Principium IV

By Petrus Plaoul

Edited by Jeffrey C. Witt

Edition: 2013.03-dev-master | March 28, 2013

Original Publication: Petrus Plaoul Editio Critica Electronica (PPECE), Baltimore, MD, March 28, 2013

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

principiumIV

Principium IV

Utrum Christus ascendens in palmam sufficienter pro omnibus viatoribus apprehendit eius fructum

1Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius, illud theologia[?] fuit alias positum, et pro praesenti iuxta partes ipsius movetur quaestio talis, utrum christus ascendens in palmam sufficienter pro omnibus viatoribus apprehendit fructum eius.

2et ut citius veniam ad punctum praemissis protestationibus tamquam repetetis et[?] dimissis argumentis intendo aliquantulum declarare congruentiam et possibilitatem sacramentorum.

De efficacia sacramentorum

3Ideo advertendum est circa praesentem materiam quod multiplici colore potest congruitis et efficacia sacramentorum ostendi.

4et primo a testatione miraculorum legitur in coincis[?] de constantivo[?] imperatore qui a morbo elefanciae[?] curatus est per baptismi successionem. et eodem teste in baptismo christus sibi apparuit sensibiliter quod fuit secundum miraculum. tertio aliqua testificans baptismi valorem movebatur quasi vivificata et quasi rectificando vim regenerativam spiritus sancti ibidem existere.

5secundo recitant historiae et maxime ysidorus de quod ipso arriano qui in contentum baptismi verba sacramentalia inepte et inordinate protulit statm in signum detestationis eius aliqua difugiit et illud recitat guillelmus parisiensis in libro suo de sacramentis est.

6tertio fuerit[?] aliquid miraculum, scilicet, apartio[?] caelorum in christi baptismo et spiritus sanctus in s?e[?] columbae apparatio[?] et vox praesens dicentis "hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui", ubi notat guillelmus parisiensis quod quia christus ab instanti suae conceptionis plenus gratia fuit[?] et donis spiritus sancti ideo plena aparicio[?] non est facta ad ipsum meliorandum et sanctificandum sed fuerit[?] facta ad ostendendum quod tacta sacramentorum efficacia est ut aperiatur caelum et infundatur gratia recipientibus ut efficiatur singuli recipientes filii adopti[?] de aliis sacramentis ut de sacramento altarum et aliorum non cessant cotidie miracula ideo de illis pro nunc sileo.

Suppositiones

7pro tamen principali puncto declarando puncto suppositiones ex principio modo[?meo[?] alias praemisso sequentes.

8principium est quod deus est absolute immensae potentiae, ex quo sequitur quod eius efficacia transcendit humanam capacitatem.

9secundo sequitur quod n?a?ere a divina potentia hoc posse vel illud sine evidenti ratione vel auctoritate cogente est praesumptiosum.

10sequitur tertio quod n?a?entes[?] possibilitatem creationis mondi[?] aggrediuntur limites debite inquisitionis veritatis et faciunt falsam[?] consequentis[?] arguendo sic: 'hoc non vidi vel non sum expertus, igitur hoc non potest esse.' similes illie de quo ponit exemplum rabi moses in libro de duce dubiorum qui Iuvenis positus in insula factus adultus absque hoc quod percepisset humanae[?] generationis modum omnino negabat fuisse in utero mulierum conceptum. nam dicebat ipse omnia viventia si in corpore humano ponerentur statim suffocarentur sic videntes philosophi mondum[?] adultum et non experti eius creationem crediderunt ipsum non potuissent creari.

11quarta suppositio omnis eius ad extra in infinitum deficis ab aequalitate sue[?]tem[?] pro du?ve[?] patet quia eius causa productiva est immense activa respectu effectus qualiscumque sit ille.

Corollaria

12ex quo sequitur quod permitas[?] effectus in primam causam relata est magis admittenda[?] quam magnitudo eius patet quia magis disproportionatur suae causae et minorem gerit eius similitudinem. ex quo sequitur quod latitudo admirationis non actenditur penes magnitudinem effectus sed penem pernitatem[?].

13secundo sequitur quod apud 6ae considerantes productio verbi dei ad intra debet esse[?] minus miraculis propter aequaltiatem producti et productis quam productio creaturae. patet quia causam producere effectum aequalem minus videtur de se mirabile quam si producerit[?] exemplum[?] infinite distantem.

14ex quo tertio sequitur quod incarnatio verbi dei et corporis christi sub specieibus panis et vini situatio non debet esse respectu divinae potentiae mirabilis nam admiratio consurgit ex difficultate eius propter eius infinita distantiam a sua causa et inaequalitatem sed in infinitum minor est inaequalitas respectu eius parvi quam magni ita quod potentia absolute immersa in infinitum est maior respectu eius et hoc quantum ad mo?m[?] ipsius nam quilibet eius requirit causalitatem absolute immensa ad eius productionem. et istam conclusionem posui contra unum socium B[?scilicet?] quod respectu cuiuscumque eius ad extra deus agit absolute immense

Obiectio socii

15contra quam arguit iste socius et magister quia si conclusio esset vera, sequeretur omnia ad extra unica[?] productione producerentur et sic sortes aeque perfecte producitur a deo sicut post parens vel anima christi.

16ut brevior secundum continuando[?] consequens et causa est quia deus absolute respectu cuiuscumque eius immense concurrit quod ipse sit taliter immensa non est difficultas sed dico quod ipse concurrit absolute modo[?] immenso et si inferatur igitur eius debet esse aequales. nego consequentiam et causa est quia divina immensitate potentiae[?] causalitatis consurgit quod ipsa existens una et eadem et uniformiter se habens eius varios producit et hoc per idem et eodem modo se habens adaequate et hoc est consideratio immensitatis divinae quae eodem modo se habet intrinsece quando exemplum[?] producit et quando non producit et etiam quando producit mairoem et quando producit minorem.

17secundo arguit iste tantae agit deus exemplum quantae eius est, dicitur quod ibi est petitio principi, ideo hoc sibi[?] nego. contra replicat ipse quia divinum velle et infinita latitudo productiva superflueret negatur consequentia quia non est imaginandum quod deus agat secundum latitudinem maiorem vel minorem sed agit ex 6o modo gradu immenso et ex immensitate eius consurgit quod omnino adaequate se habens possit in diversis effectus.

18S211vb tertio iste arguit si conclusio mea esset vera, tunc concedere quod deus necessario aeternaliter incommutabiliter ageret ad extra quia rad[?] ratione qua continuando[?] ipsum infinite agere illa eadem concedere haberem ipsum agere secundum alios modos, scilicet, necessario aeternaliter

19ad illud dico quod sicut conceditur quod deus agit infinite ita concedo quod ipse agit immutabiliter sed nego quod agat necessario vel aeternaliter et causa est quia necessario agere reputant[?] diem[?] libertati et infinite agere non immo consonat diem perfectum quia divina perfectio est immensa nec sequitur deus infinite agit ad extra igitur necessario .

20Quantum est de aeternitate actionis quidam anglicus doctor concedit quod desu aeternaliter producit res ad intra et negat consequentiam, igitur creaturae aeternaliter producuntur, sed positio ista est mixta fundati quia alias pro producere ipse intelligit productionem creaturarum et volitionem praefixam pro tempore certo et si sit verum dicit et coincidit nobiscum si ante intelligit praeter illud velle aliqua emanationem ad extra haec non videtur verum quia poneret in creatura aternitatem, sed concedendum est quod deus agit omnibus modis non reputatibus eius libertati.

21quarto arguit iste sit quia ex positione mea sequitur tam infinita actio productiva minimi[?] activitas[?] quanta producitur verbum patet dicit ipse quia utrobique concedit deus immense sed consequens est falsum, quia est articulus bononie[?] condemnatus, conceditur quod deus aequali concursu concurrit ad extra et ad intra non tamen ad extra concurrit necessario sed tantum ad intra neccessario concurrit et modo naturali, sed tamen concursus uterque est aeque immensus immo quod plus est concedunt doctores quod deum esse productivum ad intra non dicit denominationem perfectionis simpliciter quia aliud praedicatum est commune[?] cuilibet trium personarum, immo nec convenit[?] ene[?] modo nec aliqua personarum habet aliquam denominationem perfectionis simpliciter quin aliae personae habenat et enam[?] quidquid tamen sit de hoc sufficit mihi pro praesenti quod esse productivum rei ad extra aequalem concursum dicit concursu verbi dei ad intra et quando allegat articulum condemnatum dico quod in nullo me ligat quia illum condemnatum forte ad utilitatem suae scolae[?] vel propter aliam causam.

Responsio socii ad rationes meas

Ad primam rationem meam

22Consequenter ad rationes meas ipse Respondet primo arguebam sit deus uniformiter se habet respectu cuiuscumque effectus producti vel producibilis igitur immense producit exemplum[?] vel agit ad eius productionem

23Respondet primo negando antecedens quia deus cum influentia generali ad aliquam effectum et ad alium specialiter adiuvando ut in gratificatione creaturae igitur non uniformiter concurrit sed illud non videtur sufficere quia quaeretur utrum per idem adaequate deus agat respectu cuiuscumque eius ad extra vel ponendae sunt in deo limitationes[?].

24secundum non potest dari quia dicit imperfectionem in deo scilicet limitari, hoc tolleret simplicitatem absolutam in deo quia poneret in deo gradus aliquos perfectos alios impoerectos et per consequens esset in deo aliqualis compositio igitur standum est in primo quod deus absolute concurrit respectu cuiucumque eius producti et producibils.

25secundo iste Respondet ad argumentum negando consequentiam quia antecedens sumpsit quod respectu cuiuscumque eius deus immense S212ra concurrit.

26sed contra quia aliquantae deus potest concurrere respectu alicuius creaturae et perfectius potest concurrere respectu effectus perfectioris et sic in infinitum et per consequens dabitur creatura respectu deus concurrit infinite, modo deus uniformiter se habet respectu cuiuscumque eius producibilis igitur deus concurrit respectu cuiuslibet eius infinite et per consequens consequentia illa fuit bona.

Ad secundam rationem meam

27secundo arguebam sic quilibet eius producibilis de non esse ad esse est infinite difi?tis[?], igitur ipse requirit potentiam infiniti vigoris. antecedens concesserunt philosophi, ideo illa potentia a deo remonerunt et dixerunt quod per quamcumque potentiam illud non potest producit quod penitus nihil esse, scilicet, de non esse ad esse, ideo alii finxerunt sibi omnia esse unum ut permeneidum. alii dixerunt quod quodlibet ese in quodlibet ut anaxagoras. aristoteles tamen posuit educationem formae de potentia materiae quia adhuc bene resoluts non potest salvare.

28iste Respondet quod producere effectum de nihilo respectu divinae potentiae nullius est difficultatis.

29et hoc concedo sibi sed solutio non est valida, quia respectu creatae potentiae est difficultas et excedit facultatem cuiuslibet creatae potentiae nec tamen respectu dei est difficultas.

30ex quo sequitur quod in nullius creaturae potentiae est producere exemplum de non esse adesse sed tantum in dei potentia qui vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt secundum aplicam[?] doctrinam.

Ad tertiam rationem meam

31tertio arguebam sic, quia nisi sic sequitur quod a creatura ageret perfectius respectu effectus quam deus respectu sui effectus. consequens est falsum. patet consequentia in casu quod a creatura produceret una substantiam et deus minimum[?] actuans[?] sumendo[?] quod quantitas concursus mensuratur posset effectum productum tunc ex ista radice videtur quod eius a creaturae est nobilior quam effectus dei respectu creatura concursus est perfectius respectu sui eius quam concursus dei respectu actuantis[?] cum illa sit accidens quod est eius dei non sit ita perfectum, immo minus quam substantia quae est eius creaturae ex quo apparet quod in illo casu quod deus minime egit in respectu ad creaturam quod non est verum ex quibus apparet quod conclusio stat in veritate.

De transubstantione

32Infero consequenter quod considerata divina immensitate et efficientia transubstantio panis in corpus christi non est tamquam impossibilis admiranda nec a fidelibus neganda. patet quia quicumque philosophus coincideret nobis nam ad minus dubitaret haec esse in potestate de nisi sciret evidenter contrarium nam negare[?] aliquid in potestate dei esse nisi nec auctoritas nec to[?] convincens est praesumptiosum, ideo ambrosus in libro suo de sacramentis sermo inqui qui potuit ex nihilo facere quod non dat[?] numqui potuit facere ea quae sunt in idem quod non erunt quasi vellet dicere quod non est tam difficile mutare panem in corpus christi sicut producere rem de non esse ad esse.

33ubi notandum est contra perfidiam iudaeorum quod ex scriptura a iudaeis recepta ???[?] mutationes mirabiliores quam mutatio panis in copris christi ut de ???ne[?] uxoris loth in statuam salis et de conversione ?? morsi in serpentem et ita de aliis conversionibus quibus ???a[?] plena est.

34similiter et ad persuadendum hanc materiam du?utur[?] exempla quae narrat augustinus in libro 17mo de civitate dei capitulo ?? et 18vo et 19vo et primo narrat de sociis diomeris SV212rb qui post destructione ci?e[?] redeuntes ad graecia mutati sunt in aves et hoc non est intelligendum figmento poetico, sed historica atestante[?] et subiungit si inquit graeci veniant ad illorum pro genitos, id est ad illos mutatos in aves non solum eis parent sed graecos adulari intu?tur[?] nam si graeci accedant versus eos statim recipientur nisi alii essent expulsi, et allegat illud augustinus varronem de maga circe famosissima et dicit quod socios ulixis[?] mutavit in bestias et de archadibus[?] transeuntibus statim fuerit[?] conversi in lupos et quia carnibus non utebantur ideo fuerit conversi in s??em[?] humanam.

35Item apuleius in libro de asino aureo confitetur se fuisset mutatum in asinum et portasse sattinulas[?] vetualrum. utrum tamen haec sit factum de potestate daemonum vel ne[?] non curo pro praesenti, sed sufficit theologo quod ostendat adversariis fidei mutationes mirabiles immo mirabiliores quam sit mutatio pansi in corpus christi.

Propositiones de transubstantione

36Pro tamen materiae apertione ponitur propositiones de transubstantione panis in corpus[?] christi et de modo existendi ipsius sub speciebus panis et vim quod est difficilius.

37prima propositio: non sequitur panis convertitur in corpus christi igitur a panis desint esse patet quia de potentia dei absoluta staret quod panis esset duobus locis et vi consecrationis factae non sit in hoc loco stat bene per dei potentiam quod illae panis sic alibi.

38secundo non sequitur panis hic convertitur in corpus christi igitur desint in duobus locis distantibus simul et semel existere ita in eodem loco vis existeret, nam sint duo panes unus supra illum[?] prius vocetur a secundus b staret in casu quod sacerdos intenderetur consecrares et non a vel econverso et tunc clarum est quod consequentia non valet.

39tertia propositio bene sequitur panis convertitur in corpus christi igitur panis est de seculis et mutabilis patet quia si panis non esset multiplicatus vel nisi aliunde impedimentum esset panis desineret esse et corpus christi esset ibi.

40ex quo sequitur quarta propositio quod deus in nullam rem potest converti patet quia de ratione convertibilis est mutatas sed deus est omnino immutabilis, igitur non est convertibilis.

41quinta propositio quaelibet res creata potest in aliam converti creatam patet quia non videtur diem omnipotentiae quod una res plus convertatur in corpus christi quam in aliam vel quam alia nam aliquis doctor ponit quod ordo naturae est quod quaelbet res potest in aliam converti servata mutatione per longum naturae procedentem[?] per multis formis medias ad hoc quod illud convertatur in illud, sed deus de sua potentia absoluta potest huc ordine supplere, sed videtur quod hoc sit imper??ti?s[?] quia in illa convertione materia panis non remanet ideo impertinens est communicatio in materia eo quod ipsa non remanet. secundo haec positio est nimis stricta, quia negaret[?] quod deus posset angelum in quantum convertere quod tamen concedit communis scola.

42sexta propositio quodlibet quod in aliud convertitur simpliciter desint esse nisi aliund reformaretur quia staret quod alibi aliud esse haberet.

43septima propositio quod adhuc quod panis convertitur in corpus christi non sequitur quod corpus christi incipiat esse. secundo non sequitur quod incipiat esse ibi quia staret quod ibi realiter praexisteret, sed tertio dicitur quod si non sit ibi vi conversionis incipit esse in illo loco. quarto si non esset ibi consecratio nec alibi esset deus realiter produceretur et inciperet esse patet consecratio est terminus ad quem partibus transmutationis immo realiter deus inciperet esset et sic patet quod nulla res potest in deum convicti sumit quod non fuit ante patet quia S212va deus non potest incipere esse.

44alia corollaria[?] possent poni, sed sufficit pro nunc.

Dubium: quid denotatur quando dicitur ''hoc corpus meum''

45tamen movetur unum dubium quid denotatur[?] pluri hoc quando dicitur ''hoc est corpus meum''. si panis denotatur[?], hoc est falsum, quia panis non est corpus christi, si corpus hoc non potuerit[?] esse quia ibi nondum est corpus christi.

47prima est quod li ''hoc'' tenetur adverbiatur et est adverbium loci ut sit sensus ''hoc est corpus meum'', id est, ''corpus meum'' est sub istis speciebus panis et vini.

48alia via est quod li ''hoc'' denotat corpus christ, non tamen sequitur si non sit ibi quando profertur li ''hoc'' quod corpus christi non denotatur patet quia quam cito ipso est prolata in instanti terminante prolationem. propositio est vera et in illo tunc propositio ibi est primo corpus christi vocabilis numquam fuit facia[?] quia non erat antequam formaretur nam ibi daretur primum instantiis non esse panis quod esset instans terminans prolationem verborum.

49Sed contra arguitur quia si hoc est verum sequeretur quod staret ibi esse corpus christ et tamen quod nullus mysterium ibi consecraret patet consequentia et ponatur quod sacerdos moriatur in instanti terminate prolationem verborum et sic videtur quod corpus christi non consecratur quia ibi nullus est minister nec ante erat ibi corpus qui ibi erat panis et verba non erunt complete prolata.

50Respondendum est per unam distinctionem consecratio sumitur dupliciter. uno modo pro dispositione prima ad quam sequitur eius transubstantionis panis in corpus christ et sic sacerdos nullo modo consecrat antequam panis sit ibi consecratus sed dispositionem ad quam sequitur consecratio ut poneretur exemplum de causalitate si aliquod agens produceret causalitatem ad quam sequitur productio formae tunc moriatur agens causalitate producta adhuc agens dicetur adhuc quoddam modo producens formam quia producit dispositionem ad quam sequitur formae productio si vocetur consecratio actualis transmutatio tunc conceditur quia mister sufficiter fecit illud quod requiritur ad consecrationem.

Conclusiones de acceptatio contra socium

51Consequenter infero quod deus uniformiter se habendo nihil noviter producendo ad extra potest creaturam gratificare quod est contra aliam socium tenentem contrarium. verum est tamen quod duo dicta posui in primo principio unum fuit quod ratio boni realiter primo est ratione entis in creatura et ista positio nedum est mei verum etiam praelotorum boecii, alberti magni, cuius imaginatio ut dictum est stat in hoc licet sit una alia imaginatio profundior ut si in deo causalitas finalis per impossibile distinguitur ab efficiente causa finalis prius produceret exemplum inesse quam causalitas effectiva.

52deinde eius productus primo caperet ratione boni a causalitate finali eo quod praecurrit quam facere esse a causalitate effectiva posterius concurrente si illae rationes essent eodem modo sequestrales in effectu sicut producto et quia iste socius non arguit in suo tertio principio contra me, ideo nec ego contra ipsum.

53tamen quia dicebat quod dicta mea non probaveram, ideo probo ea multiplici medio, licet alias fuerint probata.

54primo quia divina acceptatio est se sola suficit[?] ad gratificandum creaturam quod patet de parvulis non habentibus usum rationis qui sunt deo grati et tamen non utuntur ratione, igitur eorum gratificatio est ex divina mia[?]

55secundo arguitur et capitur tota latitudo deitatis communicatae per dona creata deus posset eam suplere ut sine caritate homo posset mereri absolute igitur sola acceptatio erit sufficit sine dono creato quia talibus donis deus non obligatur quin sine illis possit creaturam gratificare.

56tertio tota bonitas operationis meritoire principaliter consistit in divina acceptatione, confirmatur quia actus meritorius non est meritorius ex concursu doni creati sed ex divina acceptatione igitur sola divina acceptatio recipat[?] et acceptat creaturam honestat et gratificat eam et suum actum qui deo acceptatur.

57quarto omnis actus creati et habitus possunt S212vb stare cum indignitate creaturae nam ponatur quod omnia dona contraria[?] sunt in creatura stabat[?] bene quod deus iam[?] non acceptet igitur illa dona non sunt formalis dignitas creaturae nec honestas eius

58quinto quia formalis beatitudo de potentia dei absoluta staret cum indignitate creaturae quia non videtur quin deus absolute posset communicare et ita acceptatio explicatur quia deus vult eam rem dignam ideo est digna, facilius tamen concipitur quia deus vult eam esse dignam tanto praemio ideo ipsa est digna.

59secundo quia praemium est omino impertinens ad intrinsecam dignitatem creaturae.

60contra ista arguit iste socius quia concessam quod illa acceptatio est in beatitudine principior pars.

61contradicit[?] ipse quia, si sic, sequeretur quod creatura in via esset beata ista ratio deficit eo quod acceptatio est alterius modi in via quam in beatitudine, ideo nego consequentiam.

62secundo dico quod dato acceptatio posset esse beatifica in via non sequitur quod sit beatifica eo modo quod est in paria quia esset beatificum ut in beatitudine cognoscat aliquam actum concurrente cum acceptatione, unde si tolleretur s??tis[?] et fruitio non esset beatitudo.

63tertio dico quod staret quod tota beatitudo animae christi communicata alicui quantum actum dilectionis et seci?tis[?] et tamen anima christi non remaneret beatifica eo quod deus posset non acceptare eam.

64quarto eadem ratio fuerit de caritate creata de qua apostolus concedit quod remanebit in patria quae licet sit pars beatitudinis non sequitur quod ipsa sit beatitudo in via.

65tamen esset una difficultas quam iste socius non tetigit. Utrum in via staret talis acceptatio creaturae quae esset nobilior quam a status beatitudinis possibilis quidquid sic de hoc tamen dico quod quantum ad latitudinem Iustitiae et gratificationis non reputarem impossibile.

66secunda ratio sua est ista acceptatio non distinguitur a praedestinatione, igitur quilibet praedestinatus esset in gratia semper et deo acceptatus negatur antecedes quia stat quod deus praedestinet aliquae et tamen illum non sit acceptet ut velit ipsum esse dignum vita aeterna pro illo tempore, nam non sequitur iste est praedestinatus igitur est bonus, sed bene sequitur de acceptatione iste acceptatus est a deo igitur est iustus et dignus praemio aeterno seclusa tamen divina acceptatione ut praedestinatio esset bonitas futura acceptatio esset ei praeferenda, postea inquit quomodo est creatura deo grata non oportet quod deus concurrit ea informando similis difficultas fieret de actu bono quia denotatur bonus quia deus vult eum esse bonum.

67consequenter si divina acceptatio dignificaret creaturam tunc per deacceptationem eam indignificaret et sic se solo faceret creaturam peccare dicitur quod non simile de acceptatione et causa est quia deus potest specialiter concurrere ad bonum exitare[?] et non ad malum.

68secundo divina acceptatio respectu operis meritorii concurrit prius taliter et deacceptatio posterius concurrit et habet rationem posteritis quia prius declinat a deo creatura quam deus eam deacceptet et sic consequentur apparet quod non concludit.

Conclusiones de anima christi contra alius socius

69alius socius ponit quod anima christi omni creatura est perfectior et omni angelo essentialiter[?] perfectior.

70prima pars conceditur secundam non concedo quia testatur scriptura, mi???[?] isti eum pauvo?nus[?] ab angelis et hoc est considerando secundum intrinsecam perfectionem et non de perfectione gratuita quia secundum illam ille est capiendum angelorum.

71secundo augustinus ait in libro confessionum domine duo fecisti unum proprie[?] te et aliud proprie nihil, nam anima separata ratione habitudinis tendentiae ad materiam non potuerit[?] esse persona et tamen quilibet angelus est persona. Item ipsa anima christi habet inclinationem ad corpus et est constitutiva idoe videtur esse ultima intelligentiarum et ideo dictum psalmistae et au?m[?] possunt intendi[?] de christi humanitate.

72ex quibus apparet quod positio istius obviat scripturae etc.

De mirabili situatione corporis christi in sacramenti

73Praeter manuductionem quae est de dei omnipotentia quae quid Radicatur in Relatione ad fragilitatem humanae capacitatis diceretur de mirabili situatione corporis christi in sacramenti altaris sub speciebus panis et vini, primo quia ipsum ibidem supernaturaliter et miraculose existit.

74Ex quo sequitur non esse necessariam Reducere illud ad aliquem modum naturaliter nobis notum quia fides non obligat nos nisi ad credendum quod corpus christi sit ibi in hostia et in qualibet eius parte, sed hoc est supernaturaliter ideo modus iste existendi non debet Reduci ad modum naturalem nobis cognitum quod si Reduceretur hoc esset magis ampliare credulitatem quam fidem[?] nos obligat et per consequens diceretur et per consequens doctores istam materiam particularitates transgrediuntur methas[?] artis obligatoriae fidei quia propter hoc concedunt maiora inconvenientissima quam difficultas principalis, et ideo plures negaverunt quod unum corpus possit esse dime??ve[?] in pluribus locis ut sanctus thomas, quia ex fide non habemus nisi quod idem corpus christi potest esse in pluribus locis et Realiter existit. Ex quo non sequitur quod idem corpus possit esse dimen??ve[?] in pluribus locis eo quod consequens est maioris difficultatis quam antecedens.

75Sed quia teste scriptura qui elucidant me vitam aeternam habebunt, ideo doctores vacantes circa elucidationem[?] veritatis sacramenti altaris non inutiliter declaraverunt quod ex fide tenendum quia per hoc habebunt fideles qui infidelibus Respondeant, ideo non frustra laboraverunt circa hoc.

Viae ad exercitationem intellectus in hac materia

76unde et circa hoc sunt multae viae ad exercitationem intellectus in hac praesenti materia.

Prima via

77prima via est aegidii de Roma sequens sanctum thomam in illa parte. unde ad salvandum quomodo corpus christi stet sub speciebus panis et vini ipse imaginatur tria. primum quod vi transubstantionis panis in corpus christi sola substantia corporis christi inciperet ibi esse. unde substantia corporis christi est praecisus terminus ad quem SV358rb inquam illa transubstantio ordinatur. secundum sumit quod substantia quantum est de se et in se est divisibilis Realiter. tertium quod omnia alia praeter substantiam corporis christi ut accidentia spiritualia et materialia anima et cetera, quae non sunt corporis christi sunt ibi concomitanter praecise non quod in sint vi transubstantionis vel quod in illa panis mutetur, nam quantitas non est ibi nec constituit ibi substantiam sed eam sequitur ideo quantitas non habet ibi proprietatem suam intrinsecam respectu corporis christi, et ex consequenti ipse imaginatur iuxta secundam suppositionem quod substantia christi habet modum indivisibilis Rei ut quaelibet substantia sibi derelicta, et ista imaginatione data quod substantia corporis christi habeat modum indivisibilis Rei facile est salvare quod substantia corporis christi sit sub cuiuslibet speciei particula, utrum tamen ita sit quod quaelibet substantia sit quantum est de se indivisibilis.

78Scio tamen quod praedictus aegidius alibi tenet quod quaelibet forma est intrinsece simplex sed ratione inhaesionis quantitatis est divisibilis ut substantiam quod capit vel Recipitur albedinem denominatur albedinum, ita substantia vi inhaesionis quantitatis dicitur quanta, et sicut sublata albedine subiectum non dicitur albedinem, ita sublata quantitate substantia non esset indivisibilis.

Secunda via

79secundus modus salvandi illum situm mirabilem corporis christi sub speciebus panis et vini fuit okam, adae, et multorum modernorum et praesumitur secundo ex quibus dicunt ipsi perfecte concipitur propositum, scilicet, qualiter corpus christi subsistit illis speciebus vel existit.

80Primum est quod unum corpus potest esse Realiter in diversis locis. ista suppositio apparet de facto de anima nostra quae est in pede et eodem est in capite et in brachio et in omnibus partibus corporis humanam, et de intelligentia quae assistit cuilibet parti orbis. si igitur non Repugnat secundum philosophiam unam rem indivisibilem esse in diversis locis et sitibus, satis illud recipiendum est de corpore christi nec est mirandum quod deus poterit eum in diversis locis collocare.

81secunda suppositio quod deus poterit diversa corpora simul penetrative sicut unus corpus poterit ponere in diversis sitibus, ita plura corpora potest ponere in eodem situ penetrative.

82et primo illud patet ex scriptura multiplici nam clauso utero virginali corpus christi natum fuit a virgine igitur oportuit quod corpus christi fuisset cum aliqua parte corporis virginis penetrative.

83Item de ingressu salvatoris ad discipulos Ianius clausis, nam corpus christi fuit in eodem situ cum pariete vel cum hostio quia penetravit alterum illorum SV358va vel aliquid de clausura ut tectum vel aliquid aliud.

84tertio exeundo de sepulchro exivit absque apertura penetrando corpus circumstans, et sic apparet quod suppositiones sint concedendae.

85Et istis duobus habitis facile est concipere existentiam corporis christi sub speciebus panis et vini sacramento altaris quia per primam suppositionem unum corpus potest esse in diversis locis et sitibus, igitur quaelibet pars corporis christi in qualibet parte hostiae et ideo possibile est de potentia dei absoluta quod quaelibet pars corporis christi ponatur in qualibus parte hostiae nec plures partes esse simul Repugnat igitur sub cum qualibet parte hostiae quaelibet pars corporis christi continetur, et iste suppositiones explicant communem suppositionem fidei et positione eiusdem.

86Et circa praecise addo duo, primum quod non obstante tali situatione nulla fiat partium discontinuatio et caput continatur collo et sic de aliis membris, et ex ista suppositione habetur quod corpus christi secundum veram ordinationem erit in quolibet loco et parte hostiae quia si nulla pars alteri discontinetur erit ibi unus ordo ita quod digitus non erit inhaerens alteri digito, licet sit unus alteri indistans.

Tertia via

87tertia via est ponendo quod ibi non sit Realiter magnitudo vel quantitas continua, unde licet in caelo sit Realiter quantitas continua de cuius natura est ponere partem extra partem quantum ad situm exteriorem, nihilominus in transubstantionem corporis christi transubstantur panis in corpus christi sine tali accidente, quia esset ibi Repugnantia quod esset ibi quantitas, et non haberet suam naturalem conditionem, scilicet, extendere corporis partis, scilicet, partem extra partem quantum ad situm exteriorem, nam de eius intrinseca ratione est res extendere secundum partes seorsum locum occupantes et si arguatur contra, nam si sic, sequeretur quod corpus christi non esset in sacramento altaris quia non esset et ibi vinum nec organizatum.

88Ad illud Respondetur quod quantitas non est de integritate organizationis. Sed consistit in ordine membrorum extra se invicem locum occupantium, modo nihilominus manet in christo excellentissima complexio, et corpus vere binum[?] et sic de aliis nobilibus modis existendi praeter quantitatem extensivam.

89secundo potest aliter responderi quantum ad figuram quod licet ibi non sit Realis figura, tamen ponitur figura aequivalenter ut apparet de specie sensibili quae communiter etiam subiective in anima indivisibili, et Realiter ponitur sine quantitate sed habet modum proportionalem quantitatis quantum SV358vb ad Repraesentandum suum obiectum et quasi ordinem partium obiecti in anima repraesentat et licet virtute illarum specierum ibi non esset figura, tamen esse aequivalens figurae quia per illas species fit Repraesentatio obiecti et suarum partium et earum dispositionis inter se, et illud apparet clare de speciebus immediate ab obiecto productis et etiam de imagine in speculo quia quantumcumque speculum sit parvum nihilominus res obiecta ei causabit imaginem proportionalem sibi.

90Cum hoc tamen stat quod imago apparens in speculo apparebit maior quam sit speculum, quia imago Rei maxime potest videri in speculo minimo.

Quarta via

91quarta via est quod generaliter corpus non determinat sibi quantitatem Ita quod idem corpus quantacumque quantitate Remota si quantitas sit Res distincta a re quanta, et si non sit distincta, tunc dato quocumque corpore illud corpus sine acquistione vel deperditione potest occupare subduplum spatium subtriplum subquadruplum, et sic in infinitum, ponatur quod sicut idem corpus potest subduplum spatium et subtriplum et sic in infinitum occupare quod idem corpus infinities[?] replicetur, tunc poterit stare quod erit unica quantitas implens locum et informans, non tamen multiplicatam in illo spatio, et tunc habebitur totum in toto, et quaelibet pars erit in qualibus parte.

Quinta via

92Alia via, scilicet, quinta est quod quantitas est totalis causa coexistentiae Rerum et correspondentiae unus partis ad aliam et totius ad totum, per cuius substrationem ut dicit de hacia sola quantitas est causa coexistentiae Rei, igitur sublato officio quantitatis si quantitatis sit res quanta si non sit substantia quanta sublata quantitate quaelibet pars illius Rei incipiet esse praesens toti et cuilibet parti eius in quo toto res prius erat, et sic imaginatur iste quod si tollatur quantitas vel officium quantitatis sit eadem pars cum suo toto et econverso, nam quaelibet pars assistit cuilibet parti infra quam est secundum se totam.

Sexta via

93sexta via sumit quod quantitas continua respectu substantiae quantae habeat duplicem habitudinem et effectum, unus est intrinsecus et inseparabilis, et est ordinatio intrinseca partium et continuatio earum inter se secundum debitum ordinem. secunda habitudo est respectu situs extrinsici quae quantitas continua extendit partem extra partem non solum intrinsece, sed extrinsece in ordine ad bonum extrinsecum, et ut melius haec imaginatio habeatur adhuc Repeto eam, nam SV359ra ista via imaginatur quod quantitas continua habet duplicem habitudinem respectu substantiae quantae, scilicet, quam informat. prima est ordinatio partium et earum situatio intrinseca erit habitudo haec est intrinseca quantitati. secunda habitudo est partem ponere extra partem in comparatione et mensura ad locum et situm extrinsecum, et istae habitudines sunt abinvicem separabiles, prima habet rationem prioritatis quia intrinseca est et secunda est extrinseca, ideo quantitas potest habere effectum quo ad primam habitudine et non quo ad secunda, nam stat quod corpus christi habeat quantitatem extensam intrinsece absque hoc quod respectu extrinseci habeat habitudinem, et sic salvabitur magnitudo corporis christi in se absque hoc quod illa correspondeat situi extrinseco et quia in istis duabus suppositionibus dependet difficultas materiae.

Propositiones

94pro declaratione ipsarum ego notavi hic aliqua.

Prima propositio

95primo quod aliqua substantia est intrinsece indivisibilis et ut ita loquar punctualis nihilominus tamen potest alicui magno situi extrinseco coexistere illud apparet de anima intellectiva quae est intrinsece indivisibilis et quantum ad coexistentiam occupat locum tocius corporis humani non tamen commensuratione, hoc tamen concederet aristoteles et philosophi de intelligentia in orbe quae per eius coexistentiam occupat locum sui orbis et ita potest imaginari vice versa quod Res quantumlibet magna intrinsece possit quantumlibet modicum spatium occupare Remanente tamen sua infinite. Ita quod sicut indivisibile coexisti divisibile quantumcumque magno quare non viceversa non est autem maior difficultas quod divisibile coexistat punctuali rei quam quod indivisibile coexisteret Rei quantumcumque magnae sicut igitur intelligentia potest situi coexistere magno non tamen commensuratione ita aliquid in se ipsum magnum potest alicui situ indivisibili coexistere et cuilibet eius puncto vel cuilibet eius parti, nam secunda habitudo non est maioris difficultatis quam prima, et illud exemplum multum conferet ad appariendum apparet materiam praensentem.

96Similiter ponitur de esse durativo respectu intrinsece durationis unde sicut non implicat animam indivisiblem situi divisibili coexistere. Ita non Repugnat quod aliqua producto indivisibilis coexistat durationi divisibili. Ita quod staret quod productio angeli esset indivisibilis et tamen uni[vini?] toti horae coexisteret quia indivisibilitas quantum ad situm non plus Repugnat quam productio indivisibilis ad successionem temporale, quo dato habetur quod productio successiva indivisibilis coexistit successioni SV359rb seu durationi secundum se et quodlibet sui sed non commensuratione eo quod Res indivisibilis non habet partes quae partibus durationis correspondeant isto ergo fundamento habito quod Res extensa in se et quantum est de se possit Remanere in extensa secundum se totam, scilicet, per positionem partis extra partem remanente eius executione intrinseca eo quod indivisibile non Repugnat, coexistere corpori quantumcumque magno, sic diceretur de corpore christi quod potest se habere ad situm quod existat ei secundum se totum et secundum quamlibet eius partem sit in illo, quo dato imaginandum est quod corpus christi sub speciebus panis et vini habet intrinsecam habitudinem in quolibet puncto hostiae quod in quodlibet totum existit, ita quod positio divinae habitudinis quantitatis et imaginatio dupliciter habitudinis eiusdem ad substantiam manuducit sufficienter ad intellectum praesentis difficultatis, ideo non Restat nisi intelligere illam duplicem habitudinem unde prima habitudo quantitatis est continuare Rem intrinsece secundum suas partes secunda habitudo est Reddere ipsam magnam correspondenter ad situm extrinsecum et extendere partes in ordine ad situm extrinsecum, et ista habitudo est ab alia separabilis eo quod ipsa est posterior, Ita quod prima habitudo vocaretur extensio et secunda coextensio si prima habitudo Remaneat res erit extensa et non coextensa, si secludatur secunda habitudo.

97Et iuxta hanc imaginationem sequitur quod non plus Repugnat corpori infinito in qualibet parte hostiae collocari quam Repugnet infinite indivisibili immensum spatium occupare, ut non Repugnat quod deus sit ubique immo est eius proprietatis, patet prima pars istius propositionis quia infinita quantitas Retenta prima habitudinem et sublata secunda tunc non coextendetur[?] igitur ipsa est in puncto indivisibili illius situs in quo ponitur.

Secunda Propositio

98secunda propositio licet corpus christi ad quamlibet partium habeat habitudinem excluditatem habitudinem extrinsece commensurationis, cum hoc tamen stat quod ad quamlibet partem habeat utraque et quaelibet pars ad aliam.

99Pro isto notandum est quod corpus christi ad quamlibet partem habet proportionalem habitudinem sicut ad quamlibet partem hostiae quia totum corpus christi est in quolibet puncto hostiae et quantum ad hoc non habet habitudinem coexecutionis ad illas quia magnum corpus quantumcumque potest coexistere situi indivisibili, tamen partes corporis christi habent SV359va habitudinem utraque et corpus christi habet illam eadem ad omnes partes hostiae quia de facto una pars vocat et circumdat aliam ut bene circumdant sanguinem et partes circumferentiales capitis circumdant cerebrum et tamen pars ad totum habet habitudinem aliam quae excludit habitudinem coexecutionis.

Tertia propositio

100tertia propositio sequitur quod nulla est repugnantia quod corpus christi sit commensuratione sub speciebus panis in loco, Et licet ista propositio appareat quoddam modo esse contradicta, et tamen ipsa patet quia stat quod quantitas loci circumstantis totum corpus christi vel circumdantis ipsum respectu specierum habeat habitudinem extentionis et non coextensionis quo ad species quia illae habitudines non sic se excludunt quin possint in eodem respectu diversarum.

Quarta propositio

101quarta propositio sequitur quod non est Repugnantia speciebus hostiae panis in aliquo loco commensuratione contineri et iterum ille locus continens species in alio loco contineri commensuratione illo in alio. et sic in infinitum semper augendo ut ultimus locus esset infinita continens non tamen commensuratione respectu illorum quibus coexistit, et illud staret in qualibet parte hostiae minima.

Quinta propositio

102Et ex hoc sequitur quinta propositio quod si in loco illo christus situaretur quod in speciebus christus posset ambulare per mille annos per lineam Rectam, et tamen non attingeret finem illius lineae quia stat interius quantumcumque magna magnitudo commensurativa absque hoc absque hoc quod illa magnitudo habeat cum speciebus habitudinem coexecutionis, et infra se possunt fieri mutationes tarditates ambulationes, et sic de aliis motibus.

103Contra ista tamen arguitur quia ista positio videtur esse contra communes animi conceptiones et contra principia scientiarum notissima ut geometriae et aliarum, nam si positio esset vera ponatur quod in grano millii dato mundus in eodum situ et figura sicut nunc est, ponatur, tunc in illo casu superficies concava grani millii circumdaret mundum et nos omnes, tunc ponitur in particulari sit ita quod centrum mundi sit in centro grani millii et hoc toto mundo Remanente in sua quantitate sicut nunc est tunc sit ita quod a centro communi ambarum speciarum protrahatur diametraliter usque ad superficiem connexam gravi millii tunc quaeritur an illa diameter supercaecabat superficiem connexam ultimae sphaerae vel non, si non tunc illa diameter non protraSV359vb hebatur usque ad superficiem connexam grani et per consequens diameter protracta a centro usque ad superficiem grani millii erat longior quam illa quae protraheretur ab illo centro usque ad superficiem connexam ultimae sphaerae quod videtur inimaginabile, vel diceretur quia illae duae diametri essent aequales quod non videtur bene consonum communi animi conceptioni,

104nam non est dicendum quod illae semidiametri in eodem puncto terminentur quia non videtur quomodo granum millii contineret mundum nam secundum istam positionem oportet dicere quod octava sphaera sit minor grano millii, vel ei aequalis.

105secundo si sint lineae Rectae quarum una est alteri supposita si una non excedit aliam illae sunt aequales ut capitur lineae protracta a capite usque ad pedes, et alia protrahatur consimiliter videbitur propositum.

106tertio signatis duabus lineis aeque distantibus illae concurrunt in quolibet puncto igitur lineae parallele concurrunt, et istae vocantur parallele quae in infinitum protractae numquam se intercaecarent[?].

107Breviter facilis est solutio ad omnia ista, nam dicitur quod scientia demonstrativa nullo modo Repugnat isti positioni quia lineae significabiles in hostia non sunt commensurativae se habentes nec inter se coextensae, et sic una non potest poni super aliam, nec diameter unius sphaerae est diameter alterius nec una ab alia potest mensurari, nam omnis diameter debet esse commensurative in superficie illius cuius est diameter nam in illo casu una linea protracta a centro parvi circuli non esset minor quam illa quae protraheretur a centro magni et ita Respondetur una Responsione quod in illo casu illa corpora, scilicet, mundus et granum millii sunt invicem commensurativae, ideo principia illarum scientiarum non habent ibi locum, nec Repugnant positioni praemisse, nec tales lineae possent esse communes diametrae nec causare figuram.

108Ex istis apparet quod illi minus bene dicunt qui ponunt principia geometriae repugnare materiae praesenti, nam ut visum est illa non habent ibi locum.

Notabilia circa viam ultimo tractam

Primum notandum

109Circa viam ultimo tactam de mirabili situatione corporis christi sub speciebus sacramenti, ut materia facilius concipiatur notandum est quod experientia utriusque habitudinis quantitatis et defectus experientiae unius habitudinis sine alia sunt SV360ra causa totius difficultatis in praesenti materiae quia quaelibet quantitatis continua habet habitudinem talem ad aliam quod correspondent sibi secundum varias partes sui, nam quantitas quantum est de se est locabilis, et taliter quod pars loci correspondet parti locati, et numquam eadem pars loci pluribus partibus locati correspondent, nec plures eidem parti. Et ex hoc contingit quod vis imaginativa considerando continens ad contentum semper Recurrit ad illud inconsueta est operari et ad modum consuetum et solitum.

Secundum notandum

110secundo notandum est conformiter ad hoc contentum esse maius continente secundum communem modum concipiendi est impossibile secundum quamlibet proportionem nam quod octava sphaera Remanente sua quantitate et habitudine intrinseca ex extrinseca collocetur in grano millii est impossibile Retenta utraque quantitatis habitudine, nam hoc est contra communem animi conceptionem quod continens sit minus contento.

111Applicando ad materiam communis modus concipiendi quantitatem secundum utramque habitudinem secundum constat quod non cadit sub imaginatione, nec est possibile quamlibet sit maius contento Reservata utraque quantitatis habitudine.

Tertium notandum

112Et ideo ulterius tertio advertendum quod vis imaginativa licet cum difficultate debet separare istas duas habitudines ut de ratione quantitatis continue suum totum in se intrinsece exundere et partes continuare secundum certum ordinem. Deinde stante hac habitudine tollatur coexistentia vel commensuratio quae est communiter inter continens et contentum quodlibet sit difficile oportet tamen ad debite concipiendum praesentem materiam, nam secunda habitudine circumscripta et concepta prima aeque faciliter concipiatur quod aliquod quantum contineatur in puncto indivisibili si daretur secundum quod conciperetur quod ab aequali contineretur, eo quod Relatum ad contentum non Refertur ut commensurabile sibi sed Refertur ut quantum ad indivisibile ut corpus Refertur ad animam et tamen non continetur ab ea tamquam ab extenso sibi eo quod ipsa non est alicuius commensurabilis nec divisibilis, ideo per viam operationis vis imaginatione sumendo primam habitudinem per se congrue poterit capi situatio corporis christi sub hostia immo quodlibet corpus quantumlibet maius sub quolibet modico[?] potest contineri auferendo tamen habitudinem coextensionis SV360rb quae semper concurrit et agit et occurrit nisi artificiose tollatur.

Quartum notandum

113quarto advertendum quod stat idem quantum et eandem quantitatem habere ambas habitudines respectu alicuius eandem quantitatem habere unicam respectu alterius. patet de partibus corporis christi respectu invicem quae Realiter habent utramque habitudinem inter se, nam cerebrum cum sua concavitate Realiter et dimentionaliter continetur et commensuratione et habet intrinsecam quantitatem et quantum ad hoc una pars respectu alterius habet utramque habitudinem causa continentis quam commensurationis et quaelibet pars ad quamlibet partem. Sed quaelibet pars corporis christi ad quamlibet aliam partem extrinsecam sibi refertur secundum primam habitudinem praecise alia tamen relatione quam prima. patet quia quaelibet pars corporis christi est cum qualibus, et quantum ad hoc Referuntur partes inter se circumscripta secunda habitudine et prima stante nam in quolibet puncto hostiae est totum corpus christi et quaelibet pars eius et illud bene est advertendum quod eadem quantitas ad aliquid habet utrumque habitudinem et relata[?] ad aliam Refertur secundum unam habitudinem praecise ut magis pateat ponitur quod corpus christi Realiter dimentionaliter in loco contineatur sub speciebus et ille locus immediate sub illis speciebus contineatur, tunc ille locus ad contentum Relativum habet utramque habitudinem quia partes loci correspondet partibus corporis christi, et ille locus coextenditur corpori christi adaequate, et tamen idem locus Relatus ad species non habet habitudine coextentionis ad species sub quibus continetur.

114Ex quibus apparet quod eadem quantitatis servat utramque habitudinem respectu alicuius ad quod Refertur, et eadem quantitas habet praecise unicam habitudinem respectu alterius.

Quintum notandum

115quinto notandum est quod licet quaelibet pars corporis christi secundum unum modum referendi ad quamlibet aliam habeat modum non coextentionis, nulla tamen pars in eodem puncto Replicatur unde licet in quo?libet[?] hostia sit pars Relata ad suum locum ut coextensa sibi et sit ibi non coextensa alteri non propter hoc ponendum quod vis huiusmodi pars in eodem loco Replicetur patet quia unica potentia[?] ipsius secundum duplicem modum Referendi salvatur situatio eius sufficit absque hoc quod Replicetur.

116Ex quo sequitur non esse necessariam eundem calorem in subduplo situ esse in duplo intentiorem. Ita quod sit aliqua qualitas intensibilis in pedali uniformi, ponitur ergo in subduplo situ SV360ra non oportet quod fiat in duplo intensior nec in subtriplo et sic in infinitum, nam huiusmodi Replicatio non est intensio nec unio partium est quae debeat dici intensiva alicuius et per hoc salvatur consequenter quod causalitas pedalis poterit ad punctuale esse et Redigi sine[?] sui intensione ex modo habitudines situationis partium et ad idem esse potest Reduci taliter quod illa qualitas erit infinite intensionis ratione habitudinis alterius partium alio modo iunctarum.

117secundo sequitur non esse necessarium subduplationem quantitatis esse subduplaitonem intensionis eius quod est contra communiter loquentes in hac materia.

118tertio sequitur animam non Replicari ex eo quod maius spatium vel corpus informet vel minus. unde imaginatur aliqui quod anima intensiva vel angelus determinant sibi naturaliter certum situm quem natus est occupare quod si in minori Redigatur imaginatur in se Replicari. unde quamquam ego concedam hoc esse possibile, non tamen est necessarium quia sicut deus eadem Rem in diversis locis poterit ponere ita potest ponere eadem Rem bis in eodem situ adaequate.

119Cum isto tamen adiungo aliam propositionem quod soli deo Repugnat in eodem puncto Replicari, nam quod eodem loco Replicetur videtur eius actuanti[?] repugnare.

120secundo deus unica sui assistentia immense punctum imaginarium occupat et Replet, igitur non in eodem loco Replicabis.

121tertio talis Replicatio videtur arguere imperfectione divinae immensitatis quia ex sola eius positione non videretur sufficere vel ad creaturam conservandum vel ad alios effectus producendos, et sic patet iusta dicta qualiter ex duplici habitudine quantitatis continue potest imaginari situatio corporis christi sub speciebus panis.

Difficultates

122Circa praesentem materiam sunt difficultates particulares aliqualiter materiam dilatantes.

123Prima est de actione et passione possibili fieri sub sacramento corporis christi an scilicet, corpus christi possit agere et pati corporaliter.

124et circa hoc est opinio okam tenentis quod sic quia prima[?] agentis[?] secundum se et quodlibet sui non minuit vigorem eius ad agendum, immo auget ratione maioris applicationis, igitur corpus christi sub speciebus panis et vini potest agere aequaliter ac si esset ibi commensuratione consequenter poterit irradiando et species producendo visum immutare SV360vb ad sui visionem sed deus ne pandatur fidei scire tamen, non vult concurrere ad huiusmodi actionem vel passionem, nam per hoc evidenter fides probaretur et fidei sacramentum cognoscitur sensibiliter, et sic iste infert quod maius est mirabilium quod non videtur corpus christi quam si species producendo oculum immutaret.

125Alia est positio doctoris subtilis isti contraria de directo et supponit pro Radice quod agens corruptibile agit semper per contactum per applicationem coextensiva vel ad passum vel ad medium in quod vel per quod agit, et quia corpus christi sub sacramento non se habet coexistensive ad species sibi immediatas vel ad medium, ideo non est aptum natum agere corporaliter nec passionem Recipere ab agente naturali, quantum est de actionibus spiritualibus ut de intellegentibus et volitionibus ipse ponit quod omnem actionem quam haberet vel habere posset angelus habet vel habere potest anima christi, nam anima in corpore glorificato ad suas operationes exercendas non indiget organo corpore, sed libere utitur sua potentia intellectiva ut angelus a materia separatus.

126quicquid sit tamen de hoc neutra positio sequitur ex fide, ideo nec sic nec sic cogimur Respondere pro nunc. tamen opinionem scoti Reputo probabiliorem et magis conformem ad modum dictum de situatione corporis christi in sacramento altaris sub speciebus panis et vini.

127Consequenter Restat dubium de motu locali corporis christi an a creatura vel a sacredote moveri possit localiter.

128Et breviter circa hoc tenet scotus quod a sola divina omnipotentia movetur corpus christi localiter in sacramento altaris et non ab humana potentia, unde ipse concedit quod corpus christi ad modum specierum movetur, sed qua virtute dicit quod divina virtute, exemplum ponit nam si esset lapis vel alius mobile corporale quod sortes ad nutum movere posset. deinde angelus voluntarie moveretur ad modum lapidem vtunc ubique moveretur lapis ibi moveretur angelus et tamen sortes non moveret angelum et nihil penitus ageret in angelum.

129Sic proportionaliter imaginatur quod corpus christi a sacerdote non movetur qui non habet potestatem movendi nisi species quae non habent naturalem connexionem ad corpus christi ratione cuius ad modum illarum necessario= sequatur motus corporis christi, sacerdos igitur non movet corpus christi, sed deus ut semper sit SV361ra praesens speciebus.

130et istam viam Reputo probabilem eo quod nulla est connexio naturalis necessitatis specierum ad corpus christi, licet tamen ad modum specierum sequitur motio corporis hoc tamen non necessario sicut ponitur in exemplo de angelo. Sed circa hoc datur instantia ubi ad modum specierum non sequitur semper motio corporis christi, unde sit ita quod hostia sit simpliciter Rotonda[?] et circa propositum centrum movetur motu circulari non participando aliam modum, tunc hostia movetur et tamen corpus christi non mutatur quia semper est in eodem situ secundum se et quamlibet eius partem nam totum est in toto et quaelibet pars in quamlibet partem situs in quo hostia Revolvitur, igitur totum ibi non mutatur, nec novum situm ibi acquirit ut apparet clare, et per consequens corpus christi non mutatur in illo casu.

131hic dicitur quod conclusio concedi potest quod stat stante dei ordinatione quod species Realiter movetur et tamen corpus christi ibi existens non movetur et hoc est verum praecise in motu circulari ubi non participat aliquid de alio motu, et etiam si hostia non esset Rotunda non haberet ratio efficaciam.

132Consequenter circa species ponitur per modum Regulae de actione et passione earum et quantum ad agere et pati similes fiunt effectus circa species ac si esset ibi unus panis seu vinum, et eosdem effectus quos habet verum vinum habent species vini, et sic de speciebus panis, et hoc quantum ad operatione naturalem, causa subest divina ordinatio quia dato contrario statim haberetur fidei probatio. Si enim species non haberet tales effectus facta conversione panis in corpus christi et conversione vini in sanguinem tunc per consequens fides haberet evidentem probationem cuius contrarium intendit divina providentia ut fide aenigmatica mereamur.

133Ex quo sequitur quod ignis ad hostiam applicatus producit calorem naturaliter et tamen miraculose existit in sacramento, ubi est advertendum quod ad producendum effectum nisi Requiruntur plures causae naturales stat unam concurrere alia non concurrente et deo specialiter supplente quo casu effectus erit miraculosus ratione dei specialis concursus, et tamen respectu causae productivae erit naturalis et tamen effectus naturaliter producitur et deus supplet vicem materiae non quod accidens sibi inhaereat sicut materiae, sed ipse supplet eius causalitatem in genere conservationis.

134secundo sequitur quod hoc aequaliter nutritur ex hostiis consecratis sicut ex non SV361rb consecratis, et ita ex sanguine aequaliter inebriaretur ac si esset vinum patet ex illa dicta quia nisi huiusmodi species haberent tales effectus quantum ad agere et pati evidenter videretur fidei sacramentum ut fides sit aenigmatica deus ordinaverit concurrere cum speciebus ac si esset ibi verus panis et verum vinum.

135Pro quo notandum quod quiddam doctorum dicunt contrarium ut guillelmus parisiensis in libro de sacramentis ponit exemplum de sacerdote qui non habens veram fidem circa sacramentum in magna quantitate consecrabat pro esu suo, et sic paucis diebus transactis obiit et decessit eo quod credebat ex illis speciebus nutriri et conservari et non habuerunt efficaciam.

136Sed contra arguitur quia illae species reficiunt et satiant igitur Realiter nutriunt.

137Ad illud Respondet quod aliquem nutriri vel Refici potest intelligi dupliciter. uno modo quia Repletur ab aliquo et inde fames pacificatur. unde notat quod fames provenit ex carentia et vacuitate cibi Requisiti in stoico[?] per cuius appositionem cessat fames, et sic species sacramenti nutriunt quia ratione quantitatis Replent stoicum[?], Alio modo potest capi nutritio pro conversione cibi vel alimenti in substantiam Rei alendae et in Restaurationem partis deperditae, et tunc negant quod species huiusmodi Reficiant.

138Sed contra ipsum currit ratio nam si sic sequeretur quod evidenter posset probari fides et sacramentum altaris eo quod si panis non ibi existat percipietur eo quod nullus posset illis speciebus substentiari[?], igitur appareret evidenter differentia nisi species taliter Reficiant ac si esset ibi panis, et ad exemplum quod ponit diceretur quod sacerdos contempsit sacramentum ideo in poenam eius intriit[?] alias probaretur fides.

139sequitur ulterius quod non est inconveniens quod hostia consecrata alteretur et putrefiat[?] propter minimam conservationem et quod ex ipsa vermes generentur, et ideo docuit experientia et potest Resolvi impuluerem[?] ac si esset hostia non consecrata, et hoc est decentium[?], quia evidenter probaretur quia aliqua hostia esset consecrata nisi species Reciperent huiusmodi alterationes nam hoc est miraculum quod ex talibus speciebus vermes generentur et quod putrefiant nam ex eo ibi Relucet divina providentia.

140unde imaginandum est de directio sicut panis potest alterari et alteratione facta sequitur alterius formae productio. Ita proportionaliter imaginatur de speciebus quod uniformiter eo modo sicut panis alteratur SV361va et alteratione introducta in illo instanti in quo est recreat deus materiam panis quae fuit mutata in corpus christi vel consimilem in qua ponit subiective qualitatis inductas convenientes formae inducendae et in illo instanti introducitur forma et in eodem instanti primo desint esse ibidem corpus christi, et ita proportionaliter dicendum est de speciebus vini nam nisi ita esset materia prima tandem consumeretur eo quod in qualibet consecratione consumpta esset iam magna pars nisi Resumeretur per illum modum materia.

141Ex quo sequitur quod irrisio praesentis sacramenti procedit ex fatuitate et ignorantia deridentium quia ea omnia quae concernunt in illo sunt ex altitudine divinae potentiae et specialis dei bonitatis quae facit supernaturale Regimen animae nostrae ut ei provideat de salute ut apparet in illis mirabilis de generatione vermium et putrefactione illarum specierum quae sunt in sacramento altaris, nam ista bene Resoluta arguunt divinam omnipotentiam.

142et ex hoc apparet quod averroys prius irrisit fidem quam intellexerit cum dicit deridendo quod christiani comedunt deum suum et mures etiam, et hoc fecit quia ignoravit habitudines Rerum et fecit fallaciam consequentis non sunt[?] ex partus ita fieri, igitur non potest ita fieri, nam hoc dicit ex praesumptione.

143Aliae sunt difficultates particulares tangentes materiam quae possunt solvi ex radicibus praetactis, et cetera.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus