Lectio 94, de Caritate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.02-dev-master | February 01, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, February 1, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio94

Lectio 94, de Caritate

Utrum secundum proportionem debeat esse proportio gratiae?

1Et etiam propositum erat aliquid dicere de caritate, et ideo dicitur modo unicum verbum de caritate et maxime circa illud dubium, utrum secundum proportionem statuum debeat esse proportio gratiae.

2ubi notandum est quod in tota latitudine perfectionis humanae datur infimus gradus perfectionis et etiam supremus secundum institutionem divinam. unde infimus gradus est gratia baptismalis quae sufficit ad salutem SV313rb et nulla minor gratia sufficeret. nam apparet quod in prius noviter baptizatis, ipsi nullum transgrediuntur praeceptum et sequuntur vitam aeternam. Deinde gradus superior poneretur secundum dispositiones hominis naturalem et gratuitam, ut qui capacior esset ingenio magis obligaretur deo in suis praeceptis. unde daretur creatura rationalis habens ita Remissum usum rationis quod confusissima cognitio et dilectio dei sufficeret ad salutem et forte in aliquibus simplicibus personis habet locum, quia ipsi non habent cognitionem et intensum amorem de deo, et sic poneretur latitudo praeceptorum quia staret quod Sortes amplius obligaretur in lege christiana quam Plato et hoc sine voto vel alio pacto speciali, et tunc posset esse una obligationis latitudo cadentis sub praecepto nec omnes obligantur aequaliter, ut non omnes obligantur ad actum fortitudinis et ad patiendum martyrium pro christo. etiam non omnes obligantur ad dilectionem Inimicorum.

3ubi notandum est quod praeceptum videtur generale de dilectione proximi, igitur inimicus debet diligi.

4pro isto ulterius est advertendum quod circa Inimicum est duplex dilectio. una est qua optatur gratia et felicitas aeterna cuilibet viatori et hoc generali consideratione, et sub ista generali dilectione tenetur quis quemlibet diligere. sed si occurrat inimicus secundum rationem particularem, tunc ipse non tenetur diligere eum in particulari, sicut amicum. sed sufficit quod ipse non habeat odium vel actum Repugnantem dilectioni generali proximi. Et Inimicus diligendus est ex praecepto generali dilectione qua debemus creaturam diligere, ut suum finem debitum adispicatur, et sic quamlibet creaturam propter deum debemus diligere et in ipsam deum diligere, et si occurrat amicus sub ratione particulari praeter hoc tenemur diligere ipsum et sibi subvenire, sed de inimico non sic quod si quis faciat, scilicet, quod quis diligat Inimicum praeter generalem dilectionem et ei subveniat. tunc illud opus est supererogationis et perfectionis ultra praecepta. Ad illud tamen opus tenentur pastores ecclesiae. unde pastoribus ecclesiae generaliter debet esse contentus sui propter deum et proximum. ideo dicebat salvator Iohannes [X] ""ego pastor bonus et bonus pastor est qui animam ponit pro ovibus suis."" et quia ibi loquitur de vita corporali, igitur episcopus tenetur pro ovibus suis exponere vitam corporalem. et per consequens tenetur exponere se morti pro proximo Iuvando et corporalem voluntatem abicere et divitias pauperibus erogare eis subveniendo.

5Et ex hoc possent inferri multa corollaria quae tangerent ecclesiam et praelatos, quae dimitto brevitatis causa. apparet etiam de gravitate peccati praelatorum, ubi vident oves perire et non Iuvant, et quomodo ipsi obligantur ad aliquos gradus ultra nos. unde illa quae sunt consilii in latitudine inferiorum sunt praecepti in superioribus praelatis. et esset ordo ponendus, quia summus pontifex tenetur habere supremum gradum caritatis et maxime tenetur animam pro ovibus ponere SV313va et tanquam servus adhibere pro ovum conservatione.

6et consequenter episcopi inter lupos, id est, Inimicos tenentur seminare verbum dei et oves mortuas ad vitam aeternam Reducere. et haec sint dicta breviter de materia trinitatis etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus