Lectio 92, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.01-dev-master | January 28, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, January 28, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio92

Lectio 92, de Caritate

Ad aliam rationem

1Ad aliam rationem, quando dicitur quia vel caritas est indivisibilis et hoc non, quia tunc sequeretur quod omnes essent cari aequaliter. si dicatur quod caritas est divisibilis, contra quia caritas non est Remissibilis, igitur non est augmentibilis. antecedens apparet, quia si esset Remissibilis hoc esset per peccatum veniale, et hoc non, quia sequeretur duo inconvenientia.

2primum quod aliquis mereatur tantum sicut Beatus Petrus, et tamen non plus praemiaretur in caelo quam infans noviter baptizatus.

3secundo sequitur quod aliquis punietur in inferno qui numquam mortaliter peccasset.

4Respondetur primo quod dato quod caritas esset indivisibilis non propter hoc, sequitur quod omnes essent deo cari. et posset ista consequentia varie interimi secundum quod sunt varii modi ponentium caritatem non habere partes graduales.

5secundo quia caritas non est intrinsece caritatis nec denominat aliquem intrinsece earum, nam cum aequalitate caritatis in duobus sunt inaequalitas denominationum, ut staret quod aliqualiter participarent caritas, et tamen inaequaliter acceptarentur. et sic denominatio, quae est esse carum deo est extrinseca huiusmodi qualitati, quae est caritas, sed magis Resolvitur ad divinam acceptationem.

Obiectio

6Sed contra arguitur, quia omnis qualitas habet rationem specificam per quam differt ab aliis alterius speciei, et illa non est nisi esse illius qualitatis, igitur intrinsecum est caritati quod ipsa sit caritas.

Responsio ad obiectionem

7Respondetur quod caritas est alicuius certae speciei et habet aliquid quod est de ratione eius specifica, sed negandum est quod hoc sit Reddere carum, et si arguatur quod esse caritatis est huiusmodi, dicitur quod ibi petitur principium, et sic de directo posset negari.

8Et si quaeratur quae est denominatio intrinseca caritatis, hic dicitur quod vocabulum non est impossibilem, nec habemus vocabula concretiva imposita quae communicantur subiecto intrinsece vi huiusmodi informationis, et sic conceditur de omni qualitate vitali. Ita quod qualitas immutans mentem vitaliter ex eo non est aliqua denominatio intrinseca. patet si inhaeret alteri, tunc non illud subiectum cui inhaerebat denominaret.

9secundo non solum denominatio caritatis potest esse maior vel minor per acceptationem, sed etiam potest esse maior vel minor per assistentiam spiritus sancti sibi qui eam vivificat, quia secundum quod spiritus sanctus mentem magis vivificat secundum hoc caritas denominat subiectum magis carum, nihilominus tamen tenetur quod caritas est intensibilis et remissibilis et componitur ex partibus intensivis. et tunc ad rationem, quia tunc caritas esset Remissibilis per peccatum veniale.

De differentia peccati venialis a peccato mortali

10notandum est aliquid de differentia peccati SV311va venialis a peccato mortali. unde aliqui ponunt differentiam inter peccatum veniale et peccatum mortale in ordine ad penas eis debitas nam in peccato mortali debetur aeterna pena. peccato veniali debetur pena temporalis, sed ista assignatio differentiae nulla est, quia quantificatio penae est impertinens ad gravitatem culpae quod patet quia signata gravi culpa, si deus per suam potentiam non vellet dare penam peccatum, non esset minus grave nec defforme, igitur quantificatio penae est impertinens ad dandum differentiam inter mortalem et veniale peccatum.

11secundo daemones graviter peccant et tamen propter illa peccata nulla eis debetur pena, quia deus non vult eos punire eo quod sunt extra locum merendum, licet sint in loco ubi non iuste agant.

12alii autem ponunt aliam differentiam dicentes quod eo different, quia veniale non est legis transgressio, et mortale est contra legem et dei mandatum. Sed ista differentia non videtur bona, quia omne malum est prohibitum nam scriptura prohibitum facere malum et a malo declinare.

13Confirmatur, quia ratio peccati consistit principaliter in comparatione ad legem et in deformitate eo quod actus est legi deformis, igitur omne peccatum est contra legem.

14Et ideo pro aliquali intellectu differentiae inter peccatum veniale et mortale.

15notandum est quod ex culpa originali creatura rationalis incurrit ignorantiam agendorum ex parte intellectus.

16secundo incurrit infirmitatem et impotentiam quantum ad effectum, et ideo ratione huiusmodi ignorantiae aliqua sunt fugibilia de quibus intellectus pro praesenti via non potest habere sufficiens iudicium practicum suae fugibilitatis. et aliqua sunt eligibilia de quibus creatura in hac vita non valet habere Iudicium sufficiens suae eligibilitatis. et alia sunt de quibus potest habere iudicium practicum sufficiens eligibilitatis vel fugibilitatis facta diligentia. et circa hoc ex parte ignorantiae tota latitudo eligibilium, de quibus intellectus non potest habere iudicium sufficiens eligibilitatis. et tota latitudo fugibilium de quibus intellectus non valet habere rationem fugibilitatis committuntur venialia circa hoc eo quod creatura deberet eligere vel fugere, quae debet.

17secundo ex parte impotentiae creatura incurrit fragilitatem atque infirmitatem suae naturae. et hoc est ex peccato originali. unde ratione peccati originalis consurgunt volitiones pravae et affectus mali, qui sunt primi motus in nobis quos etiam non possumus Reprimere et licet sint pravi, et non possumus eos evitare excusantur, tamen pro illo tempore pro quo non possunt reprimi, et haec facta diligentia.

18et sic omnes motus primi quos inevitabiliter incurrimus vocantur venialia. et ideo dicitur quod septies cadit iustus in die, scilicet, venialiter, et resurgit, et de peccatis venialibus dicitur, et intelligitur illa auctoritas, si dixerimus quod peccatum non habemus nos ipsos se duximus. et veritas in nobis non est. et sic tamdiu illud peccatum est veniale quamdiu secundum humanam diligentiam non potest evitari. et consequenter quando libere intenditur et continuatur intrat speciem mortalium et maxime si continuatur per tempus per quod posset SV311vb a voluntate suspendi non dubium quod induit speciem mortalium et cessat causa, scilicet, ratio excusandi propter fragilitatem. et ex alio potest dici peccatum veniale quod creatura de rigore iustitiae debet se totam deo et obligatione naturali tenetur in deum ferri et tendere, et quia aliquando non tendit in deum, nec Reffert se ad ipsum quantum potest. ideo dicitur peccare venialiter. Sed in statu ignorantiae nullum potuit esse peccatum veniale quod. patet quia primi parentes circa omnia agibilia distincta et directam notitiam habuerunt et non habuerunt fragilitatem aliquam, quae eos ad malum inclinaret.

Utrum veniale peccatum remittat gratiam?

19veniendo tamen ad materiam et difficultatem argumenti, quae erat utrum veniale peccatum Remittat gratiam. de hoc est duplex opinio.

20quidam dicit quod sic, de qua videtur fuisse dicens Guillelmus Altissiodorensis.

21alii dicunt contrarium, scilicet, quod veniale nullo modo potest remittere gratiam et non est fortior ratio ad unam opinionem quam ad aliam.

22Tamen tenendo prima Respondetur ad rationem in oppositum, qua arguebatur sic, quia si sic, tunc staret aliquem mereri tantum sicut Beatus Petrus, et non peccasse mortaliter. et tamen minus praemiari quam ipse Petrus, vel puer noviter baptizatus. consequens est falsum. patet consequentia. et sit ita quod aliquis meruerit tantum, sicut Petrus et consequenter per venialia Remittatur eius gratia, quia unum veniale semper Remittit unum gradum gratiae.

23et tunc gratia per venialia poterit Remitti usque ad non gradum, tunc recedat talis in illo gradu gratiae, qui est minor quam gradus gratiae noviter baptizati, tunc suppositis duobus, quae communiter conceduntur ab omnibus. primum quod baptismus sufficit ad salutem, diceretur quod in illo casu habebitur propositum, et ulterius dicitur quod consequens non est inconveniens, scilicet, quod aliquis tantum meruisset, sicut Beatus Petrus, et tamen minus praemiaretur quam infans noviter baptizatus. et causa est, quia licet adhuc magis meruerit, tamen stat bene quod minus praemietur vel forte dampnetur, quia venialia diminuit gratiam ratione cuius diminuitur praemium debitum. et illud coloraretur in alio casu, ubi non est necesse peccatorem resurgere ad maiorem vel aequalem gratiam, ut tenent Durandus, et multi alii. unde secundum dispositionem peccatorum secundum hoc a maiorem vel aequalem posset Resurgere, et unde cum peccator cadit mortaliter, resurgit ad maiorem gratiam. et sic continue in infinitum potest in milleculpam gratiam Resurgere.

24Sed, quia millum eorum teneo, quia gratia baptismalis est minima gratia sufficiens ad salutem et milla potest esse minor lege stante sufficit ad salutem. unde imaginandum est quod viator habens usum rationis secundum processum temporis continue obligatur ad maiorem et maiorem gratiae gradum.

25ulterius potest imaginari quod ultra gradum ad quem creatura ad quem creatura necessario obligatur potest habere excessum supra illum gradum ad quem de lege communi obligatur et iste gradus erit constituens ultra gratiam, quae est ex praecepto.

Responsio ad obiectionem circa peccatum venialem

26Et tunc Respondetur ad rationem quod venialia possunt remittere SV312ra gratiam quae inest creaturae per modum consilii ad quem creatura non obligatur. et tunc concedendum est quod tota latitudo huius gratiae potest tota Remitti per venialia, et si quaeratur de alia utrum aliquid eius possit Remitti per veniale.

27 Respondetur quod non quia eo ipso quod aliquid eius tolleretur eo ipso creatura peccaret mortaliter. et sic tota Remitteretur per peccatum, nec staret aliquid eius Remitti per mortale, quoniam tota Remitteretur. nam cuiuscumque gratiae talis privatio esset peccatum mortale, vel creatura quae ab huiusmodi gratia privaretur esset in peccato mortali.

28Aliter dicitur in hac materia, quia licet peccatum veniale de se non posset Remittere gratiam, per accidens tamen potest. ubi notandum est quod creatura rationalis secundum exigentiam status et dona collata sibi a deo et processum temporis magis obligatur ad maiorem gratiae gradum. ubi ulterius est advertendum quod quemque gradum gratiae creatura habuit semel ad illum vel ad maiorem obligatur vel obligabitur. causa est, quia secundum Augustinum gratia distinguit inter filios Regni et filios perditionis. et quando creatura est in gratia ipsa habet Ius ad hereditatem aeternam. nam quando fuit portio gloriae ipsa fuit creaturae data ad eius conservationem aeternam et ad illam creatura obligatur. et ita est in politia quod filius degeneraret, qui hereditatem traditam a patre non conservaret, sed peccaret in patrem.

29Et ex hoc habetur quod nulla est gratiae distinctio ad quam obligamur et gratiae sequentis, quia cuiuscumque gradus Remissio esset peccatum mortale.

30et sic peccatum veniale nullo modo potest Remittere gratiae gradum stante communi lege. et sic apparet quod illa in convenientia ab Initio illata non formaliter sequuntur ex positione.

Ad argumentum quod caritas non est intensiblis

31Deinde arguebatur quod caritas non est intensibilis, quia tunc deus posset taliter disponere circa creaturam quod nesciret eam praemiari. patet consequentia, et sint Sortes et Plato in aequali caritate et caritas illorum intendatur per unam horam, ita quod in fine illius horae Plato acquirat caritatem ut decem et in instanti terminante horam Sortem moriatur. tunc arguitur sic vel deus dabit Sorti praemium aequale praemio Platonis vel non. non potest dici primum, quia Plato habuit caritatem, ut decem. et Sortes non, quia vel Sortes habuisset caritatem, ut decem post instans terminans horam vel ante. non ante, quia etiam Plato non habuit et etiam Sortes erat in continuo motu ad gradum, ut decem. nec post, quia post illud instans Sortes non est. si non aequaliter Sortes praemietur, sicut Plato tunc capiatur excessus quo Plato magis praemiatur quam Sortes. nam quicumque excessus detur Sortes non attingebat gradum, ut decem per minus quod patet, quia gratiam, ut decem per minorem excessum appropinquavit gratia Sortis.

32casus est alias positus et est satis levis. ideo Respondendum quod in illo casu Sortes praemiabitur aequaliter Platoni, et quando dicitur quod Sortes non habuit in via gradum, ut decem et Plato habuit, igitur non debent aequaliter praemiari, etc. SV312rb negatur consequentia. causa est quia licet Sortes non habuerit gradum, ut decem, tamen nihil deficiebat sibi, et ideo debet tantum praemiari, sicut Plato, quia tota dispositio ad praemium fuit in eo. ideo ipse debet praemiari.

33concederet tamen Hesbri quod in illo casu Sortes et Plato essent aequae deo cari. et tamen in nullo instanti erunt deo cari aequaliter. et ideo qualecumque ipsum nunc non est ipsum incipit vel incipit esse tale, ista propositio non habet locum, ubi propositio de futuro pro aliquo instanti ubi denominaretur quod sortes et Plato erunt aequales. Climeton tamen negat quod Sortes non fuit ita carus, et tamen aequaliter praemiabitur.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus