod aliquid corrumpatur de sua contraria. et per consequens taliter sic opinans incidit in viam consequentiam credit evitare.

Sexta deficientia

7sexto data qualitate aliqua ipsa est tota latitudo et forma in sua specie. et etiam sua contraria, quia per adversarium non intenditur per additionem partis ad partem, igitur talis qualitas est summa, et ita argueretur de sua contraria. et per consequens sunt duae qualitates summae in eodem adaequate.

Quarta opinio de intensione formarum

8quarta opinio est quod qualitas intenditur ex eo quod Reducitur de potentia ad actum. unde qualitas quantum est de se est individualis intensive secundum applicationem agentis redditur actum tantae activitatis et potestatis, et ante erat in potentia. et sic ipsa Redditur potentior et activior. Unde producto gradu luminis in medio ipse est individualis intensive, SV310va sed quando agens est intensius ille gradus Redditur in maiori activitate non quod ille gradus aliquid acquirat, sed quia activitatem habet efficaciem[?] ex eo quod de potentia ad actum Reducitur. sed ista ratio seu positio est voluntarie posita, quia dicere quod agens ponat gradum intensiorem, nisi per virtutem influxam non est rationabile dictum nec fundamentum, quia agens nihil producit intendendo qualitatem.

Quinta opinio de intensione formarum

9quinta opinio est quod esse qualitas distinguitur aliquo modo ex natura rei a suis gradibus et gradus distinguitur distinctione formali, vel distinctive, quae vocatur ex natura Rei, cuius imaginatio est explanata, quia dicit de Rippa quod secundum multitudinem denominationum est distinctio obiectalis, ut quia esse distinguitur aliquo modo a vivere, et ita de aliis secundum praedicata essentialia est distinctio a parte rei. et illa imaginatio confert ad capiendum istam viam. unde sicut in trinitate est essentia quae est tres personae essentialiter distinctae, igitur essentia qualitatis distinguitur a suis gradibus et gradus inter se, non tamen est tanta distinctio sicut distinctio personarum in divinis. et iste est minimus gradus distinctionis. et tunc diceretur quod intentio fit per generationem graduum novorum identice et essentialiter cum esse illius qualitatis concurrentium. et Remissio fit per corruptionem graduum absque hoc quod essentia formae corrumpatur. unde essentia nata est esse sub quolibet gradu quantum est de se, non tamen distinctio est ibi tanta quin propositio affirmativa de praesenti sit vera, scilicet, quod essentia est illi gradus et econtra gradus illi sunt illa essentia.

10Sed ista opinio videtur ponere inconveniens, quia ponit unum quod est difficilius quam articulus trinitatis, ponere enim quod essentia sit plures Res. ex hoc Reprobatur quia ad salvandum intensionem formarum non oportet ponere tantam difficultatem.

11secundo arguitur de gradu noviter producto iste gradus incipit esse, iste gradus est haec essentia, igitur haec essentia Incipit esse, et ita, si corrumpitur essentia eodem modo, iste gradus corrumpitur; iste gradus est haec essentia, igitur haec essentia corrumpitur. modo syllogismi[?] expositorii[?], nisi arguatur in terminis divinis.

12Item, tertio si gradus corrumpitur utrum sit aliquid eorum vel non. si sic, tunc corrumpitur aliqua essentia. si non, tunc ille gradus nihil est, etc.

Sexta opinio de intensione formarum: quod intensio formarum fit per additionem gradus ad gradum in eodem situ adaequate

13sexta opinio quae tenenda est in ista materia, scilicet, quod intensio formarum fit per additionem gradus ad gradum in eodem situ adaequate. et illae partes sunt eiusdem rationis. ista positio consonat experientiis.

14primo, quia aliqua posita igni continue acquirit maiorem et maiorem caliditatem.

15Item lucidum appositum medio producit lumen, et si superveniat aliud lucidum lumine fiet maius, quia unum lucidum non desinet agere propter aliud. utrum tamen efficiatur unum lumen, ex istis duobus non est modo speculandum, sed sufficit quod lumen sit maius. ista positio est tenenda, quia sequitur experientias.

16Contra hoc tamen arguitur, quia aliquae sunt auctoritates, quae huic opinioni Repugnant. unde dicit Aristoteles quod duo accidentia solo numero differentia SV310vb non possunt esse in eodem subiecto, et tamen si fiat intensio caliditatis ad ignem, oportet quod duo accidentia similia in specie sint in eodem subiecto, igitur.

17Respondetur quod accidens habens terminum suae perfectionis non est compossibile alteri accidenti eiusdem speciei. ubi est notandum quod secundum doctrinam Aristoteles Res habent terminos suae perfectionis et magnitudinis. Unde datur gradus maximus caliditatis, scilicet, illa caliditas conveniens igni bene disposito. dicitur tamen quod ille gradus est actus cui Repugnat Recipere vel esse in eodem subiecto cum uno alio suae speciei. sed ille gradus non est intensibilis naturaliter. unde si ad imaginationem esset aliud agens applicatum quod esset fortius non posset aliquid addere gradui caliditas ut 10, et sicut repugnat formae substantiali Recipere aliam formam vel esse in subiecto cum una alia forma eiusdem speciei. Ita duae qualitates summae eiusdem speciei non possent esse nec se compati in eodem subiecto causa est, quia quaelibet talis caliditas habet termen suae perfectionis. et semper citra illum gradum summum quilibet gradus tendit ad perfectionem et ad termen perfectionis. et ex ipso gradu adveniente efficitur qualitas intensior. nam ratio tendentiae unius potest uniri alteri, ut ex ipsis constituatur unum, et sic apparet quod intensio Aristoteles est loqui de accidentibus, quae actualiter habent termen suae perfectionis quibus Repugnat Recipere aliud accidens similem in speciei.

18secundo Repugnat subiecto aliud accidens Recipere, quia summe bene sibi est per illud accidens summum.

19tertio quia ex ordine naturae Repugnat subiecto aliud accidens recipere, quia illud esset otium et natura abhorret otium magis quam vacuum. ita quod ex determino communi naturae impeditur receptio gradus, qui haberet suam perfectionem.

Responsio ad rationes

20Circa istam materiam solent adduci multi casus difficiles, sed quia sunt magis naturalia seu naturales Relinquuntur ad vicum straminis.

Ad primam

21Sed Respondendum est ad rationes factas in principio quaestionis, quia dicebatur primo quod nulla talis caritas est ponenda consecutionem finis. nam philosophi negant talia dona.

22hic dicitur quod investigatio naturalis non sufficit attingere veritatem, nam philosophi contradicunt sibi in materia felicitatis, Ita quod fuerunt variae sectae. et ideo non est eis credendum, et ita patet quod haeretici fuerunt satis per ecclesiam in ista materia confutati.

Ad secundam

23Ad secundam cupiditas potest naturaliter tolli, igitur et caritas naturaliter acquiri. negatur consequentia, et causa est quia in statu innocentiae primus parens erat sine cupiditate, et tamen non erat ex naturali institutione cum gratia et ad probationem, quia virtutis possunt acquiri in tanto gradu quod Reducunt Regimen animae ad concordiam. ita quod ratio dominabitur viribus inferioribus. negatur hoc quia virtus non potest acquiri sine caritate, nec exire in actum virtuosum, nisi directa SV311ra cuius influentia, si subtrahatur virtus non exibit in actus meritorios, et quando allegabatur de plotino philosopho qui, ut ait Macrobius, ponit quattuor virtutes, unam ponit quae vocatur politicam aliam purgatoriam, quae vincit passiones, tertiam purgativam cum qua nulla passio est compossibilis, et sic in illo casu tolleretur plene cupiditas. quartam virtutem ponit exemplarium virtutum summa virtus, scilicet, deus. modo iste philosophus gentilis ponit quod contingit habere tantam virtutem quod nulla cadit passio.

24hic Respondetur quod ipse loquitur de virtutibus speculative et non practice ut seneca in multis locis. unde dicitur quod si isti philosophi tenuissent vitam quam descripserunt fuissent sancti viri, et Ita potest imaginari tantam virtutem quod ipsa tollent Rebellionem in Regno animae.

25secundo dicitur quod si illi practicaverint[?], sicut Socrates, qui fuit maxime virtutis, tunc dicendum quod fuerunt elevati per speciale dei adiutorium. unde fuerunt multi extra legem Iudaicam quibus deus illustravit ut testimonium veritatis dei iob mortuus fuit. et sic per hoc sequentes puram honestatem fuerunt a deo specialiter illustrati. et si habuerint vitam quam descripserunt hoc fuit per dona gratuita.

26Ulterius est notandum quod cupiditas et caritas non sunt contrarie formaliter. patet quia quilibet in penam peccati originalis habet cupiditatem, licet sit in caritatem illud apparebat maxime in paulo, qui propter intensivam caritatem aiebat cupio dissolvi et esse cum christo. et nihilominus habebat cupiditatem ipso teste et conquerente quod ipse habebat legem membrorum legi mentis suae Repugnantem.

27secundo nec contrariantur quantum ad primos eorum effectus. primus enim effectus cupiditatis est motio prava quae est primus modus et stat cum actu caritatis in finem directivo, ut sub intentione castae vivendi. paulus habebat stimulum carnis, scilicet angelum Satanae, qui eum collafizabat[?], et sic nec actus primi eorum contrariantur. Sed actus consecuti non stant simul, quia actus ultimus cupiditatis est electio temporalis propter se tantum et ultimate et non stat cum caritate, quia ipsa est culpa mortalis.

Ad aliam rationem

28Ad aliam rationem, quia sequitur Sortes facit quod in se est, igitur Sortes gratificatur, sed antecedens est in sua potestate naturali, igitur consequens.

29Respondetur quod prima consequentia non valet causa est, quia quacumque Sortes faceret posset naturali adhuc ipse non gratificatur. Sed ista consequentia est bona: Sortes facit quod in se est et haec lex stat demonstrando per li haec legem christi, igitur Sortes gratificatur. et si dicatur antecedens est in potestate naturali Sortis, dicitur quod licet antecedens pro prima parte sit in potestate naturali Sortis, non tamen pro secunda. et ideo totum antecedens non est in potestate Sortis. et si arguatur sic: antecedens non est in potestate naturali Sortis, igitur Sortes ad hoc non obligatur, quia nullus obligatur ad impossibile, SV311rb negatur consequentia, quia Sortes obligatur ad hoc per dei miseriam, scilicet, ad legem. nam si faciat quod in se est deus ei conferet gratiam.

Ad aliam rationem

30Ad aliam rationem, nullum donum creatum requiritur ad gratificandum creaturam necessario, quia quocumque dato creatura posset esse grata sine illo.

31hic dicitur quod nullum donum creaturam requiritur sed Requiritur aliquod donum creatum secundum legem. et hoc habet per logicam discerni, dicitur tamen quod acceptatio magis gratificat creaturam quam quodcumque aliud donum creatum, licet donum creatum requiratur ad hoc lege stante.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus