Lectio 93, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.01-dev-master | January 30, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, January 30, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio93

Lectio 93, de Caritate

Utrum qualitas spiritualis seu indivisibilis extensive possit subiecto extenso inhaerere?

1Sequens argumentum de caritatem tangit difficultatem, utrum qualitas spiritualis seu indivisibilis extensive possit subiecto extenso inhaerere.

Una opinio quod qualitas mundi inextensa potest realiter fieri extensa et e converso

2Et primo Recitatur una opinio cum suo fundamento. deinde ponetur conclusio Responsalis quae videtur magis consona veritati.

3unde est una opinio quod omnis qualitas mundi inextensa potest Realiter fieri extensa, et econverso, omnis qualitas extensa potest fieri inextensa et indivisibilis extensive.

Suppositiones pro istius opinionis

4pro declaratione huius opinionis ponuntur suppositiones.

Prima: quod omne accidens est intensivum vel alicuius intensionis

5prima suppositio: omne accidens est intensivum vel alicuius intensionis. patet quia impossibile est accidens esse infinite Remissivum

6secundo patet quia quodlibet accidens sua mediante est intensus.

Secunda suppositio: quod omnis qualitas inextensa continet partes secundum se et quodlibet sui unitas adinvicem

7secunda suppositio: omnis qualitas inextensa continet partes secundum se et quodlibet sui unitas adinvicem. patet quia partes intensivae uniuntur inter se, et qua ratione propter indistantiam una unitur alteri, ita inter se uniuntur, igitur cuiuslibet partes ad quamlibet partem est unio.

Tertia suppositio:

8tertia suppositio: alia est unio partium intensivarum. et alia est unio partium ad subiectum. patet quia in qualitatibus corporalibus quae habent unionem intensivam et unionem continuitatis istae uniones sunt diversarum specierum. et una potest separari alia Remanente.

Quarta suppositio:

9Et ex hoc sequitur quarta suppositio quod habitudo partium intensivarum est alia ab habitudine unionis extensivae.

Quinta suppositio:

10quinta suppositio: omnes qualitates subiectum indivisibiliter informantes infinitis sitibus exterioribus coexistunt patet quia sicut sua substantia coexistunt in diversis sitibus ita illa accidentia eis inhaerentia coexistunt diversis sitibus, licet non commensurative. unde, licet anima intellectiva sit indivisibilis, coexistit tamen situi divisibili, scilicet, corpori humano. modo dicitur quod accidens spirituale inhaerens subiecto divisibili proportionaliter coexistit situi, immo tot sitibus quot coexistit subiectum suum. etiam patet, quia totum coexistit sitibus partium, igitur et accidens.

Sexta suppositio:

11sexta suppositio: destructo quolibet subiecto indivisibili, deus potest conservare habitudinem accidentis ad situm exteriorem quem habebat subiecto existente, id est, quod accidens occupet talem situm vel tot situs sicut ante faciebat in subiecto.

Septima suppositio:

12septima suppositio: deus poterit omne accidens non solum localiter verum etiam subiective multiplicare, id est, deus potest accidens ponere in diversis sitibus inhaerens. Ex quo sequitur quod aliquod accidens spirituale potest subiecto corporali inhaerere pure extensive.

13unde imaginatio stat in hoc quod accidens spirituale SV312va habet dupplicem habitudinem partium, scilicet, inter se et situm extrinsecum, unde posset dici quod prima habitudo esset habitudo partium intensivarum alia esset habitudo ipsarum in diversis sitibus vel Replicatio ipsarum in sitibus extrinsecis, sicut accidens indivisibile occupat situm et partes replicantur in diversis sitibus. Ita poterit inhaerere correspondenter.

Conclusiones istius opinionis

Prima conclusio

15Prima omnem formam accidentalem a subiecto et materia separatam poterit deus extendere situaliter unione partium non destructa. patet primo nam de corporalibus non est dubium propter Rarefactionem et augmentationem extensivam. sed de spiritualibus apparet quia ille possunt habere habitudinem uniones quantum ad situm, igitur per Replicationem partium in eodem loco potest fieri partium continuitas.

Secunda conclusio

16Secunda conclusio: accidens corporale potest fieri inextensum. patet quia habitudo partium intensivarum et unio earum est alia habitudo ab unione earum partium correspondenter ad situm extrinsecum, igitur secunda unio potest tolli stante prima, et per consequens potest tolli unio respectu situs Remanente unione partium inter se.

Tertia conclusio

17Ex quo sequitur quod nullum accidens determinat sibi ordinem partium in situ vel in toto. patet quia habitudo unionis partium intensivarum est alia quam unio extensiva, igitur extrinsece nullum accidens determinat habitudinem partium intensivarum. et sic stat accidentia corporalia habere habitudinem accidentium spiritualium et econverso stat qualitatem spiritualem habere rationem continuitatis, ita quod caritas potest informare subiectum extensivum et esse qualitas extensa. unde possibile est esse duas qualitates in eadem specie quarum una esset extensa et alia non. patet ex dictis quia si una inhaereret extenso subiecto dicitur extensa. si inhaeret inextenso diceretur qualitas inextensa.

18multa corollaria possent inferri quae essent bene pulchra, tamen studentibus Relinquuntur.

Obiectio ad istam opinionem

19Sed contra illam opinionem ponitur conclusio negativa quod nec caritas nec spiritualis qualitas potest subiectum extensum informare vel econtra. Sed Radix primi, quia nullus situs extrinsecus correspondet qualitati spirituali. ubi notandum quod Res indivisibiles extensivae habeant correspondentiam, situs hoc est ratione perfectionis. unde deo ratione suae immensitatis correspondet infinitus situs verus vel imaginarius. Ita quod secundum ordinem specierum perfectior species occupat maiorem situm vel nata est occupare, igitur situs correspondet alicui secundum quantitatem suae perfectionis. et ideo dicitur quod extra caelum est finitum spatium verum vel imaginarium correspondens deo ratione suae perfectionis immensae, et cum accidens sit minimae perfectionis situs non correspondet ei secundum quod correspondent subiectum cui inhaeret, nec sequitur quod si situs correspondeat angelo quod propter hoc correspondeat qualitati sibi inhaerenti.

20Et circa hoc quidam doctor notat quod licet intellectus sit simpliciter indivisibilis, et omnis actus eius vel habitus non oportet quod ubicumque est intellectus quod etiam eius SV312vb actus sit ibi, quia staret quod anima multiplicatur in diversis sitibus, scilicet parisius et Romae, et quod haberent armoniam parisius et non haberet eam Romae, et sic non oportet de accidentibus quod accidens occupet tantum situm, sicut intellectus. unde dicit Chaton quod licet sit indivisibilis, tamen eius intellectio est in capite, ex quo apparet quod Rem indivisibilem occupare locum est ratione suae perfectionis, et quia accidens non potest coexistere situi. ideo non potest si sit spirituale subiectum extensum informare.

Obiectio et Responsio

21Contra arguitur, quia saltem qualitas spiritualis potest subiectum extensum informare per multitudinem et ponatur quod qualitas spiritualis sit in qualibet parte subiecti et infinite Replicetur in situ indivisibili, vel creetur alia et alia qualitas differens, tamen numeraliter et non specifice. et tunc videtur quod una qualitas potest alteri uniri quo dato videtur quod aggregatum ex illis erit continuum.

22Respondetur quod partes huiusmodi qualitatis non sunt unibiles, nisi intensive, sicut nec anima per coniunctionem alterius non efficit unum, nec ex illis duabus, nec ex pluribus efficeretur unum, nec sunt in potentia ad unionem continuitatis, nec per extentionem, et qua ratione Repugnat animae indivisibili ex coniunctione ipsius cum alia esse continuationem vel aliquod unum per modum continuitatis, ita accidentibus indivisibilibus extensive repugnat esse continua in aliquo subiecto extenso vel eidem inhaerere. et licet in illo subiecto esset qualitas secundum casum positivum in argumento, tamen non esset continua per partes extensas.

23Est notandum quod proportionaliter in casu argumenti diceretur de illis qualitatibus existentibus in subiecto, sicut diceretur de punctis imaginando quod puncta essent continuantia et non componentia, et tunc diceretur quod nulla qualitas vel pars qualitatis esset alteri immediata, sed inter quascumque qualitates essent infinite mediae. ut ex punctis continuantibus non sequitur infinita sunt ibi puncta, nec est aliqua pars significabilis quin in illa sit punctus, igitur puncta sunt adinvicem continua. ita etiam, licet una qualitas esset alteri unibilis intensive. non tamen esset una alteri immediata. et ideo illa imaginatio deficit, quia sumit quod qualitates sint adinvicem continuabiles quod esse falsum. nec arguitur ex hoc continuitas, si una est alteri unibilis intensive.

24Ex hoc sequitur quod ista consequentia non valet in qualibet parte subiecti est qualitas, igitur totum Redditur quod extensum. et per consequens tenendum est pro via probabili, immo veriori quod qualitatis mere spirituales non possunt subiecto inextenso inhaerere, et dato adhuc quod possent inhaerere non inhaerent nisi puncto indivisibili illius subiecti si ponerentur puncta.

25concedendum quod qualitas spiritualis est in homine, et SV313ra tamen nullus punctus sibi correspondet, nec cuilibet parti ipsius.

Ad fundamenta illius opinionis

Ad prima suppositionem

26Et tunc ad fundamenta illius opinionis et primo ad primam suppositionem quando dicitur quod omne accidens est intensivum.

27hic dicitur, primo quod si quantitas distinguitur a Re quanta quod ipsa non est accidens intensivum, quia esset penetratio corporum, quia quadrupedalitas esset composita ex duabus bipedalibus se invicem penetrantibus, et tunc esset penetratio corporum.

28secundo etiam pars adequaretur toti, quia signata quantitate pedali, si ei applicetur quantitas quadrupedalis ipsa non excedet bipedalitatem, quia quantitas bipedalis inest extensa toti quantitati quadrupedali et quaelibet pars extensiva coextenditur toti, ergo quaelibet pars adaequatur magnitudini quadrupedali. nam quaelibet quantitas est per totum illud subiectum extensa.

29tertio datur instantia de actibus simplicibus in mente. unde supposito quod propositio mentalis habeat partes correspondentes partibus vocalis, tunc negatio istius 'sortes non currit' habet actum sibi correspondentem quae est qualitas mentalis, et tamen ille non est intensibilis nec Remissibilis, quia actus negandi non intenditur nec Remittitur.

30secundo ita diceretur de omnibus actibus simplicibus affirmativis, ubi non videtur quod huiusmodi qualitas sit intensibilis vel remissibilis.

31et quando dicitur ultra quod nisi sit, tunc accidens esset infinite Remissum. negatur consequentia quia pari ratione probaretur quod quolibet forma esset intensa quantumcumque esset Remissa, nec valet ratio sequens, scilicet, quod quodlibet accidens esset intensius sua parte, quia quantitas non est intentior suae parte.

Ad secundam suppositionem

32secunda est neganda, quae ponit ordinem partium intensivarum inter se, tamen si concederetur ordo hoc iam esset contra illam opinionem, quia gradus ultimo introductus non unitur gradui primo introducto.

Ad tertiam suppositionem

33tertia suppositio quae dicit quod alia est unio partium intensivarum inter se et alia est unio ad subiectum. conceditur in qualitatibus corporalibus, sed si generaliter intelligat negatur quia qualitas spiritualis habet solum habitudinem partium inter se. et non habet partium habitudinem inter se ad situm, quia partes non habent situm.

Ad quintam suppositionem

34quinta suppositio, ubi ponit quod qualitas sunt in tot sitibus, sicut subiecta quibus inhaerent, negatur haec suppositio, quia ratione perfectionis convenit deo vel angelo coexistere infinito spatio. et tamen non oportet quod accidens inhaerens angelo tanto spatio coexistat eo quod est minime perfectionis respectu angeli.

35Adhuc erat una ratio, sed ex dictis satis patet quid dicendum sit.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus