Lectio 95, de Libertate

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.02-dev-master | February 15, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, February 15, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

lectio95

Lectio 95, de Libertate [St. Victor Transcription]

1Circa secundum sententiarum determinando aliquam materiam primi in materia de liberalitate introducendo materiam de praedestinatione quae adhuc est primi libri.

Utrum liberum arbitrium possit necessitari ad peccatum?

2Quaeritur ista quaestio, utrum liberum arbitrium possit necessitari ad peccatum seu peccandum.

Rationes quod sic

Prima ratio

3et arguitur primo quod sic quia liberum arbitrium potest necessitari ex accidente fatalis dispositionis causarum de quibus Augustinus Vo De civitate capitulo nono loquitur ubi ipse introduxit versiculum illum, aney scilicet senecte, licet forte primitus non invenerit volentem inquit ducunt fata nolentem trahunt per quae immutatur quod fatalis dispositio causarum necessitat voluntatem quasi diceret quod volens sequitur impulsum causarum fatalium et nolens volenter trahitur. unde velit nolit sequitur pulsum et dispositionem causarum fatalium ipsam necessitantium.

4et seneca in tragoediis in illa tragoedia quae intitulatur de edipo ubi ait fatis agimur credite fatis et introduxit ibi quod fata homines necessitant, igitur ex intentione senecae fata voluntatem necessitant.

5Et ovidus in methamorophon introduxit venerem supplicitatem ad Jovem propter aeveam ut non pateretur infortunia, qui Respondit quod non poterat fata imitare, igitur fatalis dispositio causarum necessitat causas inferiores respectu actuum absolute.

6Confirmatur auctoritatibus philosophorum ponentium quod omnia futura de necessitate eveniunt. Unde aliquibus ponit quod possibile et necessariam non differunt nisi secundum nostram considerationem et ignorantiam quia videmus causas applicatas ad effectus futuros. ideo vocamus effectum possibilem et sic possibile et contingens nihil sunt nisi coincidant cum necessario.

7secundo confirmatur, quia istae mundus inferior regitur a causis superioribus secundum sententiam aristotelis in primo meteorologicarum igitur iste mundus eis obedit. modo si mundus sequatur earum impulsum sequitur propositum quod omnis effectus necessario evenient. et haec deducit avicenna et plures alii philosophi multum famosi. et tholomeus ait quod vultus huiusmodi soli subiecti sunt vultibus superioribus, quia omnis effectus existens in istis inferioribus habet in supercaelestibus corporibus scriptam.

Secunda ratio

8secundo arguitur ut arguebatur in prima distinctione quia deus vel voluntas divina in actione creatae voluntatis necessitat liberum arbitrium creatum, igitur antecedens. probatur quia voluntas divina concurrit cum libero arbitrio creato praeveniendo et huiusmodi praeventio non est in libertate liberi arbitrii. et tamen est causa sufficiens, igitur necessitat voluntatem. Ita quod arguatur sic deus vult praeveSV313vb nire voluntatem humanam ad producendum a igitur a producetur et antecedens non est in potestatem voluntatis igitur nec consequens. quod antecedens non sit in potestate voluntatis apparet quia non est in eius potestate quod deus eam determinet ad agendum et tamen deus est causa sufficiens actuandi voluntatem.

Tertia ratio

9tertio arguitur deus praecognoscit omnia futura et iudicat illa forae et illud iudicium est immutabile et simpliciter infallibile, igitur necesse est sic fore. antecedens pro prima parte apparet quia omnia nuda sunt et aperta oculis eius, sed pro secunda parte apparet quia ille est apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, et alibi ait ego sum deus et non mutor. consimiliter arguitur de determinatione divinae voluntatis quae ab aeterno fuit et est efficax, igitur nullo modo potest aliter evenire.

10Ideo tenuit aureolus quod si voluntas divina sit determinata volendo a fore ab aeterno fuit determinata et concedit illam consequentiam ab aeterno fuit determinatum a fore, igitur necesse est quod voluntas dei fuerit sic determinata et ita argueretur de quolibet futuro.

Quarta ratio

11quarto arguitur sic: deus animae christi Revelavit omnia futura contingentia. et impossibile est quod decipiat eam igitur necesse est sic evenire. prima pars antecedentis est magister in tertio distinctione 14ma ubi ait quod anima christi novit omnia quae verbum. secunda pars apparet quia impossibile est ex parte dei fallere aliquae ratione suae immensitatis sive bonitatis immensae.

12Et etiam ex parte decepti est impossibile, quia sequitur anima christi est decepta, et unitur verbo igitur verbum decipitur tenet consequentia per communicationem idiotatum et scire cognoscere errare sunt praedicata quae habent fieri circa idem si anima christi deciperetur verbum concretive denominaretur deceptum et ob hoc est unus articulus condemnatus qui facit mentionem quod anima christi posset decipi ipsa existente unica cum verbo. unde si per imaginationem deus faceret quod antichristus non erit et faceret oppositum antecedentis, tunc verbum esset deceptum et anima unica verbo deciperetur quod Repugnat nam si post Revelationem antichristus non eveniret necessario sequitur quod deus posset Revelare falsum quod non videtur bene dictum.

Quinta ratio

13quinto arguitur causalitas voluntatis est naturalis, igitur non potest ad opposita tenet consequentia ex IXno metaphysicae antecedens apparet de primis motibus qui procedunt a causalitate intrinseca voluntatis per modum naturae, igitur.

14Confirmatur voluntas respectu sui actus potest seipsam necessitare, igitur habet causalitatem naturalem. antecedens apparet quia respectu cuiuscumque actus ipsa potest habere producere ipsum quo posito producit actum et necessitatur ad producendum patet quia potentia rationalis volens aliquid et potens necessario facit illud et si non SV314ra sit impedita necessario producit illud igitur ipsa habet causalitatem naturalem.

Sexta ratio

15sexto arguitur aliqua illecebra potest necessitare voluntatem, igitur ipsa non est libera antecedens apparet, quia Resistentia voluntatis est finita et activitas illecebrae potest augeri in duplum in triplum, et sic in infinitum, et tunc secundum proportionem maioris inaequalitatis accidentis illecebrae fiet necessario actio voluntatis quia si sit maior activitas quam Resistentia sequitur quod necessario voluntas aget.

Septima ratio

16septimo arguitur obiectum beatificum necessitat voluntatem ad eius dilectionem igitur antecedens probatur quia sicut prima principia se habent ad intellectum ita ultimus finis ad voluntatem sed prima principia necessitant intellectum ad assentiendum eis propter se, igitur ultimus finis necessitabit voluntatem et per consequens ipsa non est libera.

17secundo nisi ultimus finis necessitaret voluntatem sequitur quod quilibet beatus posset privari beatitudine consequens est falsum, quia tunc animae beatae et angeli non essent confirmati si possent cadere. patet consequentia quia si respectu dei voluntas sit libera ipsa posset suspendere suum actum et cessare a dilectione dei, igitur ponitur desinere esse beata.

Octava ratio

18octavo arguitur quia libertas non ponitur in voluntate secundum durandum et multos alios igitur voluntas non est causa libera.

Sed contra

19In oppositum arguitur quia in scriptura ostenditur clare libertas in epistola quae canitur de sanctis ubi dicitur qui potuit transgredi et non est transgressus, et ibidem innuitur potestas liberi arbitrii ad peccandum. Ad idem est tota multitudo philosophorum approbatorum et maxime in moralibus. et tullius in tantum quod ut apparet in quinto de civitate dei capitulo nono ipse maluit negare scientiam divinam quam libertatem arbitrii, quia non ponere libertatem arbitrii esset subvertere totum Regimen politicum consilia deliberationes et totam humanam prudentiam et dare habenas voluntati ut faceret quidquid vellet, et haec est contra rationem, immo pagani dicerent quod non ponere liberum arbitrium esset malum et pernitio???mum[?] propter licentiam male agendum.

Divisio quaestiones

20In ista materia erunt octo articuli. primus habebit duas partes in quarum prima videbitur qui nomine fati intelligatur. In secunda parte videbitur seu tractabitur utrum corpora caelestia habeant efficaciam supra actus libere voluntatis seu liberi arbitrii quantum ad Regimen politicum. Alii articuli erunt secundum argumenta tacta ante oppositum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus