Principium I

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2012.11-dev-master | November 1, 2012

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, November 1, 2012

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

principiumI

Principium I

Utrum creatura posset participare omnem divinam perfectionem

1V1ra Circa primum librum Sententiarum, primo quaeritur utrum creatura rationalis sic ascendere possit in palmam summae fecunditatis quod apprehendere seu participare valeat omnem fructum suae bonitatis, id est, Utrum possit participare omnem divinam perfectionem.

Rationes principales

2Arguitur quod sic aliqua est possibilis creatura habens per divinam participationem quidquid habet Deus per essentiam, ergo propositum. Antecedens patet, quia omnis plenitudo ad intra exhibita potest exhiberi ad extra cum liberalitas magis attendatur ex parte communicationis ad extra quam ad intra Deus autem est liberalissimus, quare etc.

3Confirmatur nam quicquid perfectionis est in Deo per essentiam communicatum est humanitati Christi, ergo etc. Assumptum patet Apostolum dicens quod in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporatur. Item datus est ei Spiritus non ad mensuram Ioannes 3.

4secundo Deus potest creare unam speciem in quam concurrat omnes perfectiones communicabiles, ergo propositum.

6antecedens patet per bacalarium legentem in navarra, qui ponit quod eandem humanitatem praesenti accipere patere filius et spiritus sanctus quam verbum assumpsit.

7quarto arguitur auctoritate boetii IVo de Consolatione prosa 18, ubi infert corollarium porisina[?] quod ""sicut iustitiae adeptione fiunt homines iusti sic participationis divinitatis fiunt omnes dii"". Unde concludit ""omnis ergo beatus Deus.""

Sed contra

8Oppositum arguitur, quia esse certis limitationibus circumscriptum esse dependens sunt proprietates proprie creatura competentes ergo Deus non potest tribuere contrarias. V1rb Item quaelibet est finita ergo non potest infinite. Antecedens apparet per divinum petrum de salvente Religiosum legentem in navarra, quia ponit quamlibet creaturam esse finitae capacitatis praecise.

Divisio Quaestionis

9In ista quaestione primo videbitur de ascensu multiplici in palma, id est, in divinam essentiam. secundo de eius mirabili natura. tertio de fructibus palmae, id est, origine personarum.

Utrum sine gratia et alio dono creato Dues possit aliquem acceptare ad vita aeternam?

10Quantum ad primum est primo notandum quod ascensus in palmam potest multipliciter imaginari.

11pro cuius intellectu est advertendum quod doctores solent quaerere utrum sine gratia et alio dono creato Deus possit aliquem acceptare ad vitam aeternam.

Quod sic

12et respondet quod sic, quia liberalitas non est obligata[?] huiusmodi accidentibus licet de lege communi non sic faciat. unde in gratificatione creturae de facto concurrunt fides, spes, et caritas et dicta acceptatio, quae facit principatur totum, ideo ipsa sola sufficit reddere gratum omni alio dono circumscripto et sic salvaretur quod licet anima rationalis esset solum finitae capacitatis, tamen potest in infinitum amplius dignificari et beatificari, quia repleta capacitate illa dilectio potest continue esse maior et maior. Ex hoc sequitur quod staret creaturam habere beatitudinum formalem praecise finitam, et tamen infinite diligeretur vel beatificaretur per tale acceptationem.

Sed contra

13Sed contra praedictam arguitur per unum casum quem ponit olcot, scilicet quod Deus acceptet sortem in prima parte proportionali huius homine et in secunda deacceptet, et sic consequenter sic quod sortes sit in partibus imparibus acceptus et in partibus paribus sit deacceptus et sic mortuus sortis in fine horae.

14Tunc quaeritur quid Deus faciet de sorte utrum V1va dampnabitur vel salvabitur.

15ad hoc dicitur primo quod iste casus non stat de lege currente. et si dicatur quod cum casu agat deus lege stante, tunc dubitaretur de utraque parte an esset dampnatus vel salvatus, et hoc logicaliter respondendo.

16secundo dico magis doctrinaliter quod verisimiliter ipse salvaretur cum[?] quia Deus est magis pronus ceteris paribus ad misericordiam quam ad poenam. tum secundo, quia dato primo instanti non esse sortis videtur sufficere ad hoc quod sortes salvetur quod immediate ante hoc erat acceptatus deo et nunc non derelinquit aliquid, ergo etc.

Ascensus in deum est multiplex

17Sequitur de ascensu creaturae rationalis in palmam, sive in Deum, ipsa ad hoc aliquid conferente et iste ascensus est multiplex secundum quid multiplex est habet conferens. primo per viam iuntatur[?] directivam[?] secundo pro fine tertio pro agente; quarto pro natura impellente; quinto pro habitu dirigente et hoc multiplicatur secundum quod multiplex est habitus quid, scilicet, moralis alius naturalis.

Primus gradus directivus

18pro quo sciendum est quod multiplex est directivum in palma, quia quod est directivum in palmam ultimum finis politici, lex autem ad finem politicas[?] dirigit sed quaedam est lex nobis innata quae nihil aliud est quam tendentia in suum principium quam tendentiam habet quaelibet creatura in ordine ad primum principium inquantum est quaedam participata similitudo primum principii dicit eustratius supra primum Ethicorum et haec est semper recta quantum est ex parte sui quam boecius vocant legem antiquam primo de consolatio prosa quinto ""nihil antiqua lege solutum linquit proprie stationis opus. Omnia certo fine gubernans hominum solos respuis actus.""

19hac autem lege communicatio naturalis instinctive dirigitur de qua agit plato in thimeo et de hac dicit iustianus[?] in instincta quod haec est lex quam natura docuit omnia animalia forte etiam quod haec lex est illa virtutis scientia quae tullius in testiculannis[?] quaestionibus V1vb dicit nobis est innata sic inquirens nobis innata sunt virtutis semina quae si adolescere liceret nos utique ad vitam aeternam perducerent, et ideo Ieno acutissimus philosophus ponit felicitatem confiscere in huius legis et inclinationis primum principium conformitate ut recitat albertus cornatensis[?] in suo rudimento.

20Sed hic occurrit consideratio grata, sed difficilis de habitudine causae finalis ad efficientem respectu effectus quae, scilicet, praecedit in causando.

21Et primo dico quod causa finalis prius concurrit in producendo effectum quam efficiens, quia movet efficientem efficiens autem agit propter finem et ideo non videtur omnino irrationalis positio aristoteles et sui commentatorum in XIIo Metaphysicae, qui ponunt primam causam solum causare in genere causae finalis.

22secundo dico quod creatura per prius natura est bona quam sit ita quod si essentia et bonitas essent realiter distincta bonitas praecederet entitatem. unde et finis qui non est bene movet et haec non est nova opinio, sed fuit platonis dicentis quod bonum est prius ente ex hoc posset haberi quod si esset Ienoordo inter perfectiones, divinas bonitas esset prior quam entitas, quia bonitas de se non requirit productionem.

Secundus gradus directivus

23Secundas gradus directivus[?] in fine est quaedam tendentiam in fines medios per diversa media et haec est tota concatenatio causarum quam qui intelliget opificem intelligeret et sic beatus esset secundum philosophos.

24Unde Algasel in Metaphysica sua dicit intellectum humanum esse beatum cum in seipso descripserit mundum intellectualem talem qualis est iste mundus sensibilis haec autem cathena[?] vocari potest faIenotum secundum boethium IVo de consolatione prosa 6 licet doctores catholici nomen fati abhorre aut sicut Gregorius in omelia[?] Ephesiae[?], unde dicit absit acordibus fidelium ut fatum esse dicamus hoc tamen est propter errorem gentilium sicut patet per augustinum VIo de civitatem dei capitulo 9 ubi dicit quod gentiles dixerunt illam V2ra concatenationem esse causarum necessitantium respectu cuiuslibet effectus, et sic fatum nihil est, ut dicit gregorius et Augustinus ad hoc allegat senecam dicens[?] ducunt volentem fata velente[?] trahunt et idem videtur esse eiusdem inte??is[?] in tragoediis cum dicit fatis agitur etc. et in principio loquens tu sola etc. non allegavit in qua tragoedia et aliquis poeta te tua fata trahunt et idem senenca expressus videtur esse eiusdem intentionis VIo libro de naturalibus quaestionibus ubi agit de fulminibus ubi inter alia dicit fata irrevocabitur ius suum per agunt nec ulla conmoventur prece nec numa[??] flectit non gratia faciunt cursum irrevocabilem ingesta ex destinata fluunt, credo tamen quod seneca qui inter alios fuit maximus moralis non credit actus nostros de necessitate evenire, quia tunc non essemus laudandi vel vituperandi de actibus nostris.

25tunc etiam non esset consiliandum, tunc etiam cessarent poenae malorum et praemia bonorum sicut arguit Philosophus in Io perihermeneias, quae omnia sunt absurda, et ideo credebat quod intelligebat dicta sua respectu effectuum naturalium quantum ad augmentationes, diminutiones, alterationes, et alios motus naturales sicut nosinet[?] concedimus nec hoc est inconveniens nam si non esset liberum arbitrum omnia evenirent de necessitate naturali, si tamen secundum sensum quem verba videntur dicere intellexissent rationabiliter ab Augustino reprobantur ut sibi allegatum est, sed sic non fuit boecius immo conformiter cum augustino licet augustinus non velit nominare nomine fati, sicut facit bocius. et ideo videtur alteratio de nomine magis quam de re. unde Vo de civitate capitulo 9o ordinem causarum ubi voluntas dei plurimum[?] poterit neque vocamus neque fati vocabile nuncupamus, sic capit bocius saepe legem et metro[?] quinto primi legemque pati sidera cogis et bernardus silvester V2rb in macrocosimo[?] hoc, ergo lex est omnium passionum et omnium actionum creaturarum directiva quam natura docuit omnia animata ut allegatum est.

Tertius gradus

26tertius gradus est lumen intellectus practici quo illuminatur ad intelligendum principia moralia et conclusiones morales.

Quartus gradus

27quartus gradus est principia moralia in praedicto lumine evidentia.

Quintus gradus

28quintus gradus est dictamen practicum ex praedictis principiis deductum conclusive.

Sextus gradus

29sextus gradus est lex civilis quae non potest conclusive deduci ex praedictis principiis vel conclusionibus et dividitur in tres gradus secundum triplicem legum civilium varietatem quae varietas attenditur penes communitatum diversitatem quae sunt tres secundum aristoteles ethicorum et quarto et quinto politicae, scilicet, aristocracia et tyrocracia vel policracia.

30regnum est politia vel communitas in qua unus principaliter propter bonum virtutis et communitatis et hoc est optima. ideo debent esse perfectissime legis in ipsa et eius transgressiva est tyrannis. aristocratia est communitas in qua pauci virtuosi dominantur. tyrocratia vel policracia est illa in qua magna pars multitudinis et in qualibet istarum aliae et aliae requiruntur leges civiles et ex hoc patet quod leges sunt variandae secundum diversitatem locorum et temporum ex quo patet quod legistae[?] deficerent si leges rationas[?] quo ad omnes vellent approbare.

Septimus gradus

31septimus gradus est lex christi quae non est in potestate naturali hominis, sed revelata est dunutus[?]. advertendum tamen est quod iste septem gradus fuit inter se conformes nec in aliquo discordant bene gratianus in decreto dicit quod lex naturalis in evangelio continetur eus[?] prosecutio esset mens[?] ius[?] longa, ideo dimitto.

De statu innocentiae

32Sequitur nunc aliqua videre de statu innocentiae. pro quo dico V2va quod secundum doctores in statu innocentiae vires sensitivae erant plene obedientes rationi tum ratione negligente potuerunt exire in inobedientiam et in hoc differt status innocenciae a statu humanitatis christi quia in christo, ratio non poterat esse negligens et ideo partio[?] inferior non poterat non obedire rationi in statu vero innocentiae poterat ratio esse negligens, sicut de facto fuit et ex hoc peccatum primi hominis reducitur ad negligentiam ipsis et ita est dicendum de primo angelo et ex hoc patet quod primum peccatum tam angeli quam hominis fuit peccatum omissionis.

33secundo dico quod ex mobilia[?] virium inferiorum ad superiorum poterat ratio suspendere gravitatem actualem ad centrum terrae et ideo poterat levari superius per aera secundum libitum voluntatis.

34tertio dico quod Deum esse fuit primo parenti innatum et cum hoc demonstrabile, et consequenter est nobis innatum deum esse et cum hoc etiam demonstrabile nec est difficultas quod idem cognoscatur in diversis generibus cognoscendi in uno tamquam principium et in alio per demonstrationem sicut patet de una petitione in geometria quae petitur concedi tamquam principium et cum postea realiter demonstratur ut patet in exercitis in arte illa.

35quarto dico quod ex lumine intellectus poterat primus parens concludere articulum trinitatis, quia habitudo creaturae ad deum est insolubilis modo secundum gau??m[?] productio creaturarum praesumit emanationem divinarum personarum, et per consequens deus producit ut trinus, ergo in creaturis relucet trinitas.

36Item ad hoc est hugo de sancto victore libro de sacramentis dicens quod primus parens distinctissime cognoscebat animam suam esse imaginem trinitatis, etc. hoc tamen non obstante indiguit fide ad credendum articulos alios qui praecise dependent adiuva[?] liberate, sicut articulus incarnationis V2vb etc., passionis, etc, quia tales articuli non habent habitudinem ad creaturam, sed sunt supra facultatem naturae.

37Ex hoc sequitur contra nefandum in deum Abraham, qui ingenuscens[?] captivitatem populi sui tendebat maius ad astra ut veniret messias pro liberatione populi iudeorum tenens quod adventus messiae subiaceret constellationi stellarum et dispositioni fati.

38Similiter plures sarracenorum de lege macometi idem dixerunt.

39Similiter astrologi dixerunt quod omnes prophetae regnorum sectarum et legum currunt secundum certas periodos astrorum.

40ideo[?] contra tales deberent insurgere docti catholici et propter hoc ad eos dicit sacra scriptura adversum te habeo pauca quia permittis Jezabel, etc maxime, quia ista non possunt sciri a natura et rabi moyses recitat contrarium istorum seductorum inde agricultura egipciorum in quo legitur quod in populo in quo fuit abraham ipsi colebant solem et ignem tamquam deos maiores alios autem planetas tamquam deos minores et ideo voluerunt compellere ad rationem solis et ignis ostendentis eis beneficiam quae ab eis recipimus, sed abraham eis ostendit quod sol praedicta non faciebat tamquam agens principale sed tamquam a deo o?tus[?] et subserviens beneplacito dei et tamquam nostrum[?]. et ideo expulsus fuit de illa terra de qua scriptura mentiunt[?] quod abraham liberatus est de terra caldeorum et in hoc habuerunt ortum artis magicae ex ignorantia magis quam ex scientia nam nullum agens cognoverunt incorporeum tandem peccatis exigentibus fabricaverunt idola nec propter hoc crediderunt aliquam substantiam spiritualem, et ideo viso quod ista ex tam malo principio processerunt deberent igne et gladio extirpari lex ergo nostra processit ex deo omnis autem V3ra alia lex ex malitia hominum excepta lege iudaeorum quae fuit eadem cum nostra iuxta illud salvatoris secundum non veni solvere legem sed adimplere.

Modi ascendendi in palmam vel in deum

Primus modus

41Revertendo ergo ad ascensu in palmam, scilicet, obiective rememorandum est quod quid philosophi dixerunt de cathena aurea cuius inventor fuit omerus ut testatur Macrobius super sompnum cipionis allegans virgilium 6 eneidos caelum ac terras camposque aut praedicata lucenterque globum lumine titama quinque astra aspectus intus alit tantamque fusa per corpus meus agitat molem magno se corpore muscet. Unde dicit a summo Deo unam interrupta connexio est, etc. non invenit ut allegavit in alio loco dicit sic ille vere insolubilis causae sunt quae mutuis ad invicem nexibus uniuntur et dum alia alteram facit et vicissim de se nascuntur numquam a naturalis societate amplexibus separantur et talia sunt vincula quibus[?] terram natura concernxit[?]. unde etiam ut dictum est philosophi posuerunt cathena aurea a summo deo usque ad ultimam rerum fecem una mutuis se vinculis religans et nusquam interrupta connexio et hoc est omeri cathena aurea quam pendere de caelo in terras Deum iuxisse[?] commemorat.

42Et quia secundum augustinum nihil in scripturis aliorum utile invenitur quin sit in scriptura sacra. ideo de ista cathena aurea potest ex poni illud habetur in gene de scala iacob cuius finitas caelum attingebat et pes eius fixus in terra[?] erat et erant angeli ascendentes et descendentes, etc. et dividitur in tres partiales. prima est essentiarum in se. secunda est inclinationum. tertia est operationum[?] suarum et istam descripsit salomon sapientiae XI alloquens divinum dicens omnia in numero et pondere et V3rb mensura fecisti et apostolus paulus actos 18 in ipso vivimus movemur et sumus movemur inclinationibus tamquam pondere. vivimus vita secunda tamquam mensura sumus perfectionibus tamquam numero et posset hic esse articulus de ordine specificatio rerum inter se sed transeo.

43Item notandum est secundum platonem quod terra est infima species et intra prima est extra genus simpliciter[?] et accidentia.

Secundus modus

44 Alius modus ascendendi in palmam per communicationem idiomatum, sicut de natura humana in christo.

Tertius modus

45alius modus est secundum formalem influxum divinae natura circumscribendo omnem habitudinem dicentem imperfectionem et hoc dupliciter uno modo secundum totalem communicationem, secundo modo supplendo vices aliorum formarum.

Quartus modus

46Item alius est modus per vitalem immutationem qua deus se ipso immutaret potentiam etc.

47et de istis dico quod non est possibile, quia tunc posset esse aliquis deus recens et miser quae sunt nefanda consequentias declaravit.

48Item sequeretur quod eadem res posset esse successive omnium specierum. si enim suppleat vices terrae formae erit terra et si aquae erit aqua et sic de aliis.

50Item sequeretur quod materia prima posset esse Deus, etc.

Collatio cum baccalario legente in Navarra

51ad habendum collationem cum baccalario legente in Navarra, ponitur ista conclusio pater in divinis non potest affirmere humanitatem christi in unitatem suppositi. patet quia proprium est naturae divinae consistere in tribus suppositis, ergo non potest alteri convenire, et tamen illi conveniret, scilicet, illi naturae sic sumptae a tribus suppositis divinis.

52secundo inin?tensiva[?] suppositalis[?] totaliter terminata est per unum suppositum ergo non potest amplius terminari per alia.

53tertio sequitur quod de facto humanitas christi esset homo et quod essent duo homines V3va in christo. patet consequentia quia non repugnat humanitati christi esse in diversis suppositis, ergo, etc.

544o eadem ratione ab infinitis suppositis esset humanitas christi suppositalis .

55sed contra praedictam conclusionem arguit praefatus baccalarius probando conclusionem suam et improbando meam primo quia, sicut verbum assumpsit praedictam naturam, igitur posset patere assumere.

56secundo, quia si esset repugnantia vel illa esset ex parte personarum vel ex parte naturae assumibilis non primum, quia sunt aequalis potestatis nec secundum, quia est in potentia obedientali.

57tertio pater posset per se assumere, si dimitteretur a verbo, ergo potest simul cum filio. ad ista respondetur quod non est evidens quod quaelibet personarum possit assumere naturam humanam, quia hoc non concederemus de filio, nisi ex sacra scriptura haberetur.

58secundo dicetur quod hoc convenit filio ex proprietate personali et per consequens non oportet quod competat patri vel spiritu sancto.

59tertio diceretur quod licet non fuit proprie contraria tamen repugnat esse in alio stante sumpto in quo est et ex hoc non valet haec consequentia, si dimitteretur a natura assumpta a verbo posset assumi a patre, ergo stante unione ad filium potest assumere a patre.

60Item idem baccalarius dicit alibi quod capacitas animae est finita.

61teneo contrarium et illud patet ex dictis in una quaestione senecae, ubi dicit quod anima non potest se actuare nisi finite, sed Deus potest eam dilatare ad duplum, ad triplum, etc.

62Ex ista secunda parte sequitur contra conclusionem, quia si de potentia dei potest fieri, simpliciter potest fieri.

63secundo arguitur capacitas eius activa est infinita ergo. antecedens patet quia est in potentia obedientali respectu dei, quia potest facere concurrere ad quodcumque voluerit.

64Item capacitas passiva est infinita, ergo et activa. Antecedens ipse concedit V3vb et consequens probatur, quia passiva ordinatur in activam, quia cuilibet gradui passivae potentiae correspondet aliqua pars activae.

65Item anima christi est infinitae capacitatis.

66Item aristotles IIIo De Anima dicit quod sensus laeditur ab excellenti spirituali intellectus autem fortificatur per subtilius et maius intelligibile et hoc non esset, nisi esset infinitae capacitatis.

Collatio cum baccalario de carmelo

67Contra baccalarium de carmelo, qui dicit quod impossibile est creaturam esse quin sit susceptibilis alicuius activitatis.

68Teneo oppositum et probo sic: quia est actum non subiectum est denominatio perfectionis simpliciter ergo potest communicari ad extra.

69Item ista est positio philosophorum quae non contradicit fidei, ergo non est neganda.

70Item nihil debemus negare ad?ma[?] potentia, nisi quod implicat contradictionem, quia tunc philosophi hov non concessissent haec sunt quae habere potui de praedicto principio.

Collatio cum bacallario ordinario de domo minorum

71Contra illud: dictum de adam in statu innocentiae in quo dicebatur quod ex potentia virum inferiorum ad rationem poterat levari superius per aera secundum libitum suae voluntatis, arguit bacallarius ordinarius de domo minorum, quia si sic sequeretur quod adam potuisset natare cum piscibus.

72secundo quia status eius fuisset, ita nobilis sicut status Christi.

73tertio quia ipse posset movere caelum et astra ad oppositam partem ad quam nunc movetur.

74quarto quod etiam posset facere tonit?a[?] corrustationes[?] fulgura pluvias grandines et huius.

75haec quae sunt inconvenientiam et puto voluntarie dicta ergo.

76pro responsione declarando materiam volo ostendere quod positio mea sit consona theologiae, philosophiae, et rationi.

Primo: quod ista positio sit consona theologiae

77et praemitto illud quod dicit hugo de sancto victore periculum diligentis[?] inquietis[?] non est aliud nisi sit temeritas et specialitas in hiis quae immuente[?] V4ra non concurrunt fidem, ideo non intendo aliquid temere asserere, etc.

78pro quo audiamus illud quod scribitur Genesis[?] primo capitulo: "faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit volantibus caeli et piscibus maris et cunctis animantibus terrae, et sequitur crescite et multiplica[??} et replete terram duma???? etc. Ecce de divino eius super cetera creaturas. Unde in isto statu prosequendo inferiora obedissent superioribus ubi indig?? Nicholaus de Lira ibidem dicit quod imperfectiora sunt propter perfectiora, ideo homo uteretur animalibus, sicut animantia plantis cui concordat dictum philosophi quod deterius est gratia melioris.

79Secundo dicit idem quod perfectiora gubernant inferiora et sic habent regnum naturale, ergo homo in statu innocentiae habebat nedum regnione[???] morale, sed etiam naturale, ergo etc.

80Tertio idem quia homo est factus ad imaginem et similitudinem Dei ergo iuste obediunt ei animantia, sed propter peccatum est abstracta illa obedientia ut ne corpus obediat animae, nec vires sensitivae rationi[?], nec cetera ipsi hominum.

81Ex hoc sequitur quod stante illo statu imperium eius voluntatis fuit super omnes vires inferiores ergo gravitas non obmasset motui sursum si imperasset quia illud naturale est quod est secundum obedientiam supraemi gubernatoris, sicut ponit Rabi Moses, et consequenter de astia sic gunt[?] erat in praedicto statu.

82Item ista positio ponitur expresse a Guillelmo Parisiensi dicit, enim, si quaeratur an anima potior esse in motu proprii corpis[?] quam animae volatilium et si posset in volative[?] vel in motum aequae velocem antequam V4rb impedimentum haberent homo.

83Respondet dicens quod verisimilem est quod sic, quia nulla difficultate videbatur moveri sursum nec gravitas videtur resistere quare si eo tempore imperasset ei volatum utique fecisset verba sunt in sententia guillelmi parisiensis

Secundo: Quod ista positio sit consona philosophiae

84secundo principaliter detur quod haec positio concordet philosophiae. unde licet philosophi de statu innocentiae cognitionem non habuerunt tamen in simili aequalis ponunt. unde aristoteles Io politicae capitulo tertio ponit quod principatus invenitur in rebus inanimatis principatus inquit invenitur in natura sicut in elementis ut in aqua et in terra. unde in principio dicit quod mixtum movetur secundum naturam elementi in ipso praedivinantis[?] ecclesiae qualiter est divinum in elementis.

85secundo ponit quod in animalibus reperitur principatus.

86tertio ponit quod reperitur in hominibus quorum aliqui sunt bene dispositi vel ex consuetudine vel ex mala necessitate vel constellatione consimili quos aristoteles petis?tis[?] vocat et isti non tantum supra vires inferiorum habebunt divinum, sicut primi immo tales sunt servi in anima et quia adam in statu innocentiae fuit optime dispositus ut omnis concedunt sequitur propositum.

87Consequentur ponit aristoteles duplicem principatum in homine unus est rationis super vires sensitivas et iste vocatur regalis et positus, quia sensus libere obedit voluntati. alius principatus rationis super vires non sensitivas, sicut supra corpus et iste est maximus et dicitur dispositus et est quando dicens utitur ad nutum suum servo nec potest servus quiquam facere nisi quod ad non praeceptum est nec licet eidem movedire[?] praecepto deum.

88Ex hoc patet quod corpus magis obedit rationem quam vires sensitivae etiam pro statu praesenti, et tamen omnes concedunt quod anima habuisset nobilius dominum[?] supra V4va vires sensitivas in statu innocentiae quam habeamus de praesenti ergo a fortiori supra vires non sensitivas maius habuisset divinum, ergo positio mea est vera etiam secundum aristoteles.

Tertio: quod ista positio sit consona rationi

89tertio ostenditur quod positio mea concordat rationi pro quo praemittuntur duae conclusiones.

90Prima est quod operationes et effectus qui provenerunt a substantiis intellectualibus in istis inferioribus sunt ex imperio efficaci illarum, quia Deus vult quod quam cito earum imparium est tam cito effectus sic et quam cito angelus vult quod lapis moveatur lapis movetur cum ergo velle divisim sit infrustrabile sequitur intentum nolo tamen dicere quod imperium sufficeret ad quocumque motum cuiuscumque corporis subiecti tali potentiae volitivae.

91secunda conclusio res habent diversos fines in quos diriguntur oppositis aliquando modum ut res aliquando tendit in bonum individui aliquando in bonum speciei aliquando in bonum universi.

92et circa hoc dico primo quod res magis intendunt bonum universi quam individui vel speciei, ideo lapis in casu quod universum pateretur detrimentum aliquod. puta vacuum vel aliquod simile inconveniens ascenderet sursum ad remediandum illi inconvenienti potius quam descenderet deorsum vel quietaretur, sed esset in suo loco naturali et hoc ponunt philosophiae fieri secundum inclinationem naturae communis et consequentur dicendum est quod res magis intendunt bonum speciei quod individui ideo applicando ad propositum non videtur esse negandum quin anima haberet imperium efficax supra corpus sic infima intelligentia et ideo forte non haberet imperium nisi supra materiam cui coniungitur quamvis de potentia dei ab soluta posset movere res extra se et ex istis iam soluta sunt argumenta quae fiebant V4vb de materia extrinseca patet ergo quod ex positione non sequitur illa inconvenientia prius illata ex hoc ultra sequitur quod anima videbatur hic divinum in latitudine potentiarum intantum quod gravi erat naturale ascendere sursum ad imperium.

93unde dicit albertus Io de generatione in materia de mixtione tractatu sexto capitulo quarto concedit quod naturaliter elementa moventur gravia scilicet, sursum et leva deorsum et resolvit omnis motus istorum inferiorum in motus primos orbium et planetarum.

94et ad hoc allegat commentatorem VIII Physicorum, ubi dicit quod sol naturaliter movet ignem, luna mare, consequenter quinque planetae aerem in quo contingunt valde mutationes quae innaturales reducerentur potentias nisi reducerentur ad quinque planetas praedictos terra autem movet firmamentum in qua diversae sunt configurationes diversis specibus in terra generatis corrumptis[?] ex quibus habetur quod naturales motus possunt haberi praeter inclinationem naturalem mobilium, ergo naturaliter etiam poterat corpus adae moveri eius propriam et secundum inclinationem voluntatis, licet non dixerim quod naturaliter.

Rationes ad positione praedictam

95Hiis praemissis pono rationes ad positionem praedictam confira??dam[?].

96et arguitur primo de facto nunc anima movet corpus motu progressivo non obstante rebellione quae nunc est immo[?] movet corpus cum modico coadiuvamento[?] motu recto sursum.

97Item nos experimur quod manus obediunt animae ad nutum eius modo dominum[?] adae fuit maius respectu corporis quam dominum animae respectu manuum[?]

98Item videmus hominem in aliqua ascendere sursum propter adiutorium demptiatis[?] ipsius aquae quae non potest ascendere in aerem propter raritatem ipsius aeris, tunc capiamus excessum adiutorii quod tunc erat ad illud quod nunc est et reperiemus propositum.

99Item si aliquod corpus esset reductivum V5ra ad temperamentum ad pondus, tunc aeque faciliter moveretur sursum, sicut deorsum.

100Complexio autem adae multum ad illud temperamentum appropinquavit ergo, etc.

102Item homines moventur sursum saltando ut docet experientia.

103Item si voluisset moveri sursum quaeritur quod impedisset.

104Item magdalena volabat cum angelis per aerem quae tamen habebat corpus agravatum, sicut et nos.

105Item in illo statu, potentia vegetativa et generativa obediebant rationi ergo, etc. antecedens patet per multa dicta beati augustini et hoc deducit Magister Iohannes Martini in suis vesperiis et sunt bene 15ci annii[?].

106Item multi movent se nunc certitudinaliter[?] ergo multo plus poterant in illo statu.

107Item multi nunc moventur per saltum per vim imperativam, et tamen tunc vis imperativa plus poterat quam nunc, ergo.

108Item medici concedunt quod viribus sensitivis obediunt aliae naturales nam ex existimativa circa no?li?rem[?] obedit ictus concupiscibilis ad concupiscendum et generatur morbus qui vocatur amore haeros[?], ergo a fortiori ratione, tunc haec vires obediebant rationem.

109Item avicenna concedit quod anima per imperium efficax alterat materiam exteriorem et movet tamen illud non concedunt theologi.

Responsiones ad rationes praedicti bacallarii

111Ad primam sequitur quod posset natare etc. consequens non est inconveniens, sicut nec nunc cum videamus alia multo graviora natare, sicut bovem et alia animalia bruta.

112Ad alia sequeretur quod habuisset dotem agilitatis dico quod materiali[?] sunt gradus agilitatis multos, enim de praesenti dicimus agiles qui tamen habebunt agilitatem citra illam. illa tamen agilitas quam, tunc habuisset et fuisset circa secundam agilitatem quae est scola corum[?] beatorum, quae per eam V5rb Non potuisset moveri subito nec ad quantamcumque distantiam nec per quodcumque medium quare non fuisset illa dos.

113ad tertiam cum dicitur sequeretur quod status etc. in principio posui differentiam, quia licet vires inferiores in adam obedirent rationi tamen ratione negligentiae poterant fieri in oppositum illius ad quod ratio inclinasset sicut de facto potuit in christo autem non sicut ut dictum fuit.

114Item licet vires inferiores obedierent rationi quantum ad communiter accidentia non tamen forte obedissent respectu cuiuscumque obiecti creabilis vel saltem non obedissent sine remorsu fuge ut si deus praecepisset quod vires inferiores sine difficultate elegissent mortem praecipiente ratione verisimiliter est quod refutassent aliqualiter in christo autem totum sumit[?] contrarium.

115Ad quartam sequitur quod potuisset facere pluras grandines etc. responsum est implicite si, enim, concedamus quod in per eius non est datis sibi nisi supra materiam sibi convictam quo ad divinum plenarium negatur[?] consequentia.

116secundo dico quod de potentia dei absoluta non video quod implicet quod assumat aliquam creaturam ad regnum naturale totius universi sicut alias probatur hoc idem tenui de humanitate christi, ideo si consideremus dictum absolute hoc facere non repugnaret fidei, et tunc posset movere caelum, tamen non posset movere alio ordine quam nunc moveatur.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus