Principium III

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 01, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 01, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

principiumIII

Principium III

Utrum incarnationis mysterium reluceat in natura

1Ascendam in palmam summe fecunditatis et apprehendam fructus eius canticularum[?] 7o capitulo, etc, ut quomodo ponatur in clarioribus terminis sit talis titulus quaestionis utrum, scilicet, incarnationis mysterium reluceat in natura.

Rationes quod sic

2et arguitur primo quod sic articulus trinitatis relucet in natura, ergo et articulus incarnationis seu mysterium. patet consequentia quia trinitatis articulus distantior et difficilior est quam incarnationis mysterium, ergo etc. antecedens patet per illud apostoli ad Romanos I per visibilia dei devenitur ad articuli trinitatis notitiam.

3secundo sic status ecclesiae christi sponsae quantum ad sacram et ministros[?] relucet in astrorum dispositione ergo antecedens fuit alias deductum.

4tertio sic arguitur auctoritate astrorum expartorum et primo albumasar in suo introductorio et etiam in libro de magnis commentoribus omnes sectas et omnes leges et omnes eventus particulares quae contingunt in istis inferioribus reducit ad astrorum dispositioni tam quantum ad divinum cultum quam ad temporale regimine.

5unde ponit quod iupiter est generaliter est significator differentiae eventus et quando coniungitur cum saturno in magnis domibus signorum sicut in nova quae est principalis religionis est significator sectae cuiuscumque. unde et saturnus gubernat secundum eum legem caldeorum et sol legem egiptorum et venus legem sarracenorum.

6ubi est advertendum quod licet macometus renovaverit legem sarracenorum non tamen eam instituit nam lex sarracenorum praecessit legem christi et tamen machometus successit christum et fuit post christum per sexcentum annos sicut patet per alp?utium[?] legem autem christianorum, quia difficilior est in magis intrinseca ut dicunt conservat mercurius secundum quod ipsi imaginantur quod mercurius habet motus varios in respect aliorum planetarum. alia est lex quae debet venire et est lex antichristi quam gubernabit luna et sic apparet quod secundum astrologus quod omnes leges et omnes sectae tam circa cultum V170ra divinum quem temporale regimine pertinentes reducuntur tamquam in causam principalem in caelestem astrorum armoniam, ergo etc.

7ad idem est alkindus in libro de radiis stellicis qui ponit quod caelum est liber causalis in quo omnes effectus singulariter et determinate describuntur. et ex hoc infert quod si quis armoniam caeli perfecte cognosceret distincte et particulariter cognosceret omnes effectus praesentes praeteritos, et futuras. patet quia omnes relucent distinctae et particulariter in armonia caelesti secundum ipsum ergo institutio nostrae legis et ministrorum et sacramentorum relucent in astris, ergo quomodo vera.

Ad oppositum

8ad oppositum arguitur, quia mysterium incarnationis est simpliciter totam naturae facultatem ex immensitate et libertate et benignitate divinae voluntatis, ergo nullam potest habere habitudinem ad caelum vel ad causas hic inferius existentes nam excedit totam naturae potestatem.

9hoc etiam concederent philosophi ex hypothesi data, scilicet, quod deus est homo, et homo deus, ideo omnis secta rationabiliter loquentium concedere quod mysterium incarnationis excedit totam naturae facultatem etiam philosophus paganus. unde concederet quod si ita esset quod deus factus sit homo et homo deus quod haec est supernaturaliter et non per potentias naturales quantumcumque modicum tenerent fidem nostram, ergo quomodo falsa.

Protestationes

10Ego protestor primo quod non intendo aliquid dicere contra fidem sicut alias protestatus sum et semper volo esse vere fidelis et nullo modo contradicere fidei nec implicite nec explicite nec assere de hiis quae non expresse videntur sequi ex scriptura vel esse contra fidem aliquid pertinaciter sed praecise opinative quantum pro exercitio scolae, licet nec intendo aliquid dicere quod sit contra bonos mores vel quod sit offensivum alicuius rationabiliter et si aliquid istorum contingeret semper submitto me secundum quod caritas ad moventium exiget.

11secundo protestor quod dicta patrum meorum cum quibus licet indignus concurro cum reverentia honore et amore ea recitabo secundum quod potero.

12tertio praemitto quod per istam responsionem non intendo praeiudicare patribus meis quantum ad locum et honores qui primo loco inceperunt, quia primus locus mihi non debebatur, quia quo ad alia duo principia, sicut dicit bedellus non debet poni ordo, secundum qui primo potest incipere incipiat nec feci istud nisi ex obiectiva quia forte posterius indigebo istis praemissis ponam aliquas propositiones et conferam aliquo modo cum patribus meis licet debiliter.

Propositio

13prima propositio quam ponam circa materiam incarnationis sit ista sicut deus est essentialiter et intrinsece finis omnium rerum sic incarnationis mysterium est finis omnium aliarum creatarum licet ex gratuita dei ordinatione.

14ista conclusio habet duas partes prima pars est satis nota ex communi theologia nam deus est alpha V170rb et omega, principium et finis, etiam ex communi philosophia patet hoc evidenter ex IIo metaphysicae, ubi ponitur ordo causarum et in quolibet genere in quo deus potest esse semper ponitur prima causa et idem habetur 12 metaphysicae a commentatore et aristotele et potest unica ratione probari sic nam sicut causa secunda non potest esse causa in genere causae efficientis nis[?] in virtute primae causae quae deus est ita nec in genere causae finalis quia est proportionalis habitudo, quia nulla causa secunda potest esse causa finalis se sola, ergo deus est simpliciter prima causa habens essentialem habitudinem finis ad effectum et sola habet habitudinem finis nam sicut nulla causa efficiens reperitur necessario concurrere in genere causae efficientis sic nullius causae secundae reperitur necessarius concursus finalis, ideo causa secunda est accidentaliter causa finalis.

15secunda pars ponit quod incarnatonis mysterium est singularum aliarum rerum creatarum non intrinsece et essetialiter finis, sed extrinseca habitudine scilicet ex ordinatione dei gratuita et istam partem pono solum probabiliter quia[?] in[?] habens quae non dependent a natura et quae subiacent divinae providentiae non requiritur vehemens demonstratio, sed sufficit persuasio aliqualis coloratur tamen aliquibus rationibus primo nam intro[?] omnia opera dei ad extra istud est maximum opus, ergo est metrum et mensura et finis omnium aliorum. antecedens satis patet ex communi[?] theologia. patet etiam per augustinum qui dicit quod in rebus per tempus ortis maxima gratia fuit quod verbum caro factum est quod homo est deus et deus homo extendendo nomen gratiae ad omnem effectum divinae liberalitatis secundum quem modum utitur augustinus in multis locis et in epistola tertia ad innocentium papam gratiam dei creati sumus idem dicit in de libro ar??[?] et paulus apostolus gratia dei sive idem quod sum[?] etiam quantum ad substantiam.

Corollaria

16primum corollarium quod est quaedam modo declarationem materiae, unde corollaria ponenda sunt quodam modo declarativa et probativa conclusionis: incarnatio verbi dei non principaliter et primarie ordinatur in peccati medelam, sed magis in bonum simpliciter. patet nam considerato toto ordine rerum et dispositione omnium operationum creaturarum quia et bonum veluti finis est in quem omnes aliae operationes et creaturae ordinantur non nego tamen quin[?] incarnationis mysterium fuerit factum in dele??ne[?] peccati et redemptione generis humani.

17sequitur probabiliter opinionis alexandri de hallis, scilicet, quod ad finalem universi rerum completivam dispositionem factum est incarnationis mysterium et hoc ut omnis creatura in se vel in suo genere deo finaliter iungeretur quod maxime factum est per assumptionem humanae naturae nam homo participat per intellectum cum tota corporali[?] creatura. et propter hoc gregorius vocat hominem in omne[?] quadam omnem creaturam quia habet esse cum lapidibus negatare cum plantis sentire[?] cum V170va animalibus intelligere cum angelis, etc. et ideo per hoc misterium incarnationis omnes creaturae in se vel in suo simili sunt deo unite.

18Sequitur tertio probabilitas dicentium quod haec unio seu incarnationis mysterium factum est ad completivam hominis felicitatem nam homo post iudicium finale habebit nedum animam beatificam, sed etiam corpus et corpus in corpore christi beatificabitur iuxta suae naturae capacitatem ita quod ex visione corporali christi redundabit in corpore beatorum quod[?] felicitas quantum erit capax.

19quarto probabilitas dicentium quod haec unio hypothetica facta est ex singulari gratuita dilectione ad humanam speciem nam ut dicunt quid doctores speciem humanam magis decoravit quam speciem angelica, ideo ex invidia peccavit lucifer videns quod humana species magis debebat decorari quam ipse et ideo ex invidia diabolus in[?] erit mortem primo quantum ad ipsum a superioribus ad inferiora cornendo[?] et secundo quantum ad primos parentes ipsos insequendo.

20et omnes istae probabilitates sunt ad hoc quod si adam non peccasset adhuc verbum dei fuisset incarnatum et sunt ista corollaria, ut dictum est, probationes primae propositionis posset communiter inferri quod probabiliter dicunt illi qui dicunt quod etiam si adam non peccasset fuisset facta incarnatio verbi ad ostensionem[?] divinae omni potentiae ad extra nam inter omnia opera dei istud est opus maxime arguens omnipotentiam dei ad extra, quia emanatio personarum est opus ad intra et non ad extra.

21Sequitur sexto probabilitas maxima dicentium hoc mysterium fuisset factum propter cultum debitum deo exhibendum intantum[?] quod haec causa iudicio meo sufficit nam sicut deus est immensus ad intra ita decuit quod sibi fieret reverentia immensa et infinita quae non potest fieri absolute ad intra et ipsa facta fuit per huiusmodi mysterium incarnationis nam in templo unio scilicet in utero virginis gloriose hostia unia[?] infinita et immensa oblata est deo patri in mysterio huiusmodi incarnationis et factus est et celebratus in primo instanti incarnationis huiusmodi cultum celebrans tota trinitas, sed attribuitur spiritui sancto propter operis clementiam quia christus obtulit. se ad tollerandum quidquid placeret deo patri etiam secundum humanitatem et quia hoc redundabat in personam filii, ideo filius dicis obtulisse cultum deo patri et talem cultum decuit trinitatem habere, quia hostia oblata fuit infinita et immensae perfectionis et ex hoc processe et importavit christus omnibus gratiam et redemptionem generis humani et eius reparationi et etiam totius influentiae regiminis ecclesiae.

22Consequenter septimo potest inferri quod quia hoc V170vb sacrificum fuit quasi finale omnium circa deum quod astra et caelum facta sunt ei in servitutem et propter hanc finem nobilem.

De virgine gloriosa

23ex quo patet quod virgo gloriosa circa humanitatem christi ex gratuita dei ordinatione est illa propter quam tota alia creatura facta est nam ipsa a deo fuit electa veluti templum in quo fuit celebratum huiusmodi mysterium incarnationis et sic ipsa fuit quaedam pars huiusmodi cultus quia fuit templum quo ergo habuit in hoc rationem finis respectu creaturarum ideo in eius persona, unde dicit ecclesia ab initio et ante scola[?] creata sive[?] anterioritate, scilicet et prioritate dignitatis causae finalis nam propter eam scolam[?] creata sunt, immo probabiliter potest concedi quod tota ecclesia secluso christo sit propter eam.

24Unde albertus magnus in secundo sententiarum expresse concedit quod christus secundum humanitatem sit sicut sol influens in singulis beatis etiam conservando et vivificando lumen beatificum non obiective, sed active influit etiam in ecclesiam militantem et totam regi?m[?] ipsius et consequenter imaginatur quod virgo gloriosa sit sicut luna singulis beatis influes licet ab alio lumine recipiens et in hoc concordat beatus bernardus dicens quod nihil datus spiritualis gratiae nisi per maius mariae.

25sequitur ulterius quod scriptura sacra non obstante eius auctoritate ordinata est in virginem mariam veluti in fine, ide ipsa virgo gloriosa est dignior.

26Sequitur ulterius quod ubi fides non obviat scriptura sacra debet trahi ad honorem virginis gloriosae tamquam res in eius excellentiam et dignitatem ordinata ex quo ulterius sequitur quod eius puritas moralis et gratuita fuit ab initio suae creationis, nam deus intendens hoc mysterium principaliter habuit considerationem ad sacrificii dignitatem et ideo minus principaliter et secundaria intentione habuit considerationem ad culpam et ideo nullo modo concedendum est quod ipsa fuerit in culpa, immo dicendum est quod si scriptura sacra oppositum[?] sonaret quantum ad litterae deberet glosari nisi oppositum haberetur ex determinatione ecclesiae eo quod verisimile esset eam non esse secundum litterae veram sicut habetur in pluribus passibus scripturae.

27Item istud potest aliunde colorari nam appropinquatas huiusmodi mysterium ab hoc peccato fuerunt purgati sicut Iohannes baptista qui fuit purgatus in utero matris, quia debebat esse peccato tanti mysterii ergo persona quae fuit pars huius mysterii debuit esse summe purgata, quia ipsa fuit templum unum in quo celebratum fuit huiusmodi mysterium et fuit vere mater dei unde in quid Iohannes baptista non[?] sum[?] dignus solvere corrigiam cultimenti[?] ipsius etc., id est mysterii incarnationis et vocavit eum agentum[?] dei qui tollit peccat mundi.

28Item ex quo gloriosa virgo fuit a veniali peccato praeservata videtur etiam V171ra quod ab originali cum originale sit marus[?] quam veniale concedendum tamen est quod habuit penalitatis aliquas originalis peccati sed non omnis sicut et christus habuit aliquas sicut sitim, famem, frigus mortem, sed penalitatem quae est immediate ad culpam seu ordinant vel disponunt creaturam immediate ad culpam nullas tales habuit sicut sunt primi motus mali, scilicet, stimulum[?] carnis et huiusmodi quos habuit paulus licet fuerit causatum dignificatus legem in quid ipse sentio in membris meis repugnantem legi mentis meae.

29Consequenter potest inferri quod virgo gloriosa perfectum habuit du?cum[?] rationis super vires inferiores et plenius quam adam habueret[?] in statu innocentiae. patet quia nullam habuit rebellionem nec aliquem motum virium inferiorum contra rationem.

30ex quo sequitur quod in ea ratio fuit fomes peccati saltem quantumcumque modicum effectum et perfectione enim status sui naturalis restitutum fuit sibi divinum status innocentiae nam in statu innocentiae propter malum regimine rationis, ideo non fuit digna regere sed subici, sed in virgine gloriosa respectu universarum creaturarum post christum quantum ad humanitatem

31Consequenter potest concedi quod ab initio suae conceptionis fuit plena gratia quantum ad gradum capacitatis actualis. cum hoc tamen stat quod in annunciatione do?ca[?] in nativitate christi et in eius passione et resurrectione continue augmentabatur eius gratia et hoc secundum augmentationem capacitatis suae potentiae quae est in infinitum augmentalis secundum divinum decretum.

Quod caritas animae sit infinita

32unde et quantum ad obiectam pono quod caritas animae sit infinita cuius contrarium dicit venerabilis bachalarius actu legens in navarra dicens petrus de saliente qui posuit quod capacitas animae est simpliciter finita et fundat positionem suam in duplici radice.

33prima est quod essentia animae est absolute finita, ergo et eius capacitas.

34secunda radix est quod esse perceptivum est denominatio perfectionis simpliciter, ergo non potest illicite et infinite competere creaturae.

35verum est quod in alia conclusione in secunda eius parte ponit quod absolute et simpliciter deus posset dilatare potentiam animae perceptivam modo ista duo dicta non possunt stare immo sunt minus possibilia quod probatur evidenter nam si duae primae rationes valeant ad dictum de potentiali obedientali non potest ampliare essentiam alicuius rei ergo nec capacitatis antecedens patet nam sicut des non potest augere numerum[?] remanente in sua specie nisi covertatur in aliud et sic non remanebit et per consequens non augmentabitur sic non potest augmentare essentiam remanente ipso in sua specie.

36Item arguitur ex duplici radice nam si ipsa valeat tunc esse perceptivum nullo modo potest creaturae infinite competere secundum eie[?] V171rb ergo deus non potest facere quod potentia sit infinite capacitatis et sic videtur quod dicta sua non possunt simul scare quantum ad alia puncta non conferam plus secum pro nunc causa brevitatis et ista sint dicta cum correctione sua.

37Consequenter infero quod sicut finis est prima causa in genere omnium causarum ita effectus habet rationem finis primo et principalius quam efficientis volo dicere quod prius naturaliter effectus est bonus quam ens, ita quod ratio bonitatis obiective est prior quam ratio essendi maxime particulariter capiendo patet quia respectu productionis creaturae concurrunt duae causae vel saltem una in duplici genere causae, scilicet, finalis et efficientis et in communi concursu causarum finalis et efficientis finalis a qua effectus capit esse bonum prius concurrit quam efficiens sequitur quod etiam talis erit habitudo effectus quod prius capiet esse bonum a causa finali[?] quam esse simpliciter actu efficiente et istud fuit fundamentum istius positionis alias positum posset etiam probari ex conservatione nam conservatio apud me reducitur ad causam finalem modo prius est ratio[?] conservari quam ipsam existere quia res prius fit quam sit ergo.

38Item ista non est nova opinio unde sicut recitat sanctus thomas supra I physicorum opinio platonis fuit quod bonum est prius ente et beatus dyonisius determinans de divinis nominibus prius determinavit de bono quam de ente et etiam ad hoc allegat duos alios philosophos, albertus etiam ad hoc expresse adducit boetium ponentem quod bonum est prius ente et est eiusdem finem. unde dicit quod bonum dicitur ab eo[?] boas[?] quod idem est quod voco vocas.

39unde ad hoc allegat appositum dicentem vocasti ea quae non sunt tamquam ea quae sunt contra tamen istud videtur esse bachalarius actu legens in sancto bernardo. verum est quod in inquirendo intentionem meam resolvit se ad conceptus quia dicit ipse conceptus entis est prior quam conceptus bonitatis, quia est subiectum et aliter est passio, sed sine dubio ego exclusi istud quia non est dubium quod conceptus absolutus dicitur esse prior quam cognotativus nihilominus tamen posset dici iuxta dictum[?] dictum philosophi in prologo physicorum, scilicet quod non sunt eadem notiora nobis et naturae si modus noster concipiendi resolveretur ad olales[?] rationes rerum et prius conciperemus bonum quam ens ita quod si conciperemus res eodem modo quo natura eas concipit et eo modo quo se habent res conceptus bonitatis esset prior quam conceptus entis et maxime capiendo li ens participialiter nam concedi potest exemplum seu casus in quo aliquid se obiciat sub ratione bonitatis et non sub ratione existentis.

40Consequenter infero contra patrem meum de domo minoris legentem extra ordinarie in sancto maturino scilicet quod ex cathena aurea satis concluditur quod species V171va sunt sicut numeri et quid datis quibuscumque duabus speciebus inter quas sunt aliae possibilis inter ipsas non possunt esse infinite species mediae cuius contrarium ipse ponit modus autem ponendi cathenam auream non est novus, sed est antiquorum philosophorum qui ponentes rerum ordinem tam quantum ad essentias quam ad inclinationes et operationes et habitudines ipsarum etiam ad deum videndo pulchristudinem habitudinum inter se vocaverunt illam cathenam auream sicut fuit omerus plato et alii multa et magni philosophi nec oportet negare huiusmodi concatenationem causarum nisi ponatur totum esse una confusio quod videtur esse absurdum.

41Et pro probatione propositionis meae praemisi alias quatuor supponens. prima est quod quacumque suppositione data specie data a convenientia ipsius cum omnibus superioribus absolutus dicens perfectioni simpliciter sui[?] et istam suppositionem ipse concessit. secundam suppositionem et 4?m[?] etiam ipse concessit et sine dubio.

42ex istis sequitur evidenter propositum nam sit ita ergo quod cuilibet speciei et omnibus superioribus correspondeat aliqua denominatio perfectionis simpliciter competens inferiori speciei competatur etiam superiori addito etiam quod in latitudine accidentium est intrinsica multitudo specierum possibilis ita quod in genere accidentium sunt infinitae species producibilis.

43Ex istis ergo sequitur evidenter quod sub materia a prima sunt infinitae species producibiles et per consequens sunt infinitae denominationes perfectionis stur[?] communicabiles sub materia prima et ultra ergo quaelibet est communicabilis materiae primae competunt infinitae denominationes perfectionis simpliciter et sine dubio istae rationes videntur demonstrare nisi quia prima suppositio potest sumi in uno sensu in quo ipse negat eam unde quando dicitur quod quaecumque specie data a convenientia illius cum omnibus superioribus potest sumi denominatio perfectionis simpliciter ipse bene concedit sed negat quod huiusmodi species super addat aliquam denominationem perfectionis simpliciter ideo quando dicitur quod a qualibet specie cum omnibus superioribus potest sumi denominatio perfectionis simpliciter ergo quaelibet species addit aliquam denominationem simpliciter ipse negat consequentiam.

44et breviter ista responsio non solvit difficultatem ad sensum ad quem posui eam nam explicabo magis primam suppositionem et ponam eam sic quod quacumque specie data a convenientia essentiali illius cum omnibus superioribus potest sui conceptus docens perfectionem simpliciter competens illi et nulli inferiori quo dato habebitur intentum patet istud nam sit a species, tunc arguitur sic ab eius convenientia essentiali cum omnibus superioribus potest sumi conceptus absolutus dicens perfectionem simpliciter competens sibi et nulli inferiori quod atuem sit itaque patet nam secundum rationem suam specificam et secundum nullam perfectionem secundum quam extendit omnes inferiores species potest abstrahi V171vb unus conceptus absolutus et si potentia humana non sit ita abstracta quod possit huiusmodi conceptum abstrahere ponam angelum, ergo conceptus creatus secundum illum modum secundum quem communicat cum superioribus et non cum inferioribus competet solum sibi et superioribus et nulli inferiori, ergo etc.

45Item quaelibet species participat divinam essentiam secundum aliquam rationem perfectionis simpliciter quia divinae essentiae infinitae denominationes huiusmodi petunt modo secundum ordinem specirum est ordo et participatio huiusmodi denominationum ergo secundum quod species aliqua magis participat secundum hoc addit novam denominationis perfectionem.

46Item deus est intrinicies[?] participalis[?] sub materia prima quia infinitae species sunt producibiles sub materia prima ergo infinitis modis materia prima participat divinam essentiam, ergo est infinitae perfectionis.

47Item nam ego quaero de denominationibus posterioribus ad esse utrum se habeat ad modum conci?i[?] vel discreti si ad modum discreti habeo propositionem si ad modum concipiendi[?] sequitur quod sub qualibet specie quantumcumque esset infima sunt infinitae species denominationum perfectionis simpliciter communicabiles, ergo quaelibet esset infinite perfectionis et sic materia prima et plurata[?] etc. essent eiusdem perfectionis et infinitae quod est falsum.

48Item probo quod quaelibet species super addat aliquam perfectionem patet nam quaelibet addit esse essentialiter perfectius quam quaecumque inferior modo istud complexum a esse infinitae perfectius quam possit esse b dicit perfectionem simpliciter secundum descriptionem anselmi nam perfectum simpliciter est illud quod ubique est melius ipsum quam non ipsum et tamen quaelibet species addit huiusmodi denominationem supra priorem et cum sit processus in infinitum per eum in huiusmodi speciebus sequitur propositum et ista sint dicta contra eum eius reverentia et correctione.

49Sequitur conclusio responsalis ad quaesitum, scilicet, quod incarnationis mysterium excedit totam naturae facultas.

50Item oppositum esset periculosum dicere quia etiam secundum omnis[?] gratia non est naturae substantia quae non est nisi unum parvum donum creatum incomparationem[?] ad mysterium incarnationis verbi dei etc.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus